Obrazy na stronie
PDF
ePub

Stabilitas.

Urbanus II. ( 1099.) Vos, filii, nolite negligere gratiam, quae in vobis est, quae data est vobis per unitatem sanctae conversationis et religionis. Haec meditamini, in his estote, ut profectus vester manifestus sit omnibus. Participes enim Christi effecti estis, si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineatis. Mementote quod Dominus ait :

Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. » (Constit. « Cum universis » a. 1190. n. 9.)

Caritas fraterna.

Missale Rom. : Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Congregavit nos in unum Christi amor. — Exultemus et in Ipso jucundemur. — Timeamus et amemus Deum vivum. – Et ex corde diligamus nos sincero. – Simul ergo quum in unum congregamur:- Ne nos mente dividamur, caveamus. – Et in medio nostri sit Christus Deus ! (In coena Domini.)

Congreg. S. Josephi Suevica : Caritas fraterna ornamentum est sacrorum Ordinum, stabilimentum regularis disciplinae, gloria monasteriorum, vinculum perfectionis, bonorum operum nutrix et nexus sanctarum virtutum. Magna igitur sollicitudine invigilent superiores et curent subditi, ut pax et caritas in monasteriis suis vigeat et conservetur, sine quâ regularis disciplinae observantia haud secus consistere potest, quam possit domus sublatâ calce et lapidum compage. —Si nomen Congregationis tueri volumus, danda nobis est opera, ut caritas et amor inter nos quam maxime foveatur, cujus causa est similitudo, quae, quo major est in rebus omnibus, eo firmius animos hominum conjungit. Deus enim non tantum (est in loco sancto suo » sed etiam « inhabitare facit unius moris in domo » (Ps. 67). Quare non modo SS. Patres nostros imitabimur, sed coelestis gloriae normam praeferemus, in quâ, licet mansiones multae sint, tamen omnes unum volunt, unum nolunt. De nobis olim gloriabatur Regius Psaltes, cum dicit : « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum ! » Ubi non tam unitatem chori, quam vitae et morum insinuasse visus est, maxime

cum adjecerit : « Sicut unguentum in capite, quod descendit >> in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti >> ejus. » Unguentum nostrum uniformitas est monasticae disciplinae, per quam bonus Christi odorsumus.Hocin conspectu Dei tunc maxime pretiosum fiet, si fragranti suâ pinguedine ad extremam regularis observantiae oram quodammodo descenderit et totum nostrum Aaron pretiosissimâ variarum virtutum balsamo perfusum imbuerit, ut impleatur domus et congregatio nostra ex odore unguenti et sit oleum effusum nomen nostrum, quod quâquâversum dimanans et numero et merito filios SS. P. N. Benedicti congreget, qui, currentes in odorem unguentorum Domini, sequantur Agnum Ejusque servum Benedictum, quocumque ierit. (Constit. P. 2, praef. et C. 1., 1.)

Recreatio,

Congreg. Bursfeld.: In Recreatione libere juxta capacitatem suam quisque loquatur absque formidine, nec alter alterius simplicitatem vel ignorantiam spernat vel derideat. Nemo ibi insolescat, sed loquente uno ceteri silendo auscultent, et, Priore incipiente loqui, omnes attendant, qui et pusillanimes animare et, quod minus dicere potuerint, ipse supplere eosque, qui scioli sibi videntur, ne de sua scientiâ extollantur, prudenter et sollicite reprimere debet. Nemo illic durius objurgendus vel corripiendus est. (Statut. de colloquiis.)

Congreg. Camald. : Cum fratres in simul erunt recreationis causa intus vel extra monasterium, summopere cavebunt a clamoribus et dissolutionibus;nec se invicem tangent... Non contendant verbis; nec aliud quidquam agant, quod honestati monachorum non congruat. Ut omnia ista melius serventur, in similibus recreationibus Praelatus semper inveniatur vel aliquis de Senioribus. (Constit. c. 4 et 6.)

Congreg. Cluniac. : Servetur identitas nec aliqua sit discrepantia, maxime in servitio Dei, quia quum simus unius Congregationis et Ordinis, debemus esse in omnibus conformes. (Statuta Hugonis V. c. 20. P. L. 209, 886.)

Sancti et Doctores.

Saeculum est mare absorbens

Fugien

dum

S. Augustinus, Ep. Hippon. et Doct. Eccl. (430): | Mare hoc saeculum est, non solum tempestatibus scopulisque periculosum, verum etiam bestiis cupiditatum insidiantibus abundans. (De Cataclysmo, c. 1. In App. P. L. 40, 693.) Amas saeculum, absorbebit te; amatores enim suos vorare novit, non portare. (Serm. 76 6. 6 n. 9. P. L. 38, 482.) — Quam fallax et suspectum, quam instabile et transitorium est, quidquid hujus mundi amor parturit! (De spirit. et anima. In App. n. 49. P. L. 40, 816.) Tota miseria est in mundo, dolor ubique, ubique metus, ubique necessitas, ubique labores. (Sup. Ps. 138, n. 15. P. L. 37, 1793.) O vita saeculi, quae de propriis tantos seduxisti, tantos excaecasti; quae cum fugis nihil es, dum videris umbra es, dum exaltas fumus es. Dulcis es stultis, amara sapientibus, timenda es et fugienda. Saeculum vanum est; dum multa promittit, decipit; qui ejus amicus voluerit esse, inimicus Dei constituetur. Amicitia enim saeculi inimicitia Dei est. – O munde immunde! Homines illaqueare non desinis, quiescere non permittis, rapere omnes appetis, occidere omnes quaeris. Vae, qui tibi credit; beatus, qui tibi resistit; sed beatior, qui a te illaesus recedit! (Serm. 49 et 31 ad fratres in Eremo. In App. P. L. 40, 1332 et 1290.)

S. Joan. Chrysostomus, Archiep. Constantinop. et Doct. Eccl. (+ 407): Crebra pericula in saeculo sunt; alia super alia detrimenta semper accedunt, spes tenuis, magna tam pecuniarum quam corporis servitus, sollicitudoque animi continua. (Hom. 67, n. 5, sup. Matth. P. G. 58, 638.)

S. Leo Pp. I. + 460): In mundo plena sunt omnia periculis, plena laqueis. Incitant cupiditates, insidiantur illecebrae; blandiuntur lucra; damna deterrent. (Serm. 43, 1. P. G. 54, 282.)

S. Joan. Damascenus, Mon. c. 754.) Saeculi vita diaboli hamus est, exsecrandâ voluptate tanquam illecebrâ quadam obductus, per quam eos, qui in fraudem inducun

Est omnibus plenum periculis

Et diaboli insidiis.

Perfectio. nis impedimentum,

tur, ad imum inferni gurgitem trahit. (Hist. Barl. et Josaph. 6. 25, P. G. 96, 1095.1

Hugo a S. Victore, Canonic. regul. monast. S. Vict. Paris. 1142, : In saeculo diabolus insidiatur, mundus adulatur, caro delectatur, anima excaecatur, totus homo conturbatur. (De anima l. 4. C. 5. In App. P. L. 177, 174)

S. Bernardus, Abb. Claraevall. et Doct. Eccl. (1153) : Mundus est, ubi malitiae plurimum, sapientiae modicum, si tamen vel modicum invenitur; ubi viscosa omnia, omnia lubrica, operta tenebris, obsessa laqueis; ubi periclitantur animae, ubi spiritus affliguntur, ubi tantum vanitas et afflictio spiritus. (Serm. 5 de Ascens. P. L. 183, 316.)

S. Bonaventura, Card. et Doct. Eccl. (+ 1274) : Mundus duobus modis contra electos pugnat; verbo et gladio, verbo falsitatis et gladio adversitatis. (Sup. Ps. 34.)

S. Thomas Aquin., Doct. ' Eccl. * 1274) : Saecularis vitae consuetudo consiliis observandis impedimentum praestat. (Contr. retrah. ab ingr. Relig. 6. 6.)

Dionysius Carthus. ( 1471) : Quid tam vile, tam impium, tamque horrendum et fugiendum quam saeculum? Quid tam injuriosum, tam ingratum, tam insensatum, imo tam furibundum ac stultum, quam saeculum ? (In exhortat, ad novit. art. 1.) — Mundus carcer est atque exilium electorum. (Sup. ep. ad Ephes. c. 2.)

S. Antonius de Padua, (* 1231): Carcer est hic mundus et fornax Babylonis. (Serm. in Dom. XXII, post Trin.)

Diadochus, Ep. Photic. in Illyriâ. ( c. 450) : Omnibus modis est utilis a mundo secessus. (De perf. spirit. c. 18. P. G. 65, 1173.)

Theodoretus, Ep. Cyrens. in Syriâ. (14 457): Segregat se, qui vult sanctificari. (Sup. Ierem. l. 3. c. 12. P. G. 81, 578.)

S. Petrus Damianus, Abb. Fontisavell., Card. et Doct. Eccl. (+ 1072): Fugiendus est mundus, qui tenebras parturit. Petenda est remotio, ubi tanquam in deserto verum lumen erumpit. (Ad mon. Cluniac. 1. 6. ep. 5. P. L. 144, 281.)

Electorum

Mundi fuga est sapien.

Liberat a vinculis et naufragris

A discri

mine salutis.

Anathema saeculo.

S. Hieronymus, Doct. Eccl. (6 420): Facile saeculi rumpit vincula amor Dei et gehennae timor. Quid agis, frater, in saeculo, qui major es mundo? Delicatus es, frater si et hîc vis gaudere cum saeculo et postea regnare cum Christo. In mundo, illo aestu maris, Charybdis luxuriae salutem vorat. Ibi ore virgineo, ad pudicitiae perpetranda naufragia, Scylla seu renitens libido blanditur. Hic barbarum litus, hic diabolus pirata cum sociis portat vincula capiendis. (Ad Heliodor. ep. 14, n. 3, 10, 6. P. L. 22, 349 sq.)

S. Gregorius Naz. Ep. et Doct. Eccl. (380): Eripe animam e mundo, fuge Sodomam; fuge incendium; perge; ne retrospicias, ne forte in salis statuam obdureris. In montibus salvaberis! (Orat. 40 in s. Baptisma, n. 19, P. G. 36, 383.

Trithemius, Abb. Spanheim. (1519) : Fugiendus mundus, quoniam male suos amatores remunerat, quos in aeternum damnat. (De vanit. et mis. hum. vit. c. 2.)

Petrus Blesensis, (de Blois in Galliâ), Cancell. ct Archidiac. Bath. in Anglia (+1200): Nemo dicit anathema saeculo, nisi in Spiritu Dei. (Ad Alex. de s. Albano, ep. 137. P. L. 207, 407.) Mundus in maligno positus est, plenus periculis, plenus laqueis, plenus scandalis, plenus colloquiis pravis, exemplis malis, proditoriis verbis et iniquis consiliis. (Ad Radingens. Abb. ep. 102. P. L. 207, 321.)

Hugo a S. Charo, Card. ( 1260) : Nullus est, si perfecte inspiceret mundum, qui non fugeret ab eo. Mare mortuos expellit a se, sic et mundus. Et sicut mortuus a mari expulsus nihil sentit, ita, qui vere mortuus est inundo, non sentit contumelias ejus. (Sup. Genes. c. 31. V. 7 et 18.)Mundus nihil aliud est, quam tumultus, vel sarcophagus plenus cadaveribus mortuorum. (Sup. Is. C. 25. V. 2.)

S. Laurentius Justinianus, Protopatr. Venet. (41455) : Totus cum sit turbinibus mundus plenus, ille vere censendus est felix, qui, Dei gratiâ praeventus, « aridum mundum spernit cum flore. » (De vit. solitar. c. 6.)

S. Bernardus : Nos, quos Deus segregavit sibi et assumpsit ad servitium Sibi soli, si juxta Apostolum non

Mundus ipsi mortuos ejicit.

Nos Deus segregavitet assumpsit.

« PoprzedniaDalej »