Obrazy na stronie
PDF
ePub

in conversorum tantum, quibus literarum scientia non est necessaria, numerum referatur (Instit. sup. recept. et educ. Novitior. religios. a. 1603. § 232).

Constitut. Coelestinorum (approb. 1629): Novitii sint tales, qui rite et canonice possint ad sucros ordines promoveri. Et si quis vigesimum quintum annum excedens admitti postulaverit et eruditionis expers inventus fuerit, in conversorum numerum et habitum admittatur (c. 5. § 2).

Congreg. Bursfeld.: Si quis a saeculo conversus diligenter instando pulsaverit et, propositis sibi difficultatibus, perseveraverit, interrogetur coram omnibus vel privatim (praeter alia), an in susceptione vel exsecutione ordinum patiatur impedimentum. Interrogatus, si nullo se impedimento obnoxium esse responderit fueritque literis sufficienter imbutus, non erit ejus petitioni negandus assensus, nisi canonicum aliud aliquod obsistat impedimentum. Si notetur in eo canonicum aliquod impedimentum, statim dimittatur (Constitut. Dist. 7. c. 1).

Congreg. Suevica: Sub primis praecipui Ordinis nostri initiis unus tantum aut alter in singulis monasteriis ad sacros ordines promovebatur; postea vero ex consensu jussuque summorum Pontificum patres nostri coeperunt conversioni gentium et saluti proximorum intendere, omnesque et singuli, qui habiles essent, sacris ordinibus initiari (Constitut. p. 2. c. 3. pct. 3).

Instituta Cisterciensium (Saec. XII): Definierunt, se conversos laicos barbatos, licentiâ sui Episcopi, suscepturos, cosque in vitâ et morte, excepto monachatu, ut seipsos tractaturos; quia sine adminiculo istorum non intelligebant se plenarie die sive nocte praecepta Regulae posse servare (Exord. parv. Cisterc. c. 15. P. L. 166, 1508).

Capitul. general. Ord. Cisterciens. (a. 1224): Tales recipiantur in conversos, qui in labore taliter occupentur, quod evidens sit et certum, ipsos in officio sibi commisso laborem unius mercenarii compensare (N. 1. apud Martène Thes. IV. 1338).

Conversi fratres laici vel barbati.

Constit. Congreg. Camaldulens. (a. 1562): Conversi manibus laborando otium veluti hostem perniciosissimum semper insectentur (Constit. c. 48).

Statuta Cluniac. Statutum est, ut infirmis ipsis vel quibuslibet in infirmariâ comedentibus nullus, ut fieri solebat, famulorum laicorum serviat, sed monachi tantummodo aut conversi barbati. Causa instituti hujus fuit, honestior conversorum, quam saecularium famulorum, cum monachis cohabitatio... Statutum est, ne hi, qui vocantur familiares, hoc est nec monachi nec conversi, quorundam monasteriorum pessimi destructores, nec etiam pro maximo lucro alicubi recipiantur (Statuta Petri Venerab. c. 24. P. L. 189, 1032).

Constitut. Congr. Argentinens. Quoad fratres nostros conversos... ordinamus, ut a Superioribus ad viliora officia deputentur (Declar. ad. c. 57. S. Reg.).

Constitut. Congr. Bursfeld.: Cum Dominus Deus velit omnes salvos fieri, et ad conversionis gratiam venire, etiam S. Pater nullam conditionem a confraternitate Ordinis excluserit, nos etiam laicas personas suscipere non abnuimus, quamquam nec habitum gestare, nec omnimodam cum aliis rigorem servare teneantur, modo alias sint bonae famae, sufficientis aetatis, utiles ac ad laborem idonei. — Abbas non facile aliquem ad ordinem conversorum suscipiat, nisi ejus indolem, fervorem ad observantiam, affectum ad labores cum conventu noverit (Dist. 9).

Constitut. Congr. Suevicae: Conversi pro ministeriis domesticis recipiendi,quia plerumque ex humano potius et inordinato aliquo affectu, quam zelo perfectionis vitae ad religionem aspirant, multo magis sunt examinandi atque probandi, quo spiritu, quâ mente atque intentione monasticam vitam elegerint (P. 2. c. 5. pct. 1; 7).

Clemens VIII: Tempore probationis elapso, ii tantum, qui non solum religiosae perfectionis capaces, sed ad laborem corporalem apti, novo ac diligenti examine reperti

fuerint ad professionem admittantur (Institut. sup. recept. et educat. Novit. Religios. a. 1603. § 34).

Innocentius II. (de a. 1132): Conversos vestros (sc. Cisterciensium) qui monachi non sunt, post factam in vestris coenobiis professionem nullus Archiepiscoporum, Episcoporum vel Abbatum, sine vestrâ gratâ licentiâ, suscipere aut susceptum retinere praesumat (Int. ep. S. Bernardi ep. 352. P. L. 182, 555).

Capitul. generale Ord. Cisterc. (a. 1188): Provideant Abbates, ne personas generosas et quae in officio monachorum possunt utiliores esse, quam in labore conversorum, inter conversos recipiant, sed inter monachos magis.

Secundum Ordinis statuta nullus conversus monachus fieri debet a die petitionis suae, factae in capitulo monachorum (N. 4. ap. Martène Thes. IV. 1263).

Constitut. Congr. Camaldulens. (a. 1562): Vetuerunt Patres, ne aliquis conversus permittatur fieri sacerdos vel clericus (c. 58).

Congreg. Bursfeldens.: Suscepti (conversi) quoad probationem eadem erit ratio, quae Novitii (chori), excepto quod de ejus literaturâ et impedimentis ad sacros ordines scrutinium non requiratur (Statut. dist. 9. c. 1, § 1).

Clemens VIII. (et Urbanus VIII): Qui ad conversorum habitum recepti fuerint, ad clericorum statum transire etiam durante tempore probationis non possint (Instit. sup. recept. et educat. Novitior, a. 1605. § 34).

Clemens X. (1676): Ne ullus frater ad nostri ordinis habitum inter laicos seu conversos receptus et admissus, ad statum clericalem admittatur (Constit. " Expon. nobis" ann. 1675, §2. Cf. Holst. Cod. reg. IV. 238).

Decret. S. Congr. Episc. et Regul., (a. 1837): Conversi expleto biennio et die, a publicâ susceptione cappae, professionem emittent; sed eorum vota erunt tantum simplicia (Ap. Reiffenst. Jus Canon. ed. Pelletier. t. 5. p. 668).

Conversi non sunt monachi.

Eorum

vota sint

simplicia.

[blocks in formation]

Statuta Capituli general. Ord. Cisterc. (a. 1181) : Interdicitur generaliter, ne conversi intersint electionibus Abbatum (N. 2).

Constitut. Congreg. Camaldulens. Quod ad locum conversi secundum ordinem professionis post omnes monachos clericos sua loca inter se servabunt; et in refectorio separatam mensam habebunt (C. 58).

Regula Conversorum Ord. Cisterciens.: Tenetur apud nos, in tempore Patris nostri piâ consuetudine jam firmatum, quod conversi omnes eo modo se habent in choro suo, quo et monachi in choro proprio (C. 1).

[ocr errors]

Constitut. Congreg. Camald. Participes conversi sunt omnium bonorum spiritualium, quae fiunt in Congregatione, dummodo et ipsi loco divini officii sua « Pater noster > et << Ave Maria» persolvant, nempe pro Matutinis 40 « Pater noster, » pro Laudibus 10 etc. Placet Patribus, ut Praelatus possit conversis, qui legere sciant, dare licentiam officiolum Virginis dicendi loco suorum << Pater noster, » et similiter officium mortuorum. Verum illud in propriis cellis persolvant, aut in aliquo alio loco reposito, ne forte spiritu superbiae tententur aut admirationem alicui ingerant vel scandalum (C. 58).

Constitut. Eremit. S. Hieronymi (Confirm. a. 1571): Fratres laici, ad chorum non deputati, pro divino officio recitabunt hoc modo orationes Dominicas et salutationes Angelicas: pro Matutinis recitabunt illas tricies et pro singulis aliis horis recitabunt illas decies (c. VI. n. 1).

Constitut. Congreg. Bursfeld. Conversi praeter labores, quorum causa admissi sunt, precibus Deum laudare et exorare statutis temporibus debent... Septies in die, scilicet Matutini, Primae, Tertiae, Sextae, Nonae, Vesperarum et Completorii tempore, sicut et Monachi Creatori suo laudes offerre non negligant; et si extra chorum plures eorum congregati fuerint, Senior eorum incipiat << Deus in adjutorium etc., » ceteris prosequentibus « Domine ad

adjuvandum etc.; » dicunt autem pro Matutino «< Deus in adjutorium etc., Domine labia etc., » per totum, tertio dein Pater noster etc.; quo finito additur «Gloria Patri, etc. » et hoc trigesies faciant, stant autem sub «Gloria » semper incurvati; absolutâ autem trigesies Oratione Dominicâ dicitur << Kyrie eleison» ter, tum «Pater noster,» tam ad Vigilias quam ad omnes horas adjungendo «per Dominum nostrum etc. Benedicamus Domino etc. » Ad horas diurnas postDeus in adjutorium » et « Gloria Patri etc. » omnia fiunt ut dictum est de Matutino, excepto quod ad Laudes octies et ad Vesperas decies, ad Primam vero et reliquas minores horas quinquies dicant « Pater noster » cum «Gloria etc. » et hic ordo psallendi semper ab iis teneatur (Dist. 9. c. I. § 2).

Constitut. Congreg. Argentinens.

tent.

Singulis diebus preces matutinas seu cursum Marianum secreto reciAudito tandem signo ad meditationem lectioni spirituali vel meditationi intendant, quâ finitâ ad opus manuum, ad quod sunt destinati, accedant, usque dum ad audiendam. Missam primam fuerint vocati (Declar. ad c. 57. s. Reg. § 10).

Constitut. Congreg. Suevicae: Magister conversorum imponet ipsis orationes, quas quotidie loco horarum canonicarum recitent, nempe pro Nocturnis et Matutinis triginta tria Pater noster et Ave, pro Vesperis duodecim et pro quâlibet horarum diurnarum septem (Ps. 3. c. 3. pct. 3. 12).

Constitut. Congreg. Montis Oliveti (Approb. a. Gregorio XIII. a. 1573): Conversi hoc discrimine a clericis in habitu discernantur: ut eorum scapularis hasta (quam vocamus) contractior sit, nec amplius palmo sub genu demittatur, neque lanâ sit confecta nobiliori. Scotto quoque (quod dicunt) nullo pacto amiciantur (P. 2. c. 85).

Constitut. Congreg. Argentinens.: Vestes (fratrum conversorum) sint simplices coloris bruni, ad instar tamen saecularium, scapulare nihilominus parvum habeant, seu tale, in quibus dormiunt monachi (Declar. ad c. 57. S. Reg. § 8).

Eorum diversus habitus vel formá vel colore.

« PoprzedniaDalej »