Obrazy na stronie
PDF
ePub

Caritas erga infir

mos fratres.

Congreg. Suevica (approb. 1725): Sine caritate regularis disciplinae observantia haud secus consistere potest, quam possit domus sublatâ calce et lapidum compage (P. 3. c. 2. p. 1). Inferiores omnia mutuae caritatis officia sibi prompti libentesque impendant, nulli aliquam offensionem praebentes, defectus invicem suos caritative sufferentes, neminem temere judicantes, sed aliorum dicta factaque in meliorem semper partem accipientes et vertentes. Et quia caritas exigit, ut de alienâ aeque ac de nostrâ felicitate gaudeamus, si contingeret, uni alterive singularem aliquam gratiam, vel ratione valetudinis vel aliâ quâdam rationabili de causâ, fieri, non id ferant indigne, aut murmurent, aut ex zelo quodam amaritudinis eadem etiam affectent; sed potius Deo omnium bonorum auctori gratias agant, quod sanâ et robusta valetudine praediti paucioribus egeant (P. 3. c. 2. p. 3). — Nolumus caritatem fraternam in peculiares et privatas quasdam amicitias degenerare. Hae enim ex mente S. Chrysostomi (sermone 10 in ep. 2. ad Thessalonicenses) non sunt caritatis fomenta, sed dissidiorum schismata et hiulcae rupturae disciplinae et observantiae regularis (Punct. 3. c. 2. p. 12).

Congreg. Bursfeldens.: Fratribus nostris cum omni caritate remedia, tam corporalia quam spiritualia, et juxta morbi qualitatem obsequia provideantur, omni tamen superfluitate resecatâ. Infirmi vero memores sint professionis suae, ne superflua aut exquisita appetant. Si accidat cujuslibet rei defectus, humiliter, sine murmure, offerant Deo, qui id ad virtutis probationem et meriti augmentum negat. Infirmi etiam in iis, quae ad sanitatis et vitae regimen spectant, Abbati et infirmario obediant. Ut primum quis in morbum inciderit, in continenti cum caritate moneatur, ut animae perceptis Sacramentis Poenitentiae et Eucharistiae consulat. Durante enim infirmitate Dominicis saltem diebus munire se denuo non negligat, ut eorum ope virtus animi in infirmitate corporis perficiatur. Oretur in publico privatisque

sacris, praelegantur ei etiam, quae solentur, ut juvetur in spiritu. Infirmarius sicut et is, cui jusserit Prior, de rebus ad salutem spectantibus cum eo loquatur, eumque in Spiritu foveat et animet (Dist. 6. c. 8).

Congreg. Argentinens.: Superior, si necessarium fuerit, fratri infirmo cellam separatam assignare, tunc eam assignet; si quid speciale in cibo, ordinet, ac a choro et communibus exercitiis eximat. Eâdem autem die, quâ cellam infirmorum fuerit ingressus et lecto decubuerit frater, teneatur saltem confiteri et, si per octo dies ibi permanserit, sacram Synaxin accipere, etiam seposito omni periculo Constituatur etiam quam primum servitor, qui diligenter ministret infirmo ac medicamenta aliaque necessaria horis debitis porrigat. Ceteri vero religiosi confratres ex caritate fraterna saepius infirmos visitent, ac spiritualia solatia subministrent, proponendo discursus spirituales de poenitentiâ, patientiâ, mundi vanitate, de rebus transitoriis, quae tamen visitationes, ubi periculum mortis non est instans, nonnisi tempore recreationis fiant citra Superiorum aliam dispositionem. Quodsi vero periculum fuerit majus infirmo, semper assistat unus vel duo, qui prolegere valeant aliquem librum spiritualem infirmumque excitare ad eliciendos actus fidei, spei, caritatis et contritionis (Decl. ad. c. 36. 3. Regul.).

Congreg. Suevica: Curam infirmorum S. Pater noster c. 36. suae Regulae singulari studio non sine gravi verborum emphasi commendavit Abbatibus. Quae ejus ordinatio cum insigni caritate et paterno in filios suos affectu plenissima sit, hortamur monemusque Abbates et Superiores omnesque singulos, ut, si ullâ in re, vel maxime in hâc infirmorum curâ tantopere commendatâ, pium amantis Patris affectum testatum facere studeant. -- Constituatur aliquis e senioribus patribus, nisi Superior conventus id muneris ipsemet subire velit, qui curam infirmorum habeat, eosque saepius visitet, consoletur et necessaria pro morbi qualitate et exigentiâ provideat; singulariter attendendo, ne quidquam negligatur et ut medicinae, modo ordineque a medico prae

Caritas erga moribundos.

scripto, debite applicentur, eosdem etiam, si necesse fuerit, ad obedientiam, patientiam veramque animi compunctionem adhortando. Superiores praeterea sollicite et paterne curent, ne infirmi sive in competentibus medicinis sive in congruis cibis sive aliis ad valetudinem pristinasque vires recuperandas conducentibus mediis aliquem defectum patiantur. Suum etiam caritatis fraternae officium reliqui fratres infirmis exhibeant, eosque iis temporibus, quibus colloquendi facultas concessa est, solentur et animent, sed non distrahant illos fabulis, nugis et similibus inpertinentibus, nec tempore silentii illos accedant, nisi cum speciali Superioris licentiâ (P. 2. c. 3. p. 8). Infirmorum cura demandetur alicui fratrum, ad hoc munus maxime idoneo, qui scilicet affectu caritatis et commiserationis ductus, singulari studio eorum valetudini reparandae ac restituendae intendat. Quotidie post completorium, impertitâ ipsis Benedictione, aquâ benedictâ eos aspergat, ac, ubi morbus periculosior fuerit aut ingravescere coeperit, curet, ut quam primum ceterorum precibus in Capitulo a Superiore commendetur (P. 3. c. 4. p. 9).

[ocr errors]

Congreg. Argentinens.: Quoties infirmi reficiendi sunt sacra synaxi, omnes religiosi SS. Sacramentum comitentur cereis accensis cum cantu vel recitatione: Pange lingua. Agonizantibus vero, dato signo cum campanulâ silentii, omnes assistant ac devote preces in breviario praescriptas persolvant, dum interea Superior absolutionem Ordinis ac confraternitatis ipsis impendit (Decl. ad. c. 35. s. Reg.).

Congreg. Suevica: Infirmarius, si quempiam adeo viribus deficere animadverterit, ut periculum mortis adesse videatur, moneat tempestive Superiorem et ipsum infirmum, ut SS. Sacramentis in tempore muniri atque ad bene moriendum se disponere atque praeparare possit (P. 2. c. 3. p. 9). Infirmarius, quae ad Sacramenta infirmo decenter impendenda necessaria sunt, praeparet studeatque, ut semper morienti adsint aliqui fratres, qui cum ad mortis agonem fortiter superandum tum precibus suis, tum etiam piis incitamentis

ad variarum virtutum actus exercendos animent et juvent (P. 3. c. 4. p. 9).

Concil. Prov. Viennense (a. 1858): Qui mortui sunt oculis nostris, nisi lethali culpâ polluti decesserint, vivunt Domino nobisque fide et caritate conjuncti manent. Suffragiis suis nos juvant, ad Deum videndum nondum admissi; ut suffragiis nostris juventur, exspectant. Nunquam fiat, ut nos ipsis deesse sentiant. Non lacrymas, sed bonorum operum auxilia a nobis postulant. Ab ipsis Apostolis sancitum est, ut in venerandis tremendisque mysteriis defunctorum agatur commemoratio. Quum in fide adhuc ambulemus, nostra est hostia divina, si nihil haesitantes et in caritate fundati eam Patri omnipotenti offerimus. Pretium infinitum, quo mundus redemptus est, pro defunctorum debitis oratione fidei solvamus, et rore coelesti perfundentur. Preces, eleemosynam, alia bona addamus (Tit. 4. c. 16).

Congreg. Argentinens.: Quam primum infirmus frater fuerit mortuus, induatur habitu religionis cum scapulari; et, caputio capiti superposito, deferatur ad locum capitularem ibique feretro imponatur ac lumen usque ad sepulturam ejusdem ibi ardeat (Decl. ad c. 36. S. Regul.).

Congreg. Suevica: Ubi quis vitâ functus fuerit, inter duas candelas accensas decenter custodiatur cadaver, prope quod in cellâ viciniori usque ad sepulturam semper adsint duo fratres, qui sibi singulis horis tam diurnis quam nocturnis juxta ordinem a Superiore praescriptum succedentes piis precibus defuncti animam Deo commendent (P. 3. c. 4. p. 4). Dies depositionis, itemque tertius, septimus, tricesimus, uti et anniversarius semper celebretur cum officio Defunctorum novem lectionum pridie recitato in choro; ipso vero die celebratur Missa solemnis. - Per totum insuper tricesimum legatur ab aliquo Sacerdote ad id constituto pro ejusdem defuncti fratris animâ quotidie Missa de Requiem; quod si dies aliqua festo duplici impediatur, applicetur saltem fructus Sacrificii. Praeterea per totum tricesimum in mensâ ad locum fratris defuncti, qui inter ea temporis a

[ocr errors]

Caritas in defun

ctos.

Communio bonorum ope

rum saecu

laribus concedenda.

Caritas in paupe

res.

nemine occupatur, ponatur crux et, qui ipsi alias dati fuissent, cibi omnes cum portione panis et vini in ejusdem animae subsidium pauperibus erogentur (P. 2. c. 3. p. 9).

Consuetudines Cluniacenses (Sacc. x1): Sunt plerique fideles Christi, tam pauperes quam divites, qui, cum adducti in capitulum nostrum venerint, petunt, ut ipsi quoque mereantur habere fraternitatem nostram. Annuitur, et libro eis datur, ut partem et communionem habeant de omnibus bonis, quae ullo modo fiunt vel in orationibus vel in eleemosynis, non solum apud nos, sed etiam in cunctis locis, quae nostri juris esse videntur. Pro his omnibus, quamdiu sunt in hâc temporali vitâ, specialiter cantatur per singulas horas Ps. 68, et ea collecta« Praetende, Domine, famulis, » quoties ad majorem vel ad matutinalem Missam dicitur, pro eis apponitur. Postquam autem obierint, pro ipsis preces fiunt (Consuetud. Udalrici l. 3. c. 33. P. L. 149, 777).

Congreg. Argentinens.: Curent diligenter, ut pauperibus congrua eleemosyna tribuatur; nec permittant, ut ostiarii suo motu et auctoritate quemquam repellant, nisi manifeste suspectum. Moneant insuper eos, ut faciles se praebeant, et eorum causas et necessitates et, si quas habeant, litteras testimoniales aut patentes ab eis accipiant et ad oeconomum ad examinandum deferant (Declar. ad c. 53. s. Reg. §. 12).

Congreg. Bursfeld.: Cum S. Pater velit inter instrumenta bonorum operum Cap. 4, pauperes recreari, ideo cum de iis actum, quae ad caritatem fraternam spectant, etiam de iis, quae ad amorem proximi ordinantur, agendum erit. Monemus itaque Superiores monasteriorum, ut non tantum consuetis eleemosynis satisfieri sollicite curent, verum etiam, ut induti viscera misericordiae antiquorum Patrum Ordinis nostri caritatem aemulantes, hilari animo alias eleemosynas pro monasterii sui facultatibus supererogari curent attendantque, quanti faciat Deus opera misericordiae, quae tanquam sibi collata Deus remunerabitur (Distinct. 5. c. 12).

« PoprzedniaDalej »