Obrazy na stronie
PDF
ePub

Testimonia
I. er s. Regula, II. er decretis et documentis
S. Ecclesiae, III. er Sanctorum et Doctorum
scriptis deprompta.

Caritas in Deum.

S. Regula.
DRIMUM instrumentum (bonorum operum est) : Impri-

I mis Dominum Deum diligere ex toto corde, totâ animâ, totâ virtute.- Nihil amori Christi praeponere (C. 4. instr. 1. 21).

Monachi Christo omnino nihil praeponant, qui nos pariter ad vitam aeternam perducat. Amen (c. 72).

Omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad caritatem Dei perveniet illam, quae perfecta foras mittit timorem, per quam universa... incipit custodire, non jam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsâ bonâ et delectatione virtutum (c. 7).

Processu conversationis et fidei, inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei (Prolog.).

Obedientia sine morâ convenit his, qui nihil sibi Christo carius aliquid existimant (c. 5).

Vita S. Benedicti : Plus illo femina (S. Scholastica), quae diu fratrem videre cupiebat, in eodem tempore valuit. Quia enim juxta Joannis vocem « Deus caritas est » (1. Joan. 4, 16), justo valde judicio plus potuit, quia plus amavit (c. 33).

Caritas in proximum.

Instrumenta artis spiritualis sunt : Deinde (diligere) proximum tanquam seipsum. — Honorare omnes homines. — Caritatem non derelinquere. — Inimicos diligere. — Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. — Non esse detractorem. — Nullum odire. — In Christi amore pro inimicis orare. — Quod sibi quis fieri non vult alii non faciat (C. 4. instr. 2, 8, 26, 31, 32, 40, 64, 70, 9).

Vita S. Benedicti : SS. Pater praecipua patravit miracula

ex ardentissima proximi caritate, velut ubi capisterium fractum reparavit (c. 1), debitori solidos suppeditavit (c. 27), alia. Deinde clarissimum praebuit exemplum diligendi iniinicos. Vir Dei Benedictus audiens (mortem terribilem Florentini presbyteri) sese in gravibus lamentis dedit, vel quia inimicus occubuit vel quia de inimici morte discipulus exul. tavit. Qua de re factum est, ut eidem quoque discipulo poenitentiam indiceret, quod mandans talia, gaudere de inimici interitu praesumpsisset (c. 8).

Caritas erga infirmos fratres.

Instrumentum artis spiritualis est : Infirmum visitare. – Mortuum sepelire. — In tribulatione subvenire. — Dolentem consolari 'c. 4. instr. 16-19).

Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo, ita eis serviatur, quia Ipse dixit: (Infirmus fui, et visitastis Me » (Matth. 25, 36). Et : « Quod fecistis uni de his minimis Meis, Mihi fecistis » (Ibid. 40). Sed et ipsi infirmi considerent, in honorem Dei sibi serviri, et non superfluitate suâ contristent fratres suos, servientes sibi. Qui tamen patienter portandi sunt; quia de talibus copiosior merces acquiritur. Ergo cura maxima sit Abbati, ne aliquam negligentiam patiantur. Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata, et servitor timens Deum, et diligens ac sollicitus.... Curam autem maximam habeat Abbas, ne a Cellerariis aut servitoribus negligantur infirmi: quia ad ipsum respicit, quicquid a discipulis delinquitur (C. 36).

(Quoad necessaria) non personarum acceptio sit, sed infirmitatum consideratio (c. 34).

(Fratrum infirmorum vel delicatorum) imbecillitas ab Abbate consideranda est in opere injungendo (c.48).

Infirmitates sive corporum sive morum (monachi) patientissime tolerent (c. 72).

Infirmorum, infantium, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio, quia pro his omnibus in die judicii rationem redditurus est (c. 31).

Caritas in pauperes et hospites.

Instrumenta artis spiritualis sunt: Pauperes recreare, – Nudum vestire (c. 4. instr. 14, 15).

(Fratres vestimenta, vetera semper reddant reponenda in vestiario propter pauperes (c. 55).

Omnes supervenientes hospites tanquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est : « Hospes fui, et suscepistis Me » (Matth. 25, 35). Et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime tamen domesticis fidei, et peregrinis. Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a Priore vel a Fratribus, cum omni officio caritatis, et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace. Quod pacis osculum non prius offeratur, nisi oratione praemissâ, propter illusiones diabolicas. In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas. Omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus, inclinato capite, vel prostrato omni corpore in terrâ, Christus in eis adoretur, qui et suscipitur. Suscepti autem hospites ducantur ad orationem, et postea sedeat cum eis Prior, aut cui jusserit ipse. Legatur coram hospite lex divina, ut aedificetur, et post haec omnis ei exhibeatur humanitas. Jejunium a Priore frangatur propter hospitem ; nisi forte praecipuus sit ille dies jejunii, qui non possit violari...... Aquam in manibus Abbas hospitibus det.... Pauperum autem, et peregrinorum maxime, susceptio omni curâ sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur. Nam divitum terror ipse sibi exigit honorem.... Cellam hospitum habeat assignatam frater, cujus animam timor Dei possideat; quî sint lecti strati sufficienter, et domus Dei a sapientibus sapienter administretur. Hospitibus autem, cui non praecipitur, nullatenus societur neque colloquatur : sed si obviaverit aut viderit, salutatis humiliter, ut dictum est, et petita benedictione, pertranseat dicens sibi non licere colloqui cum hospite (c. 53).

Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere ; cujus maturitas eum r.on sinat vagari. Qui Portarius cellam debet habere juxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant, a quo

responsum accipiant. Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, « Deo gratias) respondeat, aut benedicat; et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter, cum fervore caritatis. Qui Portarius, si indiget solatio, juniorem fratrem accipiat (c. 66).

Vita S. Benedicti: Vir Domini, qui cuncta decreverat in terrâ tribuere (pauperibus), ut in coelo omnia reservaret, ipsum parum, quod remanserat, olei jussit petenti dari (c. 28).

[ocr errors]
[ocr errors]

Vide, quam a Superioribus S. Regula scientiam, sapientiam, discretionem, sollicitudinem vitaeque sanctitatem requirat. Veluti :

Qui suscepit animas regendas, praeparet se ad rationem reddendam.... Agnoscat pro certo, quia in die judicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suae animae. Et ita timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus (c. 2).

Sic omnia temperet atque disponat, qualiter animae salventur (c. 41).

Non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum etiam in augmentatione boni gregis gaudeat (c. 2).

Magnopere debet sollicitudinem gerere et omni sagacitate et industria curare, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat (c. 27).

Si viderit, nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam, quod magis est, suam et omnium pro (ove perdita) orationem, ut Dominus, qui omnia potest, operetur salutem (c. 28).

Pastoris boni pium imitetur exemplum, qui relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem, quae erraverat, quaerere, cujus infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem (c. 27).

Meminerit calamum quassatum non conterendum (c. 64..

Praedic candi munus.

Omnia bona et sancta factis amplius, quam verbis ostendere (debet)... Omnia, quae discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur. Ne quando illi dicat Deus peccanti : (Quare tu enarras justitias Meas et assumis testamentum Meum per os tuum ? Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones Meos post te » (Ps. 49, 16, 17). Et « Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti » (Matth. 7, 3).... In doctrinâ suâ apostolicam debet illam semper formam servare, in quâ dicitur : « Argue, obsecra, increpa »... dirum magistri, pium patris ostendat affectum... Neque dissimulet peccata delinquentium... Alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus ; et secundum uniuscujusque qualitatem vel intelligentiam se omnibus conformet et aptet (c. 2).

Vita S. Benedicti : Quum jam Deus omnipotens vellet Benedicti vitam in exeinplum hominibus demonstrare, ut posita super candelabrum lucerna claresceret... nomen ejus per vicina loca cunctis innotuit factumque est, ut ex illojam tempore a multis fréquentari coepisset, qui, quum ei cibos afferrent corporis, ab ejus ore in suo pectore alimenta referebant vitae (c. 1).

Ibid. : Vix ipsa communis Benedicti patris locutio a virtutis erat pondere vacua, quia cujus cor sese in alta suspenderat, nequaquam verba de ore illius incassum cadebant (c. 23).

Ibid. : (In vicu a S. Benedicto converso) quaedam sanctimoniales feminae inerant; et crebro illuc pro exhortandis animabus fratres suos mittere Benedictus Dei famulus curabat (c. 19).

Vita S. Benedicti : Vir Dei contrivit idolum, subvertit aram, succidit lucos atque in ipso templo Apollinis oraculum B. Martini, ubi vero ara ejusdem Apollinis fuit, oraculum S. Joannis construxit et commorantem circumquaque multitudinem praedicatione continuâ ad fidem vocabat (c. 8).

Conversio

gentium.

Ibid.: Non longe a monasterio vicus erat, in quo non

« PoprzedniaDalej »