Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sertum Elementum.

Opera caritatis seu zelus erga animas.

Caritas in Deum et in proximum-Dilectio proximi pars imitationis Christi esse debet

Ordinata

Caritas erga fratres infirmos, moribundos, defunctos Caritas erga cognatos, pauperes, hospites - Literarum vel artium monumenta - Opera apostolicae caritatis

Sacerdotii fecunditas Praedicandi munus Puerorum educatio disciplina monastica Pugnas Domini decernit nastici facta.

[ocr errors]
[ocr errors]

Zelus animarum
Conversio gentium

Salva sit semper

Monachus vir Dei

- Mira ordinis mo

Declaratio.

Monastica, quam professus es, morum conversio, ut fundatur fide, confirmatur spe, ita perficitur caritate. "Fides, spes, caritas, tria haec; major autem horum est caritas" (1 Cor. 13, 13). Fides radix est ac principium, spes tanquam stipes vel via; at caritas quasi fructuosum arboris caput et gratiae consummatio. Jure igitur vinculum praedicatur perfectionis, regularum regula, finis praecepti ac plenitudo legis. Quae quidem infusa animi virtus, imo virtutum summa et caput, ut in dies amplificetur, dilatetur ac perficiatur, is finis est omnis vitae monasticae seu Religionis.

Cari

tas perfectio Religionis.

Duplex caritatis ratio.

Perfecta Dei dilectio.

Deus in

proximo diligendus.

Est autem duplex caritatis ratio: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in totá animâ tuâ et in totâ mente tuâ. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet” (Matth. 22, 37-39), etiam tota lex monastica. Primum illud mandatum, quo moneris, ut Deum, qui caritas est, perfectâ diligas caritate, in praemissis declarationibus breviter enucleavimus. Nam claustralis tua vita, in opere Dei ac sanctâ paupertate, mortificatione, obedientiâ perpetuo transigenda, ad quid aliud spectat, nisi ut expeditius puriusque summum complectaris bonum, impedimentis plerisque, quae caritati obstant, remotis et adjumentis fere innumeris exhibitis? Sane te, carissime frater, Dominus compellat dicens:

[ocr errors]

Mandatum hoc, quod Ego praecipio tibi, non supra te est neque procul positum” (Deut. 30, 11). Et tu amore inflammatus dulcissimo subjicis: Adhaesit anima mea post Te" (Ps. 62, 9). Jam igitur reliquum est, ut de secundo mandato pauca dicamus. Quod quidem “simile est”, imo prope idem ac primum. Nam, qui Deum amat, quidni amabit eum, quem Deus amat? Deus autem omnium hominum quum Creator Paterque tum caput est ac Redemptor, ita ut Ipsum in illis Deum ac Dominum tuum quaeras

et ames. Itaque caritas proprie fons dicitur, norma, ratio ac finis dilectionis proximi. Nihil omnino amori Dei et Christi praeponendum, imo vero omnis amor ab illo derivandus in eumque est tibi revocandus. Porro incarnatus Deus, quoniam, ut homo, pro hominibus pretiosissimo suo sanguine fuso morti Se tradidit, adorandum atque incomparabile exemplum proposuit, unde intelligas, haud exiguam imitationis Christi partem in eo consistere, ut proximum ex intimis diligas visceribus. Ipse enim: "In hoc, inquit, cognoscent omnes, quia discipuli Mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem" (Joan. 13, 35); "Hoc est praeceptum Meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (15, 12). Quare, ut conformis fias imaginis Filii Dei, a tuo hoc disce Magistro Eumque Ducem sequere, Dominum JESUM CHRISTUM induens, qui te in finem, imo sine fine dilexit. Etenim : "Nos scimus, quoniam translati sumus de morte (peccati ac saeculi) ad vitam (gratiae et claustri), quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte... Quoniam (incarnatus) Deus animam suam pro nobis posuit," profecto et nos debemus pro fratribus animas ponere" (I Joan. 3, 14, 16). Ergo caritas, ut in Deum, ita in proximum perfecta JESU sequela est tuaque cum Eo, ut ita dicam, integra incorporatio, quâ non tu es, qui vivis, sed Christus vivit in te.

[ocr errors]

Dilectio proximi est pars imita

tionis Chri

sti.

Ardens sit cor tuum.

Divinitus

libi ordinata caritas.

[ocr errors]

Quae quum sic se habeant, "nonne cor" tuum "ardens" erit câdem illâ amoris flammâ, quâ amantissimus Sese Sponsus tuus in arâ Crucis pro te confici passus est? Solâ hâc duplici caritate omnis tua et constituitur et stabilitur perfectio; quippe quâ in te et per te Deus Pater coelestis omnia sit in omnibus. Propterea omnes sine exceptione homines ama, sicut oculos tuos," sicut te ipsum, non amicos tantum, verum etiam inimicos. Cunctis benevolentissime pateat cor tuum," nec" sit "qui se abscondat a calore ejus" (Ps. 18, 7), ita ut solis instar sit, qui benignis lucis suae radiis collustrat igneque suo fovet universum orbem. Omnia plane omnibus opera misericordiae vel corporalis vel spiritualis impertiendi cupiditate debes flagrare, memor Sponsi tui admonentis:

Pone Me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio, lampades ejus lampades ignis atque flammarum" (Cant. 8, 6).

Verum Idem Sponsus tuus "ordinavit in" te "caritatem" (Cant. 2, 4). Proinde rectum, quem tibi disposuit, diligendi ordinem ne contemnas neve exsequi omittas. Principatum igitur amoris tui obtineant post Deum monasticae,

in
quam receptus es, familiae membra, Pater
spiritualis fratrumque corona. Quos quidem

tibi ex gravissimis justitiae ac pietatis rationibus unice cordi esse debere, satis jam demon

stratum est.

Unum hoc restat, ut, quae officia infirmis aegrotisve fratribus praestare te oporteat, perstringamus. Vix aliud quidquam SS. Pater noster aeque suis inculcavit filiis, ac studiosissimam infirmorum curam. Divino quidem consilio provisum est, ut aegrotatio filiis Dei mirum auxilium praestet ad animam purgandam coelumque versus dirigendam. Etenim qui morbo afficitur, quasi in probaticam demissus piscinam, quum langueat corpore, animum gratiae undis recreatum facile sentiet. Ac profecto coelestem nactus est thesaurum, quicumque infirmâ valetudine castigatur, egregiamque occasionem virtutum exercitio sua cumulandi merita amplioremque mercedem acquirendi. Nec tamen minus constat, atrocissimis et corporis doloribus et angoribus animi aegrotum cruciari ita quidem, ut haud raro

66

laboret in gemitu suo lacrymisque stratum riget" (Ps. 6, 7). Ipse igitur non modo, qui infirmarius est in monasterio constitutus, verum et tu, quisquis es, omnibus debes partibus subvenire, sive vigiliae exigantur sive alia caritatis pietatisque officia. Nam infirmus frater tuus electum est Christi membrum illustremque Ejus speciem reddit. In societatem accipitur

Caritas erga infirmos fratres.

Aegrotationis utilitas et mole

stia.

Maxima aegrotus caritate pietateque prosequendus.

« PoprzedniaDalej »