Obrazy na stronie
PDF
ePub

largiori voluntate fertur in latitudinem caritatis, et ad omne, quod injungitur, spontaneâ vigore liberalis alacrisque animi modum non considerans, in infinitam libertatem extenditur (De praecept. et dispens. C. 7. n. 16 et 6.6. n. 12. P. L. 182, 870). - Nihil plus, nihil minus, nihil aliter, quam imperatum sit, faciatis (Serm. 3. in Circumcis. n. 1. P. L. 183, 142). – Vis audire perfectae obedientiae formam? « Vidit Dominus, ) ait Evangelista, « Petrum et Andream mittentes rete in mare, et ait illis : Venite post Me, faciam vos fieri piscatores hominum... At illi continuo » nihil dijudicantes aut haesitantes, non solliciti, unde viverent, non considerantes, quonam modo rudes homines et sine literis praedicatores fieri possent, nihil denique interrogantes, sine omni morâ, « relictis retibus et navi, secuti sunt Eum. » Agnoscite, fratres, quoniam propter vos singulis annis in Ecclesiâ recitantur haec ut, discentes verae obedientiae formam, castigetis corda vestra in obedientiâ caritatis (Serm. 2 de S. Andred. 4. 2. ibid. 509).

S. Thomas Aqu.: Obedientia perfecta est, secundum quam subditus simpliciter obedit, in omnibus, quae non sunt contraria legi divinae vel Regulae, quam est professus (Commen. in l. 2. dist. 44. q. 2. art. 3. in Corp.).

S. Basilius M. : Oportet ascetam viliora opera ingenti alacritate ac studio suscipere, scientem nihil omnino parvum esse, quod Dei causa fiat, sed magnum et spirituale et coelo dignum et ejusmodi, quod mercedem illinc accessuram nobis conciliet. Etsi igitur oneraria jumenta, quae communibus commodis inserviunt, sequi oportet, reluctandum non est, cum meminisse Apostolorum debeat, quam alacriter Domino pullum adducere jubenti obediverint, cogitareque, eos etiam, quorum causâ nos jumentorum curam suscipimus, fratres Servatoris esse, benevolentiamque et studium in ipsos collatum referri ad Dominum, qui dixit : « Quatenus fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis. , Quod si ea, quae fiunt pro minimis, attribuit Sibimetipsi, !onge magis, quae fiunt pro electis, ea Sibi vindicabit, modo ne suum ministerium teporis ac desidiae causam putet, sed communiat seipsum in vigilantiâ omni, ut et ipse et qui secum sunt, percipiant utilitatem. Si igitur facienda sunt viliora quaedam opera, scire convenit, Servatorem quoque ipsum discipulis servivisse abjectaque opera agere dedignatum non fuisse, et magnum esse homini, si Dei fiat imitator atque per humilia haec in hujus imitationis altitudinem ascendat. Quis autem jam quidquam eorum, quae Deus fecit, humile et abjectum appellarit? (Constit. Monast. c. 23. P. Gr. 31, 1410).

dlacriter obediendum.

S. Bernardus : Tertius gradus obedientiae est, hilariter obedire, « non ex tristitiâ, » inquit Apostolus, « aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. » Serenitas in vultu, dulcedo in sermonibus multum colorant obedientiam obsequentis. Unde et gentilis ille poëta sic ait : « Super omnia vultus accessere boni. » Quis enim locus obedientiae, ubi tristitiae cernitur aegritudo? Ostendunt plerumque voluntatem animi signa exteriora, et difficile est, ut vultum non mutent, qui mutant voluntatem (Serm. 41. de div. n. 6. P. L. 183, 656).

S. Basilius M.: Antistitis imperium detrectare, et verbis adversum jussa ipsius litigare, magno indicio est, eum, qui id faciat, multis vitiis laborare, fidei debilitate, spei ambiguitate, arrogantiâ morum atque superbiâ. Neque enim alterius dicto audiens unquam esse quisquam recusat, nisi prius ipsum sibi consilii auctorem apud se ipsum despexerit ; neque qui sibi certâ fide persuasit, vera esse promissa Dei, deque ipsorum spe nihil dubitat, etiamsi laboriosa sint, quae sibi imperentur, gravate ad illa unquam accedet, ut qui certo noverit, « non » esse « condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis » (Rom. 8). Neque non, cui illud persuasum est, verum esse, quod, qui se humiliat, exaltabitur, studio suo imperantis sibi aliquid exspectationem superabit; quippe qui nihil addubitet, quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae,

Jurmui randi zitium.

supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operari (Const. monast.). — Contradictio plura mala arguit, fidei morbum, dubitationem de spe, fastum ac superbiam morum (Regul. fus. tract. c. 28. n. 2. P. Gr. 31, 990).

S. Thomas Aquin. : Omnis remunerator remunerat ea quae sunt remuneratione digna... et ideo non datorem tantum, sed hilarem datorem diligit Deus, i. e. approbat et remunerat, et non tristem et remurmurantem (Comm. in ep. 2. ad Cor. c. 9. I. 1. V. 7).

S. Basilius M. : Repudiandus est labor ille, qui a murmuratoribus proficiscitur, non secus ac victima, cui macula subest (Regul. fusius tract. 29. P. Gr. 31, 991).

S. Joan. Chrysost. : Servorum est improborum et insensatorum, murmurare. Melius esset, nihil operari, quam cum murmuratione operari ; nam quod factum est, perit.... Gravis est, gravis, inquam, est murmurator, et vicinus blasphemiae (Serm. 8. sup. Epist. ad Philipp. n. 2. P. Gr. 62, 241).

S. Ephrem, Diac. Edess. + 378): Scandalosa est cunctis murmuratio, caritatem evertit, unionem dissipat, pacem disturbat.

Murmurator praecipientibus contradicit, et ad omne opus bonum ineptus atque inutilis est. — Murmuratori semper excusationes in promptu sunt. Si quod opus ei agendum injungitur, obmurmurat, ac alios mox etiam pervertit (Serm. de virtut. et vitiis. c. 16. tom. I, p. 11).

S. Gregorius M. : Qui de his, qui sibi praelati sunt, murmurant, non humano, sed ei qui cuncta disponit, divino ordini contradicunt ( L. 22. Morul. c. 24. n. 56. P. L. 76, 249).

S. Bernardus : Is qui impatientiâ suâ et murmuratione.... ceteros molestat, nonne manifeste Christum persequitur (Serm. I de convers. S. Pauli n. 4. P. L. 183, 362).

B. Rhabanus Maurus, Abbas et Archiep. Mogunt. (4 856): Ignis Domini justae ultionis in futuro illos excruciat, qui linguâ inflammatâ a gehennå murmurant (Enarr. in l. Vumer. I. 2. c. 6. P. L. 108, 654).

B. Alcuinus: Omnes unum concupiscant et obedientiae

bonum magis exsequantur, quain propriae voluntatis affectum. Si Christus suam non venit facere voluntatem, sicut Ipse in Evangelio testatur, sed Patris ; quanto magis monachus suam non debet facere voluntatem, sed Christi, nec segnis in opere Dei, sed studiosus, nec tantum considerare quid jubeatur, sed quomodo perficiatur, quod jubetur ; nec ullatenus murmurationis malum crescat in aliquibus. Si aliqui ex populo Dei in eremo propter murmurationis periere periculum, quanto magis monachus monasterii spirituali plectetur vindictâ, si murmurationis malo mentem insolescere non metuit. Quapropter cum gratiarum actione accipiat quod ei Pastoris cura praeviderit sufficere (Ep. 93. P. L. 100, 298).

S. Bernardus : Haec (dura et aspera in obedientiae viâ si moleste coeperis sustinere, si dijudicare praelatum, si murinurari in corde ; etiamsi exterius impleas quod jubetur, non est haec virtus obedientiae, sed velamentum malitiae (Serm. 3 in Circumcis. Dom. 11. 8. P. L. 183, 140). – Vides, quae Majestas contemnitur ? Non te putes me solum sprevisse. Dominus locutus est, et quod dixit Prophetae, dixit et Apostolis : « Qui vos spernit, me spernit. » Non sum Apostolus, non sum Propheta; et Prophetae tamen et Apostoli vice fungor, et quibus non aequor meritis, eorum implicor curis. Etsi ad meam confusionem, etsi ad grande periculum mihi, super cathedram Moysi sedeo, cujus tamen non vindico mihi vitam nec experior gratiam (Serm. 42 in Cant. n. 2. ibid. 988). -- Necessarium est valde nobis consilium S. Pauli Apostoli dicentis : « Veque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, » in deserto videlicet, « et perierunt ab exterminatore » (Rom. 10). Igitur periculosum est nobis murmurare, ne forte pereamus ab exterminatore in monasterio, sicut illi perierunt in deserto (De modo bene viv, ad soror. 6. 47. n. 113. in app. P. L. 184, 1268).

S. Joan. Chrysost. : Satius est, nihil agere quam murmurando agere ; nam et hoc ipsum quod sit perit. An non vides in ipsismet domibus nostris haec nobis semper in ore esse: Satius est isthaec minime fieri, quam obmurmurando fieri ? Ac saepe malumus ministerio, quod nobis exhibetur, carere, quam murmurantem ferre (Hom. 8. in. Ep. ad. Philip. n. 2. P. Gr. 62, 240).

S. Columbanus : Si quis murmuraverit, et ipse, tanquam non ex voto obediens, inobediens putandus est ; idcirco opus ejus abjiciatur (Reg. c. 1. P. L. 80, 209).

Obedientia sit fortis et constans.

S. Basilius : « Violentorum est regnum coelorum, et violenti rapiunt illud»; verba haec Evangelii sunt. Violentiam appellavit corporis afflictationem, quam suâpte sponte sustinent Christi discipuli, dum et voluntatem propriam et corporis quietem rejiciunt, ac omnia Christi praecepta servant. Quocirca si vis rapere Dei regnum, efficiare violentus, cervicem tuam jugo Christi servitutis submitte. Jugum ejus constringe circa collum tuum (Serm. de renunt. saec. 11. 9. P. Gr. 31, 646).

S. Joan. Damascenus, monach. circ. 760): Monachi maximo numero in unum coacti unius praefecti atque antistitis, qui omnibus virtute praestat, imperio se ipsos subdunt, ac voluntatem suam obedientiae mucrone prorsus truncantes seque velut emptitia mancipia ultro reputantes, non jam sibi ipsis vivunt, sed ei, cui ob Christi amorem sese submiserunt (In vit. SS. Barlaam et Josaph.c. 12 P. L. 73, 490).

S. Bernardus : Si tribulatio intonat ; si persecutio resultat; si peccatores tibi laqueum ponunt; si maligni tuum iter impediunt : tu obedientiae viam non deseras, sed dic: « Paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata Tua» (Ps. 118, 60). Quid enim superius enumerata pariunt utilitatis, si fortitudo desit, quae in arce constantiae virtutes collocat et eo vallo munit, quo furentium impetus aspirare non possit? Manum tuam misisti ad fortia ? Agendum est instanter, et constanter obediendum ; nec inter verborum seu verberum asperitatem tam regalis est semita relinquenda, sed tenaciori est retinenda fervore (Serm. 41. de divers. 1. 8. P. L. 183, 657).

« PoprzedniaDalej »