neu unquam regio hoc sceptro te subtrahas. S. Crux etiam pro cellae laboribus et verae est arbor vitae et veritatis fons unicus ac perennis, ex quo tua aliorumque salus uberrime redundat U. I. O. G. D. Solo in claustro, ubi monachi" ad sobrietatem" sapiunt, et bibliotheca arx Dei est et scriptoris vel artificis cella officina quaedam praeclarissimorum s. Ecclesiae armorum. En, frater, multiplicia variaque caritatis opera, quibus monacho licet Dominum Deum suum diligere non solum "ex toto corde, ex totá animá, ex totá mente, sed etiam" ex totá virtute" vel "ex omnibus viribus" suis (Marc. 12, 30; Luc. 10, 27). Accedit inaestimabile illud, quod in universam hominum familiam effluit, meritum spirituale ex opere Dei totque sacrificiis, precibus, lacrymis operibusque supererogatoriis comparatum. Profecto, veri monachi "caritas benigna est, non quaerit, quae sua sunt, nunquam excidit" (I Cor. 13). O beatum ampleque beantem S. Benedicti filium, qui, quum caritatis benedictiones effundat, ipsemet liberalissimo remunerante Domino, eisdem plus plusque benedictionibus ditescat, quoniam "anima, quae benedicit, impinguabitur"! (Prov. 11, 25.) At hisce omnibus res, de quâ agitur, nequaquam est a nobis exhausta; imo magis eximia Caritas caritatis o peribus au cta. Sacerdotalis sive apostolicae caritatis cam pus. Divina sacerdotii fecunditas. Paternus animarum zelus. operum caritatis cui cooperari in divino misericordiae ac redemptionis opere tuum sit munus. Quapropter imitatione tibi exprimendum erit adorabile Ipsius exemplum, utpote qui ex infinitâ caritate, quâ nos dilexit, venerit in mundum, omnes ut salvos faceret. Quem si fideliter sequeris, merito benedictionis vir vocaberis, quia nihil tibi vel antiquius erit vel dulcius, quam ut omnes, quotquot Dominus redemit, omni benedictione coelesti ac gratiâ repleantur. Erit 66 in sancto via tua " (Ps..76, 14), ut ipsemet sanctus quamplurimos ter sancto lucreris Deo. Idcirco quotiescunque obedientia ad praedicandi munus te obligat, "accingere gladio verbi Dei, ut tenebrarum opprimas regnum, et esto lucerna super candelabrum" posita, quae "luceat omnibus, qui in domo sunt (Matth. 5, 15). Os quidem tuum os Dei sit, Ipsius oracula, promissa, minas perpetuo pronuntians, ut in dies magis adveniat regnum Altissimi. Atque ut sancto constantique ardeas desiderio salvandi animas, iterum atque iterum memoriam redintegra pretii inaestimabilis etiam unius animae, cui praeter Ipsum Salvatoris sanguinem plane nihil comparare licet; omnes enim homines vocati sunt, ut filii Dei fierent et cohaeredes gloriae Christi. Hoc zelo accensi fere innumerabiles monachi operam omnem, imo vitam suam consumere sangui Praedicandi munus. Conversio gentium. Puerorum educatio. nemque effundere non dubitarunt, qui quidem alterâ manu Evangelium, Regulam alterâ portantes in longissimas penetrarunt regiones, et novis semper gentibus christianae familiae adjunctis, Crucis imperium prope in toto orbe terrarum fundarunt, dilatarunt ac solidarunt. Et hoc quidem eo praeclarius feliciusque successit, quo plus momenti atque efficacitatis habuerit ad convertendos populos admirabilis illa ac divina, quae monachorum propria est, sacrae familiae et liturgiae vita. Quapropter de inclitâ SS. Patriarchae familiâ merito gloriari licet: " Sagittae tuae acutae: populi sub te cadent" (Ps. 44. 6). Jam unum restat, de quo aliqua proferamus, caritatis opus, nempe munus antiquitus traditum sancte instituendi pueros. Monastica enim familia una cum Ecclesiâ divinis concinit verbis: "Sinite parvulos ad Me venire; talium est enim regnum coelorum" (Matth. 19, 14). Sit igitur memor monachus, pueros sibi divinitus commissos esse, ut iterum eos parturiat, donec formetur in illis Christus. Quamobrem quod in Dominicâ ipsemet scholâ claustri feliciter expertus est, idem pretiosis istis divinae caritatis pignoribus religiosissime praestet. Utique enim "nemo potest venire ad" Christum, “nisi Pater traxerit eum" (Joan. 6, 44). Atqui, dilecte frater, tua ipsius laus est decusque, Patris auctoritatem tenere ac vicem ita, ut educans ad En, frater, sancta egregiaque caritatis opera, Quaerite primum regnum Dei, et justitiam Ejus, et haec omnia adjicientur vobis" (Matth. 6, 33). Nam ut quis, despecto saeculo, ad Opera caritatis debent cum mona sticâ congruere vitâ. |