Obrazy na stronie
PDF
ePub

Humanitas in hospites exercenda.

fautores, patroni nuncupantur. Hic fons est praecipuus, ex quo claustris uberrima affluxit et coelestium et terrestrium benedictionum copia. Namfeneratur Domino, qui miseretur pauperis ” (Prov. 19, 17) et : Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua(Eccli. 7, 36). Profecto: Eleemosyna viri quasi signaculum cum Ipso (Deo), et gratiam hominis quasi pupillam conservabit(Ibid. 17, 18).

Neque vero egentibus tantum et qualicunque angustiâ pressis, sed etiam hospitibus, ut more antiquo usque ad nostra tempora traditum est, monachorum et domus patent et corda. Hospes eram," ait Dominus, et collegistis Me (Matth. 25, 35), et SS. Patriarcha hortatur: Hospites tanquam Christus suscipiantur. Itaque, si quis, hospitio non indignus, claustri portam pulsat, admittatur benigne et cum omni tractetur humilitate, reverentiâ, caritate atque humanitate, ita tamen, ut, quoties ex usu laudabili et a S. Sede commendato ad regulares accipitur refectiones, nullam omnino injuriam inferat monasticae disciplinae. Quodsi tu, mi frater, hospitibus assignatus fueris, operam praesta, ut in spiritu s. obedientiae et simplicitatis tuo fungaris officio, commissos tibi omnibus aedificans partibus.

Reliquum est, ut strictim ea quoque attin

Literarum artiumque operae cella proficiscen

Opera sacrae SCIentiae et artis.

gamus caritatis opera, quae e cellae recessu ef-
fluunt et prae ceteris monasticam redolent humi-
litatem, industriam ac dilectionem. Sacra dico
vel literarum vel artium monumenta, quae
a monachis elaborata in lucem exeunt et divi-
nae veritatis caritatisque radios usque ad extre-
mum effundunt orbis terminum. Hujusmodi
operibus efficitur, ut sacra scientia et caritas
quasi duo luminaria e claustro effulgentia longe
lateque collustrent atque incendant animos,
vel tanquam duo Cherubim sese efferant, lu-
cidis alis populo fidelium impendentes. Altis-
simae autem humilitatis spiritus est et zelus
divinae gloriae, quo animata claustri scientia
viget ; si secus se res habet, scriptores
versi sunt in arcum pravum (Ps. 77, 57). Nam
sapientia carnis mors estet inimica Deo;
prudentia autem spiritús vita et pax"(Rom. 8,6);
neque estista sapientia desursum descendens,
sed terrena(Jac. 3 15), quae quidem peribit
a sapientibus(Is. 29, 14). Ille, qui infinita est sa-
pientia : “ Ego", inquit, sum via, et veritas,
et vita(Joan. 14, 6); et scientiae quoque fun-
damentum aliud nemo potest ponere praeter id,
quod positum est, quod est CHRISTUS JESUS”
(I Cor. 3, 11), in quo omnes sapientiae et scientiae
thesauri absconditi sunt. Ideo et tu, dilecte
frater, si ad literarum studia artiumve te con-
fers, sequere splendidum Magistri tui labarum,

CON

CX

neu unquam regio hoc sceptro te subtrahas. S. Crux etiam pro cellae laboribus et verae est arbor vitae et veritatis fons unicus ac perennis, ex quo tua aliorumque salus uberrime redundat U. I. O. G. D. Solo in claustro, ubi monachi" ad sobrietatemsapiunt, et bibliotheca arx Dei est et scriptoris vel artificis cella officina quaedam praeclarissimorum S. Ecclesiae arniorum.

En, frater, multiplicia variaque caritatis opera, quibus monacho licet Dominum Deum suum diligere non solum “ex toto corde, ex tota animâ, ex totâ mente,sed etiam totâ virtute vel

vel “ex omnibus viribus " suis (Marc. 12, 30; Luc. 10, 27). Accedit inaestimabile illud, quod in universam hominum familiam effluit, meritum spirituale ex opere Dei totque sacrificiis, precibus, lacrymis operibusque supererogatoriis comparatum. Profecto, veri monachi caritas benigna est, non quaerit, quae sua sunt, nunquam excidit(1 Cor. 13). O beatum ampleque beantem S. Benedicti filium, qui, quum caritatis benedictiones effundat, ipsemet liberalissimo remunerante Domino, eisdem plus plusque benedictionibus ditescat, quoniam anima, quae benedicit, impinguabitur! (Prov. 11, 25.)

At hisce omnibus res, de quâ agitur, nequaquam est a nobis exhausta; imo magis eximia

Caritas caritatis 0peribus aucta.

Sacerdotalis sive a postolicae caritatis campus.

Divina sacerdotii fecunditas.

operum caritatis

pars superest. Monacho enim, in sacerdotalem evecto statum, immensus clarissimusque patet apostolicae caritatis campus. Nimirum simul ut monasticam adeptus maturitatem in perfectum coelestis Patris filium crevit, ipsemet spiritualis constituitur pater filiorum Dei. Res fuit perquam mirabilis, frater. Nam sicut in B. V. Mariam, ita in te Sanctus supervenit Spiritus, et virtus Altissimi obumbravit tibi, et, quod deinceps per te nascitur, vocabitur filius Dei. Inde a benedictâ s. ordinationis horâ vita tua aliud non est, nisi continuata quaedam Verbi aeterni incarnatio, quoniam in altari reale sive eucharisticum, in sacramentis mysticum corpus Christi procreare non desinis, illic Dei Filium verum, hic gratiae vel adoptionis filios. O admirandam vereque inauditam fecunditatem, quae et caput et membra parit novae familiae coelestis atque hominibus Filium Dei, Deo autem homines gignit, imo non solum gignit, sed etiam maternis gratiae veritatisque uberibus alit in vitam sempiternam. Tantopere, B. Benedicti fili, benedixit te Deus in aeternum !(Ps. 44, 3) Unde, quam ardenti debeas et Dei honoris et salutis animarum zelo conflagrare, tecum reputa. Qualis Paterfamilias, talis minister ac domesticus. In adjutorem igitur sociumque accitus es excelsi animarum Pastoris, quippe

Paternus animarum selus.

Praedicandi munus.

cui cooperari in divino misericordiae ac redemptionis opere tuum sit munus. Quapropter imitatione tibi exprimendum erit adorabile Ipsius exemplum, utpote qui ex infinitâ caritate, quâ nos dilexit, venerit in mundum, omnes ut salvos faceret. Quem si fideliter sequeris, merito benedictionis vir vocaberis, quia nihil tibi vel antiquius erit vel dulcius, quam ut omnes, quotquot Dominus redemit, omni benedictione coelesti ac gratiâ repleantur. Erit in sancto via tua (Ps..76, 14), ut ipsemet sanctus quamplurimos ter sancto lucreris Deo. Idcirco quotiescunque obedientia ad praedicandi munus te obligat, accingere gladio" verbi Dei, ut tenebrarum opprimas regnum, et esto lucerna super candelabrumposita, quaeluceat omnibus, qui in domo sunt " (Matth. 5, 15). Os quidem tuum os Dei sit, Ipsius oracula, promissa, minas perpetuo pronuntians, ut in dies magis adveniat regnum Altissimi. Atque ut sancto constantique ardeas desiderio salvandi animas, iterum atque iterum memoriam redintegra pretii inaestimabilis etiam unius animae, cui praeter Ipsum Salvatoris sanguinem plane nihil comparare licet ; omnes enim homines vocati sunt, ut filii Dei fierent et cohaeredes gloriae Christi. Hoc zelo accensi fere innumerabiles monachi operam omnem, imo vitam suam consumere sangui

Conversio gentium.

« PoprzedniaDalej »