Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sint salva monastica ordinis fundamenta.

coenobium confugit monasticam amplectens familiam, fidem sacrilege fallit, si postea externis implicatus operibus a juratâ lege vitâque penitus desciscat."Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit?" (Eccli. 14, 5). Quare profecto valde timendum est, ne, aliis praedicans eorumque consulens saluti, ipse reprobus efficiatur. Jam vero in pejorem etiam, imo in deterrimam partem res vertitur si integrum coenobium externis. ita absorbeatur operibus, ut vita claustralis, opus Dei, ceteraque monastici ordinis fundamenta sensim quassata corruant. Talis monasterii res eversa est, vix ut ulla spes restitutionis superet. Tantum igitur debet abesse, ut aliquid operi Dei praeponatur, ut potius, quidquid ponatur studii in animarum salute procurandâ, et propriam monachi sanctificationem et palmare opus Dei compleat atque amplificet (U. I. O. G. D.). Tum certe monachi non canales, sed conchae exstant, aquarum plenae viventium, et quaecunque suscipiunt caritatis sanctique zeli opera, mirifice sunt benedicta, excelsa, gratiis uncta, utpote aedificata super fundamentum sanctae orationis, humilitatis, obedientiae perfectaeque sui ipsius abnegationis. Nimirum Dei potissimum brachium est, quod operatur, non hominis; nec tam monachus agit, quam tota coenobii familia, quae quasi unitis orationis caritatisque viribus opus perficit.

Porro quum monachus insignite, ut filius, ita vir Dei sit ac vasallus, Ejus servitio nutuique unice addictus, tota etiam familia est delecta summi Regis manus, cohors quaedam praetoria ac subsidiaria, quâ stipatus gaudet, quamque Sibi servat ad opera Sua nobiliora fortiter, imo heroice perpetranda. Profecto ut Rex ille vel Ipsius Ecclesia aut monachum aut monachorum aciem evocat, intrepido invictoque animo maximas Ejus pugnas decernunt. Similes prophetis prophetarumque discipulis accedunt ad principes et populos, Dei legem, justitiam ac voluntatem vel fidenter pronuntiantes vel zelo defendentes ardentissimo, Eliae instar, de quo legimus: "Surrexit sicut ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat" (Eccli.

48, 1).

Ad omnia igitur zeli opera parati monachi, quum ad agendum procedunt, humanis omnibus contemptis, tam magnanimos, firmos valentesque se praebent Ecclesiae, ut palam fiat, divino illos robore ac virtute Spiritus sancti repletos depugnare. Hinc miranda illa egregiaque Apostolorum, Confessorum, Doctorum ac Martyrum turba, quae e claustri solitudine progressa, christianam familiam maxime ac singulari modo condidit, conservavit, amplificavit, Apostolicae Sedi clarissimos Pontifices, sanctos Ecclesiis Antistites, principibus sapien

Monachus vir Dei ac

vasallus.

Monachi pugnas Domini decernunt.

Mira mo

nastici ordinis uber

tas.

tissimos consiliarios, fidelibus magistros, pastores, pacificatores ac deprecatores efficacissimos, ut uno dicam verbo, renatis Dei filiis piissimos fidelissimosque donans patres. Ecquis digne unquam laudabit innumerabilem Spiritus Sancti prolem, monasticam dico familiam, quae tam copiosum et virtutum et animarum fructum reddidit coelesti Sponso sanctaeque Ecclesiae? Profecto est " quasi oliva gloria ejus et odor ejus ut Libani! " (Ps. 14, 7.) Salve, magna parens, et, renovatâ divinitus sanctâ tuâ fecunditate, ne desinas exhausto jam generi humano verae solidaeque pacis ac salutis gignere ubertatem!

[graphic][subsumed]

Testimonia

I. er S. Begula, II. er decretis et documentis S. Ecclesiae, III. er Sanctorum et Doctorum scriptis deprompta.

PRIMU

S. Begula.

RIMUM instrumentum (bonorum operum est): Imprimis Dominum Deum diligere ex toto corde, totâ animâ, totâ virtute. Nihil amori Christi praeponere (C. 4. instr. 1. 21). Monachi Christo omnino nihil praeponant, qui nos pariter ad vitam aeternam perducat. Amen (c. 72).

Omnibus humilitatis gradibus ascensis, monachus mox ad caritatem Dei perveniet illam, quae perfecta foras mittit timorem, per quam universa... incipit custodire, non jam timore gehennae, sed amore Christi et consuetudine ipsâ bonâ et delectatione virtutum (c. 7).

Processu conversationis et fidei, inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei (Prolog.).

Obedientia sine morâ convenit his, qui nihil sibi Christo carius aliquid existimant (c. 5).

Vita S. Benedicti: Plus illo femina (S. Scholastica), quae diu fratrem videre cupiebat, in eodem tempore valuit. Quia enim juxta Joannis vocem « Deus caritas est (1. Joan. 4, 16), justo valde judicio plus potuit, quia plus amavit (c. 33).

[ocr errors]

Instrumenta artis spiritualis sunt : Deinde (diligere) proximum tanquam seipsum. Honorare omnes homines. Caritatem non derelinquere. -Inimicos diligere. Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. — Non esse detractorem. Nullum odire. In Christi amore pro inimicis orare. - Quod sibi quis fieri non vult alii non faciat (c. 4. instr. 2, 8, 26, 31, 32, 40, 64, 70, 9).

Vita S. Benedicti: SS. Pater praecipua patravit miracula

Caritas

in Deum.

Caritas in proxi

mum.

Caritas erga infirmos fratres.

Caritas in pauperes et hospites.

ex ardentissima proximi caritate, velut ubi capisterium fractum reparavit (c. 1), debitori solidos suppeditavit (c. 27), alia. Deinde clarissimum praebuit exemplum diligendi inimicos. Vir Dei Benedictus audiens (mortem terribilem Florentini presbyteri) sese in gravibus lamentis dedit, vel quia inimicus occubuit vel quia de inimici morte discipulus exultavit. Qua de re factum est, ut eidem quoque discipulo poenitentiam indiceret, quod mandans talia, gaudere de inimici interitu praesumpsisset (c. 8).

Instrumentum artis spiritualis est: Infirmum visitare. Mortuum sepelire. — In tribulatione subvenire. — Dolentem consolari c. 4. instr. 16-19).

Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo, ita eis serviatur, quia Ipse dixit: Infirmus fui, et visitastis Me » (Matth. 25, 36). Et: « Quod fecistis uni de his minimis Meis, Mihi fecistis» (Ibid. 40). Sed et ipsi infirmi considerent, in honorem Dei sibi serviri, et non superfluitate suâ contristent fratres suos, servientes sibi. Qui tamen patienter portandi sunt; quia de talibus copiosior merces acquiritur. Ergo cura maxima sit Abbati, ne aliquam negligentiam patiantur. Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata, et servitor timens Deum, et diligens ac sollicitus.... Curam autem maximam habeat Abbas, ne a Cellerariis aut servitoribus negligantur infirmi : quia ad ipsum respicit, quicquid a discipulis delinquitur (c. 36).

(Quoad necessaria) non personarum acceptio sit, sed infirmitatum consideratio (c. 34).

(Fratrum infirmorum vel delicatorum) imbecillitas ab Abbate consideranda est in opere injungendo (c. 48).

Infirmitates sive corporum sive morum (monachi) patientissime tolerent (c. 72).

Infirmorum, infantium, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio, quia pro his omnibus in die judicii rationem redditurus est (c. 31).

« PoprzedniaDalej »