Obrazy na stronie
PDF
ePub

doctrinâ gratiæ coelestis influebat, dulcia sibi invicem vitae verba transfundebant et suavem cibum coelestis patriae, quia adhuc perfecte gaudendo non poterant, saltem suspirando gustabant. (Vita, c. 35.)

Linguam ad loquendum prohibeat monachus et taciturnitatem habens usque ad interrogationem non loquatur. (Cap. 7, gr. 9.)

Omni tempore silentio debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. Exeuntes a Completorio nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid, excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte Abbas alicui aliquid jusserit. Quod tamen et ipsum cum summa gravitate et moderatione honestissime fiat. (Cap. 42.)

Summumque fiat silentium ad mensam, ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur... ne detur occasio maligno. (Cap. 38.)

Suscipiendus, in oratorio, coram omnibus promittat de stabilitate sua coram Deo et sanctis Ejus, ut, si aliquando aliter fecerit, ab Eo se damnandum sciat quem irridet... Sciat, quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio nec collum excutere de sub jugo Regulac... Ex illa die nec proprii corporis potestatem se habiturum sciat. (Cap. 58.)

Instrumenta artis spiritualis a nobis die noctuque incessabiliter adimpleantur... Officina vero, ubi haec omnia diligenter operemur, claustra sunt monasterii et stabilitas in Congregatione. (Cap. 4.)

Dominus in Evangelio ait: Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram... A Christi nunquam magisterio discedentes, in Ejus doctrinâ usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per patientiam participemus, ut Regni Ejus mereamur esse consortes. (Prolog.)

Quidam ejus monachus mobilitati mentem dederat et permanere in monasterio nolebat. Quumque eum vir Dei assidue corriperet et frequenter admoneret, ipse vero nullo modo consentiret in congregatione persistere, atque importunis

Silentium.

Stabilitas.

Coenobi

tarum

familia.

Pietas in
Abbatem.

Caritas fraterna.

precibus, ut relaxaretur, immineret ; quâdam die idem venerabilis Pater, nimietatis ejus taedio affectus, iratus jussit, ut discederet. Qui, mox ut monasterium exiit, contra se assistere aperto ore draconem in itinere invenit... Qui statim promisit, nunquam se esse jam a monasterio recessurum; atque ex hora eâdem in sua promissione permansit: quippe qui sancti viri orationibus contra se assistere draconem viderat, quem prius non videndo sequebatur. (l'ita, c. 25.)

Vir vitae venerabilis Benedictus per discipulum suum Martino in specu incluso mandare curavit: «Si servus Dei es, non teneat te catena ferri, sed catena Christi. » (S. Greg. M. Dialog. 1. 3. c. 16.)

Monachorum primum genus est Coenobitarum, hoc est monasteriale, militans sub Abbate... (Ceteris) omissis, Coenobitarum fortissimum genus disponamus. (Cap. i.)

Abbas Christi agere vices in monasterio creditur, quando Ipsius vocatur praenomine, dicente Apostolo: Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom. 8, 15)... Difficilem et arduam rem suscepit, regere animas et multorum servire moribus... Aequalis sit omnibus ab eo caritas. (Cap. 2.)

Abbas, quia vices Christi agere videtur, Dominus et Abbas vocetur, non suâ assumptione, sed honore et amore Christi... Juniores Priores suos honorent; Priores vero Juniores dili gant... Junior a Priore benedictionem petat. (Cap. 63.)

(Monachi) in coenobio degentes Abbatem sibi praeesse desiderent. (Cap. 5.)

Agant cum reverentia, quae ab Abbate suo eis injuncta fuerint. (Cap. 65.)

Abbatem suum sincerâ et humili caritate diligant; et Christo omnino nihil praeponant. (Cap. 72.)

Est zelus bonus, qui separat a vitiis et ducit ad Deum et ad vitam aeternam. Hunc ferventissimo amore exerceant monachi, i. e. ut honore se invicem praeveniant, infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent, obe

dientiam sibi certatim impendant. Nullus, quod sibi utile judicat, sequatur, sed quod magis alii. Caritatem fraternitatis casto impendant amore, Deum timeant... (Cap. 72.) Non unus plus ametur, quam alius. (Cap. 2.)

Nullus in monasterio sequatur cordis proprii voluntatem. (Cap. 3.)

Nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii Regula vel Majorum cohortantur exempla. (Cap. 7, gr. 8.)

Caritatem non derelinquere... Non esse detractorem... Contentionem non amare... zelum et invidiam non habere. (Cap. 4.)

Sibi sub caritate invicem serviant. (Cap. 35.)

Consolentur fratrem fluctuantem..., ne abundantiori tristitiâ absorbeatur, sed, sicut ait Apostolus, confirmetur in eo caritas (2 Cor. 2. 8). (Cap. 27.)

Nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei. (Cap. 31.) Oratio Dominica, omnibus audientibus dicatur a Priore propter scandalorum spinas..... ut conventi per ipsius Orationis sponsionem, quâ dicunt: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,» purgent se ab hujusmodi vitio. (Cap. 13.)

Monachus omnibus se inferiorem et viliorem... intimo cordis credat affectu, humilians se. (Cap. 7, gr. 7.)

Et ita omnia membra erunt in pace. (Cap. 34.)

Benedictum Patrem quidam nobilis, Theoprobus nomine, amarissime flentem reperit ob futuram monasterii destructionem. Vix, inquit, obtinere potui, ut mihi ex hoc loco animae concederentur. (Vita. c. 17.)

Suscipiendus promittat de conversione morum suorum. (Cap. 58.)

Exsurgamus, excitante nos Scripturâ ac dicente: «Hora est jam nos de somno surgere... Hodie si vocem Ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra !... » Et quid dicit? Currite, dum lumen vitae habetis!... Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum

Conversio

morum.

Fuga

mundi.

Evangelii, pergamus itinera Ejus, ut mereamur Eum, qui nos vocavit, in Regno suo videre... Nam pius Dominus dicit: << Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. »... Dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus et haec omnia per hanc lucis viam vacat implere, currendum et agendum est modo, quod in perpetuum nobis expediat... Constituenda est a nobis Dominici schola servitii... Via salutis non est nisi angusto initio incipienda ; processu vero conversationis et fidei, dilatato corde, inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei. (Prolog.)

Primum instrumentum bonorum operum est, imprimis Dominum Deum diligere ex toto corde, totâ animâ, totâ virtute. Deinde proximum tanquam seipsum... A saeculi actibus se facere alienum... Actus vitae suae omni horâ custodire... (Adde reliqua instrumenta in Cap. 4 enumerata; hisce enim ad sanctam conversationem pervenitur).

Custodiat se monachus omni horâ a peccatis et vitiis, i. e. cogitationum, linguae, oculorum, manuum, pedum vel voluntatis propriae. (Cap. 7. gr. 1.)

Magis ac magis in Domino proficiat (monachus sacerdos). (Cap. 62.)

S. Ecclesia.

Concil. Nicaen. (a. 325): Placuit omnibus residentibus in s. Synodo Nicaenâ, ut Monachorum conversatio ab omnibus discrepet. Monachus graece, latine dicitur singularis. (C. XVI, qu. 1. c. 1, ex apocr.)

Alexander Pp. II. (1073) Juxta Chalcedonensis tenorem optimi Concilii (a. 451. can. 4.) monachis ad normam S. Benedicti intra claustrum morari praecipimus, vicos, castella, civitates peragrare prohibemus. (C.XVI.qu..c.)

Congreg. S. Mauri. (Fund. 1618; confirm. a Gregorio XV. a, 1621): Monachi sic a saeculi actibus alieni esse debent non solum effectu, sed etiam affectu, ut saeculares agendi et loquendi modos, qui vanitatem sapiunt et simplicitati reli

giosae adversantur, omnino vitare studeant. (Constit. Declar. in c. 4. S. Reg.)

Eugen. III., 1153) ad Capitul. Cisterciense (a. 1150): Respicite, quaeso, ad veteres Patres, qui nostrum sacrum Ordinem statuerunt; et considerate, qualiter, relicto mundo et contemptis omnibus, mortuos suos sepelire dimissis, ad solitudinem volaverunt, unde, aliis circa frequens ministerium satagentibus, ipsi ad pedes JESU cum Maria sederunt, ut tanto uberius coeleste manna perciperent, quanto longius ab Aegypto discessissent. Ipsi quidem egressi sunt de terra et de cognatione sua, obliti sunt populum suum et domum patris sui, et, quoniam Rex speciem eorum concupivit, crescere fecit eos in gentem magnam, et usque ad extremum terrae propagines eorum extendit, ita, quod splendor claritatis eorum universum corpus Ecclesiae illustravit, et Sareptana mulier ad eorum vocem innumera vasa de modico oleo, quod habuerat in lecytho, replevit. Sane illi primitias Spiritus acceperunt, et oleum suavitatis eorum ad nos usque defluxit. Unde cogitandum vobis est attentius et agendum, ut non degeneretis de corum virtutibus, sed quales fuistis in germine, sitis etiam in virgulto, et qui ex eis vitae semina suscepistis, idem cum eis germen afferatis et fructum. (Ep. 415, P. L. 182, 477.)

Clemens Pp. XIV., (1774): Discat frater solitudinem ardentius amare, «in quâ, ut divus Hieronymus loquitur, Deus cum suis familiariter loquitur et conversatur, » quamque ipse, scribens ad amicum suum, in terris paradisum appellabat: «solitudo mihi paradisus est. » Quam nisi continuo religiosus sectetur et diligat, habitu quidem monachus aut coenobita habebitur, spiritu autem non erit. (Const. « In vinea Dominia. 1772, n. 11.)

Eugen. II., (826): Sit monachus claustro suo contentus, quia sicut piscis sine aqua caret vita, ita sine monasterio monachus. Sedeat itaque solitarius et taceat (Thren. 3, 28), quia mundo mortuus est, Deo autem vivit. (C. XVI., qu. 1. c. 8.)

Concilium Lateran. III., (1179): Monachi non singuli

Solitudo.

Clausura.

« PoprzedniaDalej »