Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ardens sit cor tuum.

Quae quum sic se habeant, nonne cor" tuum "ardens" erit eâdem illâ amoris flammâ, quâ amantissimus Sese Sponsus tuus in arâ Crucis pro te confici passus est? Solâ hâc duplici caritate omnis tua et constituitur et stabilitur perfectio ; quippe quâ in te et per te Deus Pater coelestis omnia sit in omnibus. Propterea omnes sine exceptione homines ama, sicut oculos tuos, sicut te ipsum,non amicos tantum, verum etiam inimicos. Cunctis benevolentissime pateat cor tuum, nec" sit qui se abscondat a calore ejus(Ps. 18, 7), ita ut solis instar sit, qui benignis lucis suae radiis collustrat igneque suo fovet universum orbem. Omnia plane omnibus opera misericordiae vel corporalis vel spiritualis impertiendi cupiditate debes flagrare, memor Sponsi tui admonentis: Pone Me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio, lampades ejus lampades ignis atque flammarum(Cant. 8,6).

Verum Idem Sponsus tuus "ordinavit in" te caritatem(Cant. 2, 4). Proinde rectum, quem tibi disposuit, diligendi ordinem ne contemnas neve exsequi omittas. Principatum igitur amoris tui obtineant post Deum monasticae, in quam receptus es, familiae membra, Pater spiritualis fratrumque corona. Quos quidem

Divinitus libi ordinata caritas.

Caritas erga infirmos fratres.

Aegrotationis utilitas et molestia.

tibi ex gravissimis justitiae ac pietatis rationibus unice cordi esse debere, satis jam demonstratum est.

Unum hoc restat, ut, quae officia infirmis aegrotisve fratribus praestare te oporteat, perstringamus. Vix aliud quidquam SS. Pater noster aeque suis inculcavit filiis, ac studiosissimam infirmorum curam. Divino quidem consilio provisum est, ut aegrotatio filiis Dei mirum auxilium praestet ad animam purgandam coelumque versus dirigendam. Etenim qui morbo afficitur, quasi in probaticam demissus piscinam, quum langueat corpore, animum gratiae undis recreatum facile sentiet. Ac profecto coelestem nactus est thesaurum, quicumque infirmâ valetudine castigatur, egregiamque occasionem virtutum exercitio sua cumulandi merita amplioremque mercedem acquirendi. Nec tamen minus constat, atrocissimis et corporis doloribus et angoribus animi aegrotum cruciari ita quidem, ut haud raro laboret in gemitu suo lacrymisque stratum riget(Ps. 6, 7). Ipse igitur non modo, qui infirmarius est in monasterio constitutus, verum et tu, quisquis es, omnibus debes partibus subvenire, sive vigiliae exigantur sive alia caritatis pietatisque officia. Nam infirmus frater tuus electum est Christi membrum illustremque Ejus speciem reddit. In societatem accipitur

Maxima aegrotus caritate pietateque prosequendus.

Frater in extremá adjuvandus est agonia.

Passionis Domini, ita ut lectus ejus sacrosan-
ctum Calvariae theatrum proponat. Quo fit, ut
cum sanctâ accedere reverentiâ ac religione de-
beas, Ipsum in infirmo JESUM et adorans et
omni gratiâ, studio, caritate complectens. Nunc
fratri vinum, nunc oleum infundas, prout ne-
cesse est, ejus animam vel confortare vel sua-
viter exhilarare. Tanquam Angelus custos sem-
per illi praesto sis ac veluti officiosissimus ami-
cus. Ingravescente autem morbo etiam tuum
mirifice adaugeas fraternitatis studium, prae-
sertim si imminet suprema cum morte luctatio,
in quâ quidem anima maximis pressa angustiis
ingemiscit : Formido mortis cecidit super me,
timor et tremor venerunt super me et contexe-
runt me tenebrae (Ps. 54, 5-6). Factus sum sicut
homo sine adjutorio. Omnes fluctus tuos, Do-
mine, induxisti super me; terrores tui contur-
baverunt me, circumdederunt me ut aqua totá
die (Ps. 87, 5, 8, 17 sq.). Non est sanitas in carne
meâ a facie irae Tuae; non est pax ossibus meis
a facie peccatorum meorum. Fac, ne quando
supergaudeant mihi inimici mei (Ps. 37, 4, 17):
dum dicunt mihi: Ubi est Deus tuus?(Ps. 42,11).
Profecto tum in summum discrimen salutis
frater tuus incidit et in extremam cum hoste
antiquo decertationem. Agedum, opem fer pe-
riclitanti, adesto in pugnâ socius, afflictum
fratris animum confirmans, allevans, conso-

Ne in defunctum quidem caritas remittenda.

Caritatis opera.

Pius in parentes ac propinquos animus.

lans, auxiliis omnibus precibusque muniens. Et si tandem Dominus, tot fratrum annuens supplicationibus, victoriam concesserit animaeque vitâ functae obvenerit judex misericors, etiam ultra sepulcrum piam amantissimi animi curam ne remittas, donec frater e purgatorio ereptus tanquam columba in coelum volet et in aeternum triumphans ad pedes Sponsi speciosissimi requiescat. Sed haec hactenus.

Jam ad ea accedamus caritatis opera, quae erga reliquos homines monacho exercenda sunt. Inter quos, ut ordo fert caritatis, primum habent locum parentes, benefactores, amici, omnes denique, quibuscum te propinquitatis piique officii vinculum junxerit. Verum quidem est, te, divinitus vocatum, reliquisse omnia, "fratres, sorores, patrem, matrem(Matth. 19, 29) et Abrahae instar egressum esse “de terrâ tuâ et de cognatione tuå et de domo patris tui(Gen. 12, 1). Ac peraeque verum est, illud ad te pertinere eloquium : “Qui amat patrem aut matrem plus quam Me, non est Me dignus (Matth. 10, 37). Quisquis igitur, quamvis de te meritus, tuae adversatur saluti ac vocationi, sancto tibi odio certe fugiendus est, quia : “ Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei(Luc. 9, 62). Ex quo sequitur, neminem, ne propinquissimum quidem, licere tibi, ita immoderato vel

Discretus sit in monacho et sanctus.

Litterae serviant aedificationi.

pure naturali amoris affectu prosequi, ut Domino, cui mancipatus es, praeferatur. At quo manifestius hoc patet, eo diligentius tibi curandum est, ut caritas tua, in Spiritu Dei sanctificata, confirmata atque aucta, ne illis desit, quibus aliquo pii gratique animi vinculo obstrictus teneris. Ideo, quantam potes, operam adhibe, ut cognatis vel amicis partem specialem tribuas precum tuarum piorumque exercitiorum et ut litteris in s. obedientiâ ad eos scriptis aedificationi salutique eorum diligenter consulas, quovis exhibito benignitatis ac sancti amoris officio.

Similiter autem, ut necessitudine tecum conjunctis, etiam pauperibus oportet te quam optime cupere, favere, studere. Nam: "Honorabile nomen eorum coram Domino (Ps. 71, 14). Nimirum auctoritate pollent summi Regis, cujus dignitatem ac vicem gerunt, quoniam:

Amen, ait, dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis (Matth. 25, 40). Ipsum igitur Sponsum tuum in deformi atque invenustâ pauperum specie velatum religiosissimâ colas diligasque observantiâ, gratiâ et caritate. Haereant tibi quasi in medullis ac visceribus sintque carissimi, ne laudem unanimem ac summe pretiosam minuas illam, quâ monachi inde a primordiis suis pauperum amantissimi patres,

Singularis in pauperes caritas,

« PoprzedniaDalej »