Obrazy na stronie
PDF
ePub

Salvatoris nostri Apostoli, cum haberent potestatem de praedicatione Evangelii vivendi, manibus suis laborare maluerunt, ne quem fidelium gravasse viderentur, et ut haberent non solum, unde ipsi viverent, sed etiam quod indigentibus necessaria ministrarent....... « Homo, » Scripturâ testante, << nascitur ad laborem, quemadmodum avis ad volandum (Job. 5). Ne igitur panem vestrum manducetis otiosi, semper vos aliquo labore honesto et utili oportebit esse mancipatos, quo et mens a taedio relevetur observantiae regularis et inopia gravis vel in parvo saltem reparetur. Messis tempore ad foenum, et autumni diebus ad vindemiam vos dumtaxat extra monasterium consuevimus occupare, quando videlicet et labor multum est necessarius, et mercenariorum caritas pretium mercedemque adauget famulorum. Reliquo vos tempore in coenobio decrevimus continere (Hom. l. 1. hom. 7. De lab. monach, man.). - Si vere monachi sunt, qui de laboribus manuum suarum vivunt, sequitur, ut vere monachi non sint, qui otiose viventes, laborare contemnunt. Qui autem in coenobio verus monachus non est, qui, obsecro, est ? Non est, qui verus non est. Prorsus monachus non est, qui verus non est ; quia omne, quod veritati contrarium est, non est, ut esse debet. Quod autem non est, ut esse debet, summae Veritati contradicit, quae omnibus rebus debitum ordinem essendi constituit. Et ergo veraciter non est. Laborandum itaque nobis est, fratres, ne offendamus Apostolum otiose manducantes; ne desinamus esse quod ut essemus, monasterii claustra subivimus. - Otiositas mater et scaturigo est omnium vitiorum, et omnium interitus virtutum. Nam tempus acceptabile infructuose et turpiter expendit, virtutum fomenta deserit, libidinem suggerit, vires minuit, animam occidit. Otium itaque fugite, qui ad vitam aeternam cupitis pervenire, quae non otiosis, sed rite laborantibus repromissa est. Et maxime in monachis haec desidia reprehenditur, qui non de labore ad otium, sed de otio ad laborem vocantur. Conversionem morum tuorum vovisti secundum Regulam S. Benedicti, quae monachos in tantum laborare praecipit,

Non est monachus, qui otiosus.

Otiositas

vitiorum

mater.

Operatio cum precatione jungenda.

ut otiosos monachos esse negaverit (De laude script. manual.
c. 5. et 13).

S. Basilius: Quoniam precum et psalmodiae obtentu nonnulli opera refugiunt, sciendum est, in aliis quidem quibusdam rebus proprium esse cujusque rei tempus, juxta Ecclesiastem, qui dixit: « Omni negotio tempus est » (c. 8. v. 6); sed precationi et psalmodiae, sicut et pluribus aliis rebus, nullum non tempus idoneum esse ; ita ut interea, dum admovemus manus ad opera, modo quidem ipsâ linguâ (quando id fieri potest aut conducit potius ad fidei aedificationem), sin minus, corde in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus Deum collaudemus, uti scriptum est, et ita inter operandum precationem expleamus, gratias quidem agentes Ei, qui et manuum vires ad conficienda opera, et mentis solertiam ad cognitionem comparandam suppeditavit, quique materiam largitus est, tam eam, quae in instrumentis, quam eam, quae in excultis a nobis artibus adhibetur ; precantes vero, ut huc spectent manuum nostrarum opera, ut Deo placeamus. Hoc modo etiam mentem a vanis cogitationibus avocamus, cum in quâlibet actione a Deo exposcimus felicem operis successum, et Ei, qui vim agendi impertivit, rependimus gratias, cumque, uti antea dictum, propositum Ei placendi custodimus. Etenim nisi haec ita se habeant, quî fieri potest, ut cohaereant inter se, quae ab Apostolo dicta sunt, et illud videlicet: « Sine intermissione orate » (I Thess. 5), et illud: «Nocte et die operantes?» (II Thess. 3, 8). (Regul. fus. 37. n. 2. et 3. P. G. 31, 1011).

Cassianus: Omnis monachi finis cordisque perfectio ad jugem atque indisruptam orationis perseverantiam tendit, et, quantum fragilitati humanae conceditur, ad immobilem tranquillitatem mentis ac perpetuam nititur puritatem. Ob quam possidendam omnem tam laborem corporis quam contritionem spiritus indefesse quaerimus et jugiter exercemus; et est inter alterutrum reciproca quaedam insepara bilisque conjunctio. (Coll. l. 9. c. 2. P. L. 49, 771).

[ocr errors]

S. Nilus: Cum ad labores manum moveris, lingua psallat et mens oret (Paraenes. 80. P. Gr. 79, 1255).

Funem, ne

S. Bonaventura : «Semper aliquid boni facito, ut te semper diabolus inveniat occupatum. » In his ergo maxime exerce te. In frequenti et ferventi oratione, in lectione et in servitiis. Et per ista tria tota vita tua decurrat, et semper ores aut legas aut servias (In reg. Novit. c. 4). facile rumpatur, e triplici reticulo componas, videlicet ex sacrarum Scripturarum devotâ lectione, ex sedulae orationis compunctione, ex bonarum actionum humili exercitatione. Lectio dat materiam, et quasi semen bonae cogitationi. Oratio rigat et ad perfectum roborat et cor illuminat ad intelligentiam, et impinguat affectum ad saporem. Bona actio, maxime condita pinguedine caritatis et obedientiae vel alterius virtutis, laetificat conscientiam et dat fiduciam spei in Deum, et si ad horam intercipit devotionis quietem, tamen meretur postea majorem dulcedinis infusionem et gratiam puritatis (De inform. Novit. c. 4).

Trithemius: Sicut otiositas inimica est animae, sic labor moderatus spiritualis conservator est vitae. Monachus enim, quia miles est Regis aeterni, nunquam debet esse otiosus. Otium namque parit acediam, et illa introducit animae perniciosae mortis egestatem. Labores autem monachorum ita sunt moderandi, ut nunquam a divinis vacent colloquiis, sed inter opera manuum in corde meditatio ferveat Scripturarum, quae, posteaquam in odorem spiritus mentem perduxerit, mox in orationem devotissimam commutetur. Sit ergo monachus Christi miles sicuti animal Dei mundum,quod ruminat, habens semper in ore cordis sui sanctarum pabula Scripturarum, ne vanis et perniciosis cogitationibus mens pateat, aut verbum ex ore loquentis turpe sive otiosum erumpat. Memor sit semper inter operandum Scripturae dicentis: «Beatus vir, qui in lege Domini meditabitur die ac nocte» (Ps. 1). Omnis enim, qui Dominum Jesum in veritate diligit, doctrinam simul et passionem Ejus in corde suo

Servi vel fideles vel nequissimi.

Otiositas

inimica animae.

cum lacrymis et orationibus quotidie revolvit (L. 1. hom. 7. de labore monachorum manuali).

S. Hildegardis: Dominus homines sic alloquitur: De operibus vestris judicari debetis. Sed quidam in divino honore laborant; quidam autem in molestiâ taedii torpescunt. Et qui Deum honorant, dicunt : «De suggestione diaboli in casu « Adae in peregrinatione cecidimus et in operibus nostris << multa vitia contraximus; quam transgressionem flebiliter << plangemus. Propter gloriam autem Nominis Tui promit<< timus, quod a peccatis nostris abstinere desideramus. At<< tamen honorem Tuum, justitiam et Scripturas per Te << datas, venerati sumus in dilectione !» Et Dominus, qui incomprehensibilis est, illos laudat, ac supra multa bona constituit, nec eos damnat, quia Ipsum poenitendo invocabant. Qui autem in taedio divinorum torpescunt, dicunt : « Honor «Tuus nos afflixit, justitia Tua nos vulneravit, multitudo << Scripturarum Tuarum nos suffocavit, voluptatem mentis << nostrae viriditas spiritus Tui evertit, atque effusio zelus << Tui nos fatigavit, ita quod in laetitiâ Te inspicere non << possumus nec nos excusare valemus. » Et Dominus illos dicit nequissimos servos esse, et quod in justitiis suis adjutorii eorum non indiguerit, dicens, cur non erubescant, quod Ipsum in temeritate verborum suorum invadunt; unde et ligandi sint et in poenas mittendi, dum omnia vitia sua in semetipsis aestimant. Tu autem, o miles Christi, haec etiam ad te ipsum intellige! Cum enim in saeculo fuisti, pauca bona fecisti; sed admonitio Spiritus S. te concussit et ad bonum te convertit. Cave autem, ne sedentem servum imiteris, scilicet.... Deum in bonâ voluntate et opinione semper amplectere et amplectendo retine et vives! (Epist. 131. P.L. 197, 359).

S. Augustinus: Omnem otiositatem expellite, semper aliquid boni facite, et quem taedet orare vel psallere, laborare manibus non differat; cogitans, quod, quamdiu David exercitavit se in militiâ, non insultavit ei luxuria ; sed post

quam in domo otiosus remansit, laboravit adulterio et homicidium commisit. Samson, dum cum Philistaeis pugnavit, non potuit capi ab hostibus; sed postquam dormivit in sinu feminae et otiose cum eâ remansit, mox capitur et caecatur ab hostibus. Salomon, dum occupatus esset in aedificatione templi, non sensit luxuriam, sed mox recedens ab opere persensit insultum luxuriae, et deficiens, feminâ instigante ad idola, adoravit in thalamo vitulum aureum. Vigilate ergo, fratres mei, et nolite deficere, quia nec sanctiorem David, nec fortiores Samsone, nec sapientiores Salomone vos esse cognovi. Per otiositatem, fratres, rigorem sanctae solitariae Religionis fastidimus; per hanc eremum saepe exire tentamur; per hanc accendimur frequenter ad luxuriam, per hanc animamur ad superbiam, per hanc ducimur ad mundi gloriam (Serm. 17. ad. fratres in erem. in app. P. L. 40, 1264).

S. Hieronymus : Facito aliquid operis, ut te diabolus inveniat occupatum (Ep. 125. n. 11. P. L. 22, 1078). Semper aliquid agendum, ne ager pectoris nostri, cessante manu, malarum cogitationum sentibus occupetur (L. 5. in. Ezech. c. 16. 7. 49. P. L. 25, 162).

S. Chrysost. Otium malitiae causa est et radix: omnem quippe malitiam docuit otium (Serm. 16. sup. epist. ad. Ephes. n. 1. P. Gr. 62, 112). Quid injucundius homine otioso? quid aerumnosius? quid miserius? Nonne hoc plurimis vinculis deterius?.... Nihil vacatione molestius, nihil otio perniciosius.... Sicut otium mala res est, ita et operatio, quae non congruit; igitur fugiendum est et opus otio deterius (Hom. 35. sup. Act. Apost. n. 3. P. Gr. 60, 257. sq.).

Cassianus: Operam detis, ut quieti sitis, i. e. in vestris cellulis commorantes, nec diversis rumoribus, qui solent otiosorum votis vel fabulis generari, inquieti effecti, aliis quoque inquietudines inferatis. Et ut vestra negotia agatis, non vestrâ curiositate actus mundi velitis inquirere, ac diversorum diversationes explorantes, opera vestra non ad correctionem vestram seu virtutum studia, sed ad detractiones fratrum velitis impendere. Numquam potest nec apud eos

Otiosorum curiositas et

vitia.

« PoprzedniaDalej »