Obrazy na stronie
PDF
ePub

minima multitudo hominum ad fidem Dei ab idolorum cultu Benedicti fuerit exhortatione conversa (c. 19).

Puerorum educatio.

Salva sit monastica disciplina.

(Cf. S. Reg. c. 37 et 31).
Puéris per omnia ab omnibus disciplina teneatur (c.63).

Vita S. Benedicti : Coeperunt ad virum Dei Benedictum Romanae urbis nobiles et religiosi concurrere suosque ei filios Omnipotenti Deo nutriendos dare (c. 3).

(Sacerdos) ordinatus caveat elationem aut superbiam, nec quidquam praesumat, nisi quod ei ab Abbate praecipitur; sciens se multo magis disciplinae regulari subditum. Nec occasione sacerdotii obliviscatur Regulae obedientiam et disciplinam, sed magis ac magis in Domino proficiat (c. 62).

Sciat se omnem Regulae disciplinam servaturum nec aliquid ei relaxabitur... Nullatenus aliqua praesumat sciens se disciplinae regulari subditum (c. 60).

Vita S. Benedicti : Vir Dei quasi spinis (concupiscentiae) erutis excultâ terrâ, de virtutum segete feracius fructus dedit. Praeconio itaque eximiae conversationis celebre nomen ejus habebatur (c. 3).

Ibid.: Quum sanctus vir virtutibus signisque succresceret, multi ab eo ad Omnipotentis Dei sunt servitium congregati (c. 3).

Religionis finis caritas.

S. Ecclesia Concil. Prov. Pragense (a. 1860) : Religiosi libentissime et omnibus viribus amplectantur praeclaram suam, quam elegerunt, partem et inexstinguibili caritatis ardore, dilatato corde currant illam viam, cujus inenarrabilis dulcedo est et quae per participationem passionum Christi ducit ad regni Ejus consortium. — Vere pretiosa et potior pars dici debent gregis Christi, apostolicae vitae propago et militantis Ecclesiae gemma, quae cum sanctitudine corporis Christi tam indivulse connexa est, quam ipsa invicta in Deum caritas et poenitentiae necessarius sensus. Imo nunquam plus, quam impraesentiarum, tum Ecclesia tum mundus indi

Necessitas Religionis.

[blocks in formation]

guisse videtur vitae religiosae operibus et exemplis. Dominantem superbiam convincat illa regularis humilitas et obedientia, quae Superiorum piis jussibus pie subditur. Redarguat insatiabilem voluptatum et divitiarum sitim claustralis vitae severitas et sponte suscepta pauperies. Et quibuslibet mundanis desideriis, quae militant adversus animam, occurrat illa coelestis religiosorum virtus, quae nescit nisi Deum et salutem animarum. Neque exemplis poenitentiae tantum aut virginalis candoris indiget mundus. – Indiget profecto etiam oratione atque assiduâ intercessione apud Deum, ut propitius det internam externamque pacem; eget ipsis studiis humilibus religiosorum, quibus serviatur veritati ; indiget denique et quam maxime sacrificiis caritatis, quibus religiosi non sua tantum, imo et semetipsos fratribus impendunt (Decr. tit. 7. c. 3. et 1).

Congregatio Bursfeldens. : (fund. 1433): Honore et amore se invicem fratres nostri praevenire debent, ea omnia observando, quae S. Pater de Ordine Congregationis (c. 63. et c. 70), ne quis alium caedere, imo nec laedere praesumat, praescripsit. Quare occurrentes sibi caput inclinent et detegant ; contentiones omnes, quia sunt caritatis laesio et cum scandalo fiunt, fugiant; factiones et familiaritates particulares omnino caveant, sicut et omnia ea, quae quomodolibet caritati adversantur (Dist. 5.6. 11). — Ad hanc caritatem stabiliendam secundum consuetudinem nostram, praeterquam quod se statim secundum Regulam reconciliare tenentur, ante quatuor festa primaria fratres a se invicem offensas deprecabuntur, quam nunquam intermitti volumus, licet se nunquam verbo offenderint (Dist. 5.C. 11. n. 5).

Congreg. Argentinens. (fund. 1624): Caritatem fraternam ornamentum esse sacrorum ordinum, stabilimentum regularis disciplinae, gloriam monasteriorum, vinculum perfectionis, bonorum operum nutricem, et nexum sanctarum virtutum, Patres jam olim praedicaverunt. Magnâ igitur sollicitudine invigilent Superiores et curent subditi, ut pax et caritas vigeat in monasteriis et conservetur (Decl. ad c. 72).

Congreg. Suevica (approb. 1725): Sine caritate regularis disciplinae observantia haud secus consistere potest, quam possit domus sublatå calce et lapidum compage (P. 3. t. 2. p. 1). – Inferiores omnia mutuae caritatis officia sibi prompti libentesque impendant, nulli aliquam offensionem praebentes, defectus invicem suos caritative sufferentes, neminem temere judicantes, sed aliorum dicta factaque in meliorem semper partem accipientes et vertentes. Et quia caritas exigit, ut de alienâ aeque ac de nostrâ felicitate gaudeamus, si contingeret, uni alterive singularem aliquam gratiam, vel ratione valetudinis vel aliâ quâdam rationabili de causâ, fieri, non id ferant indigne, aut murmurent, aut ex zelo quodam amaritudinis eadem etiam affectent ; sed potius Deo omnium bonorum auctori gratias agant, quod sanâ et robusta valetudine praediti paucioribus egeant (P. 3. c. 2. p. 3). — Nolumus caritatem fraternam in peculiares et privatas quasdam amicitias degenerare. Hae enim ex mente S. Chrysostomi (sermone 10 in ep. 2. ad Thessalonicenses) non sunt caritatis fomenta, sed dissidiorum schismata et hiulcae rupturae disciplinae et observantiae regularis (Punct. 3. C. 2. p. 12).

Caritas erga infirmnos fratres.

Congreg. Bursfeldens.: Fratribus nostris cum omni caritate remedia, tam corporalia quam spiritualia, et juxta morbi qualitatem obsequia provideantur, omni tamen superAuitate resecatâ. Infirmi vero memores sint professionis suae, ne superflua aut exquisita appetant. Si accidat cujuslibet rei defectus, humiliter, sine murmure, offerant Deo, qui id ad virtutis probationem et meriti augmentum negat. Infirmi etiam in iis, quae ad sanitatis et vitae regimen spectant, Abbati et infirmario obediant. Ut primum quis in morbum inciderit, in continenti cum caritate moneatur, ut animae perceptis Sacramentis Poenitentiae et Eucharistiae consulat. Durante enim infirmitate Dominicis saltem diebus munire se denuo non negligat, ut eorum ope virtus animi in infirmitate corporis perficiatur. Oretur in publico privatisque

sacris, praelegantur ei etiam, quae solentur, ut juvetur in spiritu. Infirmarius sicut et is, cui jusserit Prior, de rebus ad salutem spectantibus cum eo loquatur, eumque in Spiritu foveat et animet (Dist. 6. c. 8).

Congreg. Argentinens.: Superior, si necessarium fuerit, fratri infirmo cellam separatam assignare, tunc eam assignet ; si quid speciale in cibo, ordinet, ac a choro et communibus exercitiis eximat. Eâdem autem die, quâ cellam infirmorum fuerit ingressus et lecto decubuerit frater, teneatur saltem confiteri et, si per octo dies ibi permanserit, sacram Synaxin accipere, etiam seposito omni periculo. Constituatur etiam quam primum servitor, qui diligenter ministret infirmo ac medicamenta aliaque necessaria horis debitis porrigat. Ceteri vero religiosi confratres ex caritate fraternâ saepius infirmos visitent, ac spiritualia solatia subministrent, proponendo discursus spirituales de poenitentiâ, patientiâ, mundi vanitate, de rebus transitoriis, quae tamen visitationes, ubi periculum mortis non est instans, nonnisi tempore recreationis fiant citra Superiorum aliam dispositionem. Quodsi vero periculum fuerit majus infirmo, semper assistat unus vel duo, qui prolegere valeant aliquem librum spiritualem infirmumque excitare ad eliciendos actus fidei, spei, caritatis et contritionis (Decl. ad. c. 36. 3. Regul.).

Congreg. Suevica: Curam infirmorum S. Pater noster C. 36. suae Regulae singulari studio non sine gravi verborum emphasi commendavit Abbatibus. Quae ejus ordinatio cum insigni caritate et paterno in filios suos affectu plenissima sit, hortamur monemusque Abbates et Superiores omnesque singulos, ut, si ullâ in re, vel maxime in hâc infirmorum curâ tantopere commendatâ, pium amantis Patris affectum testatum facere studeant. -- Constituatur aliquis e senioribus patribus, nisi Superior conventus id muneris ipsemet subire velit, qui curam infirmorum habeat, eosque saepius visitet, consoletur et necessaria pro morbi qualitate et exigentiâ provideat ; singulariter attendendo, ne quidquam negligatur et ut medicinae, modo ordineque a medico prae

scripto, debite applicentur, eosdem etiam, si necesse fuerit, ad obedientiam, patientiam veramque animi compunctionem adhortando. Superiores praeterea sollicite et paterne curent, ne infirmi sive in competentibus medicinis sive in congruis cibis sive aliis ad valetudinem pristinasque vires recuperandas conducentibus mediis aliquem defectum patiantur. – Suum etiam caritatis fraternae officium reliqui fratres infirmis exhibeant, eosque iis temporibus, quibus colloquendi facultas concessa est, solentur et animent, sed non distrahant illos fabulis, nugis et similibus inpertinentibus, nec tempore silentii illos accedant, nisi cum speciali Superioris licentia (P. 2. c. 3. p. 8). Infirmorum cura demandetur alicui fratrum, ad hoc munus maxime idoneo, qui scilicet affectu caritatis et commiserationis ductus, singulari studio eorum valetudini reparandae ac restituendae intendat. Quotidie post completorium, impertitâ ipsis Benedictione, aquâ benedictâ eos aspergat, ac, ubi morbus periculosior fuerit aut ingravescere coeperit, curet, ut quam primum ceterorum precibus in Capitulo a Superiore commendetur (P. 3. 6.4.p.9).

[blocks in formation]

Congreg. Argentinens. : Quoties infirmi reficiendi sunt sacrå synaxi, omnes religiosi SS. Sacramentum comitentur cereis accensis cum cantu vel recitatione : Pange lingua. Agonizantibus vero, dato signo cum campanula silentii, omnes assistant ac devote preces in breviario praescriptas persolvant, dum interea Superior absolutionem Ordinis ac confraternitatis ipsis impendit (Decl. ad. c. 35. s. Reg.).

Congreg. Suevica : Infirmarius, si quempiam adeo viribus deficere animadverterit, ut periculum inortis adesse videatur, moneat tempestive Superiorem et ipsum infirmum, ut SS. Sacramentis in tempore muniri atque ad bene moriendum se disponere atque praeparare possit (P. 2. c. 3. p. 9:Infirmarius, quae ad Sacramenta infirmo decenter impendenda necessaria sunt, praeparet studeatque, ut semper mirienti adsint aliqui fratres, qui eum ad mortis agonem fortiter superandum tum precibus suis, tum etiam piis incitamentis

« PoprzedniaDalej »