Obrazy na stronie
PDF
ePub

Murmurandi vitium.

supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operari (Const. monast.). - Contradictio plura mala arguit, fidei morbum, dubitationem de spe, fastum ac superbiam morum (Regul. fus. tract. c. 28. n. 2. P. Gr. 31, 990).

S. Thomas Aquin. : Omnis remunerator remunerat ea quae sunt remuneratione digna... et ideo non datorem tantum, sed hilarem datorem diligit Deus, i. e. approbat et remunerat, et non tristem et remurmurantem (Comm. in ep. 2. ad Cor. c. 9. l. 1. v. 7).

S. Basilius M. Repudiandus est labor ille, qui a murmuratoribus proficiscitur, non secus ac victima, cui macula subest (Regul. fusius tract. 29. P. Gr. 31, 991).

S. Joan. Chrysost.: Servorum est improborum et insensatorum, murmurare. Melius esset, nihil operari, quam cum murmuratione operari; nam quod factum est, perit.... Gravis est, gravis, inquam, est murmurator, et vicinus blasphemiae (Serm. 8. sup. Epist. ad Philipp. n. 2. P. Gr. 62, 241).

S. Ephrem, Diac. Edess. (378): Scandalosa est cunctis murmuratio, caritatem evertit, unionem dissipat, pacem disturbat. - Murmurator praecipientibus contradicit, et ad omne opus bonum ineptus atque inutilis est. — Murmuratori semper excusationes in promptu sunt. Si quod opus ei agendum injungitur, obmurmurat, ac alios mox etiam pervertit (Serm. de virtut. et vitiis. c. 16. tom. 1, p. 11).

S. Gregorius M.: Qui de his, qui sibi praelati sunt, murmurant, non humano, sed ei qui cuncta disponit, divino ordini contradicunt (L. 22. Moral. c. 24. n. 56. P. L. 76, 249)·

S. Bernardus: Is qui impatientiâ suâ et murmuratione.... ceteros molestat, nonne manifeste Christum persequitur (Serm. 1 de convers. S. Pauli n. 4. P. L. 183, 362).

B. Rhabanus Maurus, Abbas et Archiep. Mogunt. (856) Ignis Domini justae ultionis in futuro illos excruciat, qui linguâ inflammata a gehennå murmurant (Enarr. in I. Numer. l. 2. c. 6. P. L. 108, 654).

B. Alcuinus: Omnes unum concupiscant et obedientiae

bonum magis exsequantur, quain propriae voluntatis affectum. Si Christus suam non venit facere voluntatem, sicut Ipse in Evangelio testatur, sed Patris ; quanto magis monachus suam non debet facere voluntatem, sed Christi, nec segnis in opere Dei, sed studiosus, nec tantum considerare quid jubeatur, sed quomodo perficiatur, quod jubetur ; nec ullatenus murmurationis malum crescat in aliquibus. Si aliqui ex populo Dei in eremo propter murmurationis periere periculum, quanto magis monachus monasterii spirituali plectetur vindictâ, si murmurationis malo mentem insolescere non metuit. Quapropter cum gratiarum actione accipiat quod ei Pastoris cura praeviderit sufficere (Ep. 93. P. L. 100, 298).

S. Bernardus: Haec (dura et aspera in obedientiae viâ si moleste coeperis sustinere, si dijudicare praelatum, si murmurari in corde; etiamsi exterius impleas quod jubetur, non est haec virtus obedientiae, sed velamentum malitiae (Serm. 3 in Circumcis. Dom. n. 8. P. L. 183, 140). Vides, quae Majestas contemnitur? Non te putes me solum sprevisse. Dominus locutus est, et quod dixit Prophetae, dixit et Apostolis: « Qui vos spernit, me spernit. » Non sum Apostolus, non sum Propheta; et Prophetae tamen et Apostoli vice fungor, et quibus non aequor meritis, eorum implicor curis. Etsi ad meam confusionem, etsi ad grande periculum mihi, super cathedram Moysi sedeo, cujus tamen non vindico mihi vitam nec experior gratiam (Serm. 42 in Cant. n. 2. ibid. 988). Necessarium est valde nobis consilium S. Pauli Apostoli dicentis: «Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt,» in deserto videlicet, « et perierunt ab exterminatore» (Rom. 10). Igitur periculosum est nobis murmurare, ne forte pereamus ab exterminatore in monasterio, sicut illi perierunt in deserto (De modo bene viv, ad soror. c. 47. n. 113. in app. P. L. 184, 1268).

S. Joan. Chrysost. : Satius est, nihil agere quam murmurando agere; nam et hoc ipsum quod sit perit. An non vides in ipsismet domibus nostris haec nobis semper

Obedientia

sit fortis et

constans.

in ore esse: Satius est isthaec minime fieri, quam obmurmurando fieri? Ac saepe malumus ministerio, quod nobis exhibetur, carere, quam murmurantem ferre (Hom. 8. in. Ep. ad. Philip. n. 2. P. Gr. 62, 240).

S. Columbanus: Si quis murmuraverit, et ipse, tanquam non ex voto obediens, inobediens putandus est; idcirco opus ejus abjiciatur (Reg. c. 1. P. L. 80, 209).

S. Basilius: « Violentorum est regnum coelorum, et violenti rapiunt illud»; verba haec Evangelii sunt. Violentiam appellavit corporis afflictationem, quam suâpte sponte sustinent Christi discipuli, dum et voluntatem propriam et corporis quietem rejiciunt, ac omnia Christi praecepta servant. Quocirca si vis rapere Dei regnum, efficiare violentus, cervicem tuam jugo Christi servitutis submitte. Jugum ejus constringe circa collum tuum (Serm. de renunt. saec. n. 9. P. Gr. 31, 646).

S. Joan. Damascenus, monach. ( circ. 760): Monachi maximo numero in unum coacti unius praefecti atque antistitis, qui omnibus virtute praestat, imperio se ipsos subdunt, ac voluntatem suam obedientiae mucrone prorsus truncantes seque velut emptitia mancipia ultro reputantes, non jam sibi ipsis vivunt, sed ei, cui ob Christi amorem sese submiserunt (In vit. SS. Barlaam et Josaph. c. 12 P. L. 73, 490).

S. Bernardus: Si tribulatio intonat; si persecutio resultat; si peccatores tibi laqueum ponunt; si maligni tuum iter impediunt : tu obedientiae viam non deseras, sed dic: «Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata Tua» (Ps. 118, 60). Quid enim superius enumerata pariunt utilitatis, si fortitudo desit, quae in arce constantiae virtutes collocat et eo vallo munit, quo furentium impetus aspirare non possit? Manum tuam misisti ad fortia? Agendum est instanter, et constanter obediendum; nec inter verborum seu verberum asperitatem tam regalis est semita relinquenda, sed tenaciori est retinenda fervore (Serm. 41. de divers. n. 8. P. L. 183, 657).

Trithemius: Obediendum est viriliter; hinc Psalmista ait: Viriliter agite et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino (Comment. in c. 5. S. Reg.).

Thom. a Kempis: Discipulis de civitate venientibus, cum ad manducandum hortarentur JESUM, Ipse obedientiae panem, qui animam Deo subjectam gratiosissime pascit, ostendit omni corporali cibo esse praeferendum. Nullus quippe potus dulcior gratiâ coelesti, quae lavat inquinatum, potat aridum, refrigerat tentatum. Nec sapidior ullus gustatur cibus, nec pinguior mensa amantis oculis praeponitur, quam impletio mandati coelestis ; sicut Ipse obedientissimus JESUS effatur: « Meus cibus est, ut faciam voluntatem Ejus, qui misit Me.» Nam inquirere beneplacitum Dei in agendis, super omnia sapit amanti et bene enutrit obedientem discipulum ac gaudio refovet spirituali propter obedientiae meritum. Sic Elias deserti vasta penetrans, apud se libere commorans, ab Angelo admonitus, surrexit et comedit, et, dum implet verbum Angeli, ambulavit in fortitudine cibi illius usque ad montem Dei. Ducit enim vera obedientia per brevem laborem ad perfectionis culmen et ad montem quietis aeternae, ubi plena ab omni aestu et labore refectio ac totius beatitudinis possessio in praesentiâ Patris et Filii Ejus JESU CHRISTI cum fruitione Spiritus Sancti, Amen (Medit. 19. n. 5). — Obediens semper in gaudio est, et magnam fiduciam in Deo habet, cujus voluntatem perficere omni tempore cupit; a quo praemium sine fine recipere cum electis non dubitat, corde et ore decantans : « Paratum cor meum Deus, paratum cor meum, » et iterum : « Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua » (P. 1. serm. 7. ad nɔvit.).

Trithemius: Qui alterius regitur imperio et sponte suâ deserit voluntatem propter Deum, reddit Deo, quod accepit, et insuper gaudet, se Domini esse servum, cui servire regnare est, et hoc non ad tempus vel annos, sed usque in sempiternum (Comment. in c. 5. S. Reg.).

Obedientia monachi deliciae.

Inventor

Religionis, Christus, a summo cоеlorum Abbate missus.

Hugo de Folieto: Inventor nostri Ordinis missus fuit a claustro Summi Abbatis, a sinu videlicet Dei Patris. Venit in hunc mundum, induit humilitatis habitum, induit vestem carnis; vocavit peccatores ad claustrum perfectae religionis. Praemisit gratiam, proposuit misericordiam, promisit veniam. Collegit conventum, constituit numerum, duodecim scilicet Apostolos, et discipulos complures quasi conversos. Sicut Superior ad laborem ceteros praecedit et eos post laborem ad quietem claustri reducit; sic Christus post hujus mundi laborem suos deducet ad requiem divinae contemplationis. - Et qui secuti sunt Eum ad laborem, sequentur ad requiem. Cum Ipso erunt in claustro perfectae beatitudinis et fruentur dulcedine divinae contemplationis. In libro vitae legent, floribus amoenitatis perpetuae delectati. Sub umbrâ ligni vitae, quasi sub umbrâ divinae protectionis quiescent. « Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam elegi eam» (Ps. 131.) (De claustro animae 1. 4. c. 43. P. L. 176, 1181).

[graphic]
« PoprzedniaDalej »