Obrazy na stronie
PDF
ePub

Praestan

tia s. obedientiae.

ut, quod ad perfectionem obedientiae requiritur, Superiorum voluntati et judicio nos semper sine difficultate conformare, prompteque et alacriter obedire possimus, juxta praescriptum S. P. Nostri in personâ Superiorum suspiciamus et revereamur auctoritatem et sapientiam Christi, nos per illorum jussa ad aeternam salutem dirigentis, atque ut verbis utamur S. Caesarii hom. 8 ad monachos: «Quidquid nobis a Superioribus fuerit imperatum, accipiamus tanquam de coelo, sicut de ore Dei prolatum, nihil reprehendamus, nihil discutiamus, quia in monasterio servire venimus, non imperare; potius obedire, quam jubere; totum sanctum, totum justum utileque judicemus, quidquid nobis a Praelato viderimus imperatum. » Sic nos genuinos vereque obedientes S. P. N. filios esse comprobabimus (P. 2. c. 2. pct. 3).

Missale Rom. Monast. Deus, qui B. Maurum Abbatem ad imitandum obedientiae exemplum sicco pede super aquas ambulare fecisti : concede, ut et virtutum ipsius implere documenta et praemiorum obtinere consortia mereamur (Oratio de S. Mauro Abb.).

Brev. Rom.: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit Illum et dedit Illi nomen, quod est super omne nomen (Vers. post“ Benedictus" in Laudibus Sabbati s.).

Schema Concilii Vaticani: Ea potissimum religiosae perfectionis est virtus, ut qui statum regularem amplectuntur, praeter temporalium bonorum renuntiationem et castitatis professionem, abnegare semetipsos ac perpetuum propriae voluntatis holocaustum Deo offerre teneantur. Nihil igitur magis ad instaurandam servandamque regularem disciplinam conducit, quam accurata et fidelis religiosae obedientiae observatio; quandoquidem ipsa ceteras virtutes menti inserit insertasque custodit (S. Gregor. l. 35 Moral. c. 10) (1). Magna quidem paupertas, sed major integritas;

1. Ex Praenotandis circa schema constitutionis super voto obedientiae regularium: Necessitatem virtutis obedientiae tam in veteri, quam in novo testamento S. Scriptura frequenter inculcat. Consonant SS. Patres in hâc divinâ scholâ effor

[ocr errors]

horum autem et obedientia maxima, si custodiatur illaesa; nam prima rebus, secunda carni, tertia vero menti dominatur et animo (Joan. XXII. Extravag. Quorumdam I de verb. signif.). Hinc si obedientiae votum negligatur, Religiosorum corda velut terra sine aquâ arescunt, nec ipsi amplius humilitate, oratione, meditatione delectantur; quinimo religiosae familiae compago disrumpitur. Quapropter sacrosanctae Trid. Synodi decretis inhaerentes, quo facilius et

[ocr errors]
[ocr errors]

mati tum graeci tum latini. Quae non solum necessitatem obedientiae ostendunt, sed ejusdem etiam inter ceteras morales virtutes praestantiam. Hinc S. Gregorius, 1. 34 Moral. c. 12. 'Obedientia victimis jure praeponitur; quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur... Vir obediens loquitur victorias, quia dum alienae voci humiliter subdimur, nos ipsos in corde superamus. Inter virtutes morales ", ut recte S. Thomas (2. 2. qu. 104 a. 3), "tanto aliqua potior est, quanto aliquis majus aliquid contemnit, ut Deo inhaereat. Sunt autem tria genera bonorum, quae homo potest contemnere propter Deum, quorum infimum sunt bona exteriora; medium autem sunt bona corporis; supremum autem sunt bona anime, inter quae quodammodo praecipuum est voluntas, in quantum sc. per voluntatem homo omnibus aliis bonis utitur... Quaecunque alia virtutum opera ex hoc meritoria sunt apud Deum, quod fiunt, ut obediatur voluntati divinae; nam si quis etiam martyrium sustineret, vel omnia sua pauperibus erogaret, nisi haec ordinaret ad impletionem divinae voluntatis, quod directe ad obedientiam pertinet, meritoria esse non possent, sicut nec si fierent sine caritate, quae sine obedientiâ esse non potest.

Quae in genere de virtute obedientiae exposita sunt, speciali modo Religiosos afficiunt, qui ex voto illam servare tenentur, quique propterea prae oculis habeant, has laudes obedientiae deberi, quicumque demum sit Superior, cui praestatur; Dei enim vices gerit... Sed obedientia ut perfecta sit, non solum postulat, ut exacte fideliterque exsecutioni mandetur, quidquid a Superiore secundum Regulam praecipitur; sed etiam ut circa rem praeceptam voluntas et judicium subditi quantum fieri potest, subjiciatur et conformetur voluntati judicioque Praelati, qui ipsum loco Dei gubernat; "nulloque vitio, ait Cassianus (Collat. 1. 2. c. 11) tam praecipitem diabolus monachum pertrahit ac perducit ad mortem, quam cum neglectis consiliis Seniorum suo judicio persuaserit definitionique confidere"; et S. Bernardus de illis qui graviter ferrent imperata sibi minus suavia : “ haec", inquit, “si moleste coeperis sustinere, si dijudicare Praelatum, si murmurare in corde, etiamsi exterius impleas, quod jubetur, non est haec virtus obedientiae, sed velamentum malitiae (Serm. 3. de circumcis.). Haec ergo perfecta obedientia, dum floruerit in familiis religiosis, florebunt procul dubio reliquae omnes virtutes, edentque sanctitatis fructus, quos et sancti Fundatores, qui eas instituerunt, et Apostolica Sedes, quae eas probavit confirmavitque, et ipsa Societas Civilis, quae eas sustentat, exoptant et postulant. Hoc idem nos docet experientia. In his Ordinibus, in quibus sanctum Obedientiae votum exacte fideliterque servatur, et alia, quaecumque illa sint, servantur et virtutes omnes exercentur, unio et concordia inter fratres, studium orationis tum mentalis tum vocalis, zelus divini cultus, rerum mundanarum contemptus, sui abnegatio, mansuetudo, humilitas, interna externaque mortificatio, caritas proximorum, pro quorum salute quisque libenter impenditur...

[blocks in formation]

securius regularis disciplina, ubi collapsa sit, instauretur, et constantius, ubi conservata est, perseveret, omnibus regularibus... praecipimus, ut... perfectae praesertim obedientiae animo volenti mancipentur, crucifixum Christum Dominum intuentes, qui «factus obediens usque ad mortem, » nedum nobis dedit hujus virtutis praeceptum, sed magnum quoque in Se Ipso, quod imitaremur, reliquit exemplum. Et quoniam « omnis potestas a Deo est, » Regulares omnes in suis Superioribus Deum Ipsum agnoscant ac meminerint, non solum ordinationi Dei resistere, qui potestati resistit, verum etiam sese peculiari obligatione teneri vi voti, quod in religiosâ professione emittendâ Deo nuncupant. Quamobrem debitâ reverentiâ et amore suos omnes Superiores prosequantur, et quae ipsi juxta Regulam injungunt, integre, prompte et humiliter sine ullâ excusatione perficiant. Eos insuper hortamur, ut ad assequendam hujus eximiae virtutis perfectionem, quae est quodammodo «mater omnium custosque virtutum » (S. Aug. de civ. Dei l. 44. c. 12), toto pectore incumbant; nec non a nequam hujus saeculi spiritu, qui est Crucis Christi omnisque auctoritatis ac subjectionis inimicus, sibi maxime caveant, seque undique tueantur (Schema Constitut. sup. vote obedient.).

Sancti et Doctores.

S. Basilius: Deus, cum hominem conderet, eum inertem et otiosum esse noluit.... Quandoquidem Adamo praecepit, ut laboraret in paradiso illumque custodiret. Deinde, posteaquam ex eo ejectus est, pronuntiavit, fore, ut « in sudore vultus » sui comederet panem. Ea autem, quae Adamo dicta sunt, dicta esse omnibus ab eo oriundis, ex re perspicuum est. Ceterum possumus etiam pluribus divinae Scripturae testimoniis nostrum sermonem confirmare..... Testem fide dignissimum adducam, S. Paulum, dicentem : « Audimus, quosdam inter vos ambulare inordinate, nihil operantes. Quin et inertiam desertionem Ordinis pronuntiavit: «Non enim, inquit, inordinate gessimus nos inter vos,

neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, » et alibi : « Ut operantes suum panem manducent » (Constit, mon. c. 4. n. 1. P. Gr. 31, 1347).

[ocr errors]

- Apostolus aperte praecipit, ut, qui non laborat neque etiam manducet. Quemadmodum igitur necessarium est unicuique quotidianum alimentum, ita labor pro viribus necessarius est... Imo et Dominus cum malitiâ conjunxit pigritiam dicens : « Serve male et piger.... » Quare metuendum est, ne forte et hoc nobis in judicii die objiciatur, cum qui nobis facultatem operandi dedit, opera huic facultati convenientia a nobis exiget. Etenim : « Cui, inquit, commendaverunt multum, plus petent ab eo » (Luc. 12, 48). (Regul. fus. tract. 37. n. 2. ibid. 1011).

S. Joan. Chrysostomus : Moyses, ut dixit: « Posuit Deus Adam in horto voluptatis,» addidit, « ut coleret illum et custodiret. Itaque, cum omnibus deliciis potirentur ibi vitam agentes, tam oblectamentis eorum, quae videbant, quam laetitiâ eorum, quibus fruebantur, ut ne immodicâ prosperitate homo insolesceret (omnem enim malitiam docuit otium), propterea praecepit Deus, « ut operaretur illum et custodiret. » Quid autem, dicet aliquis; illius curâ indigebat paradisus ? Non hoc dico, sed voluit, ut parvam quandam sibique congruam gereret curam, partim custodiendo, partim operando. Si enim laboris omnis fuisset expers, protinus ex multo otio in ignaviam prolapsus esset; nunc vero in operatione occupatus, quae neque dolorem neque molestiam afferret, moderatior utique ac continentior esse debuit (Hom. 14. sup. Genes. n. 2. P. Gr. 53, 113).

S. Bernardus : Cum legatur, Adam in loco voluptatis ab initio positus, « ut operaretur» (Gen. 2, 15), quis sane sapiens filios ejus in loco afflictionis ad feriandum positos arbitretur? (Serm. 15. de divers. n. 1. P. L. 183, 577).

Joan. Trithemius, Abbas Spanheimens. (1516): « Labores manuum tuarum quia manducabis,» inquit propheta Domini, « beatus es et bene tibi erit. » Si beati censentur omnes, qui proprio manuum victitant de labore, nemo

Labor

etiam poena peccati.

Monachus

homo laboris.

Otiositas

monachi iniqua.

certe manducat panem sine reatu et crimine otiosus. Omnipotens namque Deus hanc protoplasto Adae poenam pro mandati originalis transgressione inflixit, denuntians ei, quoniam in sudore vultus sui cibum de terrâ manibus operaturus esset. Cum autem in Adam peccaverimus omnes, eisdem necessario poenis subjicimur, quibus illum constat fuisse suppositum. Manibus ille suis laborabat escam, unde viveret, nec panem otiosus manducabat (De labor, mon. man, hom. 7).

S. Epiphanius: Laborant in singulis monasteriis tum in Aegyptiorum regione, tum in aliis omnibus velut apes, in manibus quidem habentes ceram opificii, in ore vero guttas mellis, cum propriâ hymniferâ voce universorum Dominum juxta proprium sensum laudant (Haeres. 80. n. 4P. Gr. 42, 762)..

S. Augustinus: Multo mallem, per singulos dies certis horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid manibus operari, et ceteras horas habere ad legendum et orandum aut aliquid de divinis litteris agendum liberas, quam tumultuosissimas perplexitates causarum alienarum pati (De opere Monach. c. 29. P. L. 40, 576).

Trithemius: Divus Pater noster Benedictus otium detestans monachorum, in regulâ, quam nobis tradidit, inquit: «Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent monachi in labore manuum, certisque iterum horis in lectione divinâ. Tunc enim vere sunt monachi, si labore manuum suarum vivunt, sicut et patres nostri fecerunt et Apostoli. » Unde et sanctus Christophilus Paulus in epistolâ dicit : « Qui non laborat, non manducet » (2 Thess. 3). Erat in primordio monastici status ista consuetudo monachorum, ut nullum sine labore admitterent in sui consortium, non tam propter victûs necessaria, quam propter animae salutem, ne perniciosis cogitationibus per otium daretur occasio. Non erant monachis illo tempore census, non decimae, non reditus, non proventus ulli annales, sed victum et vestitum, omnes in communi conversantes, manibus sibi procurabant, neminem debiti actione gravantes. Sancti quoque

« PoprzedniaDalej »