Obrazy na stronie
PDF
ePub

Votum obedientiae.

Obedientia discipulorum s. P. Benedicti.

(Super Novitium venientem ad conversionem Senior ei deputatus) omnino curiose intendat.... si sollicitus est ad opus Dei, ad obedientiam, ad opprobria.... In Oratorio coram omnibus promittat de stabilitate suâ et conversione morum suorum et obedientia coram Deo et Sanctis ejus (c. 58).

Primus humilitatis gradus est obedientia sine mora. Haec convenit iis, qui nihil sibi Christo carius existimant, propter metum gehennae, vel gloriam vitae aternae ; et mox, ut aliquid imperatum a majore fuerit, ac si divinitus imperetur, moram puti nesciunt in faciendo. De quibus Dominus dicit : « In auditu auris obedivit mihi » (Ps. 17, 45). Et item dicit Doctoribus : Qui vos audit, me audit. » (Luc. 10, 16). Ergo hi tales relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox exoccupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede, jubentis vocem factis sequuntur ; et veluti uno momento praedicta Magistri jussio, et perfecta discipuli opera, in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur, quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit. Ideo augustam viam arripiunt; unde Dominus dicit : ( Angusta via est, quae ducit ad vitam » (Matth. 7, 14); ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis suis et voluptatibus obedientes, sed ambulantes alieno judicio et imperio, in coenobiis degentes, Abbatem sibi praeesse desiderant. Sine dubio hi tales illam Domini sententiam imitantur, qua dicit : Non veni facere voluntatem Meam, sed Ejus qui misit me » (Joan. 5, 30).

Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus, si, quod jubetur, non trepide, non tarde, non tepide,aut cum murmure,vel cum responso nolentis efficiatur; quia obedientia, quae majoribus praebetur, Deo exhibetur. Ipse enim dixit : « Qui vos audit, me audit » (Luc. 10, 10 Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia « hilarem datorem diligit Deus » (2 Cor. 9, 7). Nam cum malo animo si obedit discipulus, et non solum ore, sed etiam corde si murmuraverit ; etsi impleat jussionem, tamen acceptus jam non erit Deo, qui cor respicit murmurantis; et

S. Obedientia sit perfecta et universalis.

pro tali facto nullam consequitur gratiam ; imo murmurantium poenam incurrit, si non cum satisfactione emendaverit (c. 5).

Tertius humilitatis gradus est, ut quis pro Dei amore omni obedientiâ se subdat Majori, imitans Dominum, de quo dicit Apostolus : « Factus obediens usque ad mortem » (Philipp. 2, 8; c. 7. gr. 3).

Instrumentum artis spiritualis est : Praeceptis Abbatis in omnibus obedire (c. 4. instr. 61).

Cum voluntate Abbatis omnia agenda sunt (c. 49).

Obedientiae bonum non solum Abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita obediant fratres, scientes, se per hanc obedientiae viam ituros ad Deum. Praemisso ergo Abbatis aut Praepositorum, qui ab eo constituuntur imperio, (cui non permittimus privata imperia praeponi), de cetero omnes juniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine obediant (c. 71).

(Cellerarius) omnia quae ei injunxerit Abbas, ipse habeat sub curâ suâ ; a quibus eum prohibuerit, non praesumat.... omnia faciat secundum jussionem Abbatis sui (c. 31).

Praepositus illa agat cum reverentiâ, quae ab Abbate suo ei injuncta fuerint, nihil contra Abbatis voluntatem aut ordinationem faciens (c. 65).

Monachi obedientiam sibi certatim impendant (c. 72).

Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia injunguntur, suscipiat quidem jubentis imperium cum omni mansuetudine et obedientiâ. Quod si omnino virium suarum viderit pondus excedere, impossibilitatis suae causas ei, qui sibi praeest, patienter et opportune suggerat, non superbiendo, aut resistendo vel contradicendo. Quod si post suggestionem suam in suâ sententiâ Prioris imperium perduraverit, sciat junior ita sibi expedire, et ex caritate confidens de adjutorio Dei, obediat (c. 68).

Quartus humilitatis gradus est, si in ipså obedientia duris et contrariis rebus.... sustinens non lassescat vel discedat, dicente Scripturâ : « Qui perseveraverit usque in finem, hic

Sii fortis et heroica.

Inobedientiae poena.

salvus erit. » Item : Confortetur cor tuum, et sustine Dominum.... » Et item alio loco Scriptura : Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum ; induxisti nos in laqueum ; posuisti tribulationes in dorso nostro » (Ps. 65, 10, 11). Et ut ostendat sub Priore debere nos esse, subsequitur, dicens: Imposuisti homines super capita nostra ) (Ibid. 12).

Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicunque causa in aliquo qualicunque verbo vel significatione appareat. Quodsi deprehensus fuerit quis, districtiori disciplinae subdatur (c. 34).

Si quis frater contumax aut inobediens aut superbus aut murmurans repertus fuerit. ........ (tandem) excommunicationi subjaceat (c. 23).

Instrumentum artis spiritualis est : Non esse murmurosum (C. 4. instr. 35).

Inobedientibus curae (Abbatis) ovibus poena sit eis praivalens ipsa mors (c. 2).

Collationes Patrum et instituta et vita eorum..... quid aliud sunt, nisi bene viventium et obedientium monachorum exempla ? (c. 73).

Vita S. Benedicti : Benedictione postulata atque percepta, ad Patris sui imperium concitus perrexit Maurus atque usque ad eum locum, quo ab undâ deducebatur puer, per terram se ire existimans super aquam cucurrit eumque per capillos tenens cursu rapido rediit (c. 7).

Obedientium exempla.

Otiositas est vitanda.

S. Ecclesia. Concilium Basileense (1431): Cum in malis desideriis sit omnis otiosus, plusque ceteris a daemonibus vexetur, volumus, ut fratres.... tempore, quo divino officio aut sacrae lectioni in cellis minime occupantur, non colloquiis aut vanitatibus se ingerant, sed magis alicui labori corporali insistant, prout in c. 48 Regulae plenius est expressum. Itaque nullus otiosus permittatur, sed, si quis repertus otiosus fuerit,

Opus manuale.

Communis labor.

corripiatur. Labores tamen, cum oportuerit, cum discretione im ponantur (Decret. ad Congreg. Mellicens. ex MS).

Statuta Ord. Carthusiensis (fundat. 1086 a S. Brunone, approb. ab Alexandro III 1176): Reprehensibiles sunt, qui nolunt opera manualia aliquando exercere ; quia sic legitur in vitis Patrum : « Nunc lege, nunc ora, nunc cum fervore labora. » Sic erit hora brevis, et labor ille levis (cfr. Holst. coder regul. tom II. Antiqua Statuta Carth.).

Congregatio Bursfeldensis (Fund. 1433) : Ut secundum mentem S. Regulae, quantum possumus, vivamus, ad prudentiam Superioris spectabit, ita labores secundum vires Fratrum et necessitatem Monasterii citra omne praejudicium divini Officii aliarumque magis necessariarum occupationum ordinare, ut et statutum Regulae observetur et justa cesset ratio querelarum. — Congregatis fratribus dictoque Q Adjutorium nostrum » etc., « Respice in servos tuos ) etc., © Dirige » cum orationibus, «Dirigere et sanctificare, » item ( Actiones nostras » etc., procedant simul ad locum et labores destinatos. Exeuntes autem et redeuntes non longe ab invicem segregati sint, sed adunati procedant, subsequentes Priorem, et interim, sicut etiam laborando, non colloquiis, sed orationi vel meditationi vacent, nisi quando a Priore de piis et utilibus loquendi licentiam ad tempus contigerit indulgeri. — Curandum est Abbati, ut singuli fratres speciali assuescant exercitio manuali, ne, communi deficiente labore, otium amare incipiant, si non habuerint in promptu, quo se utiliter occupare sciant. Opera autem sint haec : scribere, describere, compingere libros, colere hortum interiorem Monasterii, rosaria conficere, aliaque similia, inter quae scribendi exercitium tanto censetur utilius, quanto spirituali vicinius (Statut. dist. 5. n. 2).

Statuta Cluniac. (saec. XII): Statutum est, ut antiquum et sanctum opus manuum vel in claustris ipsis, ubi honeste remoto aspectu saecularium fieri potest, ex parte saltem aliquâ restauretur;ita ut omni tempore praeter festivos

Suum cuique injungatur opus.

[merged small][ocr errors]

dies, quibus operari non licet, quolibet semper Fratres utili opere exerceantur (Statuta Petri Venerab. c. 39. P. L. 189, 1036).

Congreg. Argentinens. (Strassburg, fundata a. 1624): Fratres se exerceant in opere manuum ipsis a Superioribus assignando, quod tamen semper cum summo silentio fiat, Superioresque omnia ita rationabiliter, habita locorum et temporum ratione, disponant, ut Ecclesiae et populo satisfiat atque monachi plus quam par est, non graventur (Declar. ad. c. 48. S. Reg.).

Congreg. Suevica (fundata 1671): Quodsi aliqui forent ad studia minus apti atque habiles, illi, ut tollatur otiosita, vitiorum mater et virtutum noverca, deputentur ad exercenda quaedam specialia, sed tamen honesta et religiosum ac sacerdotalem statum non dedecentia opera manualia, cujusmodi sunt: scribere vel typis excudere libros; corrigere vel in suas rubricas distinguere scriptos; hortos colere ; succos et liquores in medicinae usum ex herbis elicere; parare et curare medicinalia pro conventu; pingere, sculpere aut impingere libros; horologia solaria, instrumenta mathematica fabricare, aut etiam in orbe tornatili vitriaria, serinaria se exercere, quibus et nova quae desunt facere possint, et vetera quae fracta sunt reparare, ut semper scilicet in promptu habeant, quo se utiliter occupare possint (De labor. frat. p. 2. 6. 3 P. 2).

Capitul. Provinc. Abbat. ap. Northampton (in Anglia 1343): Praecavere volentes, ne quem Ordinis nostri otium praecipitet in reatum, praesenti constitutione statuimus, ut Abbates et Priores monachos suos claustrales, loco operis manualis, secundum habilitatem eorundem certis faciant exercitiis occupari, videlicet studendo, legendo, librosque scribendo, corrigendo, illuminando pariter et ligando vel aliter, secundum quod eorum viderint expedire saluti (Apud. Haft. Disquis. monast. p. 841).

Concil. Coloniense (1536): Monachus et monacha amare debet Scripturarum scientiam et carnis vitia non amare. Psalterii librum de manu et oculis nunquam depo

Semper operis ali. quid faciendum propter tentationes.

« PoprzedniaDalej »