Obrazy na stronie
PDF
ePub

Occupari debent fratres in lectione divinâ.... vacent lectionibus (c. 48).

Accipiant omnes singulos codices de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant..... Duo Seniores circumeant monasterium horis, quibus vacant fratres lectioni, et videant, ne forte inveniatur frater acediosus, qui vacet otio aut fabulis et non sit intentus lectioni, et non solum sibi inutilis sit, sed etiam alios extollat (c. 48).

Ne quis praesumat aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem neque tabulas neque graphium (c. 33).

Instrumentum artis spiritualis est: Lectiones sanctas libenter audire (c. 4. instr. 56).

Dentur ab Abbate.... graphium, tabulae (c. 55).

Oportet Abbatem esse doctum in lege divina (c.64).

Ad perfectionem conversationis qui festinant, sunt doctrinae SS. Patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis. Quae enim pagina aut quis sermo divinae auctoritatis V. ac N. Testamenti non est rectissima norma vitae humanae ? Aut quis liber s. cathol. Patrum hoc non resonat, ut recto cursu perveniamus ad Creatorem nostrum ? Necnon et Collationes Patrum et instituta et vita eorum (c. 73).

Vita S. Benedicti : S. P. Benedictus doctrinae verbo non mediocriter fulsit (c. 36).

Monasterium ita debet construi, ut.... artes diversae intra monasterium exerceantur (c. 66).

Artifices.... cum omni humilitate et reverentiâ faciant ipsas artes, si tamen jusserit Abbas. Quodsi aliquis ex eis extollitur pro scientiâ artis suae.... evellatur ab ipsa arte (c. 57).

Si quid ex operibus artificum venumdandum est..... aliquantulum vilius detur, quam a saecularibus datur (c. 57). Fratres servitium sanctum professi sunt (c. 5).

Ut in omnibus glorificetur Deus (c. 57).

S. Scri

ptura et Pa

tres.

Artes.

Sancte la

borandum,

Diligenter.

Temporis

usus.

Discrete,

Alacriter,

Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.... Fratres operantem in se Dominum magnificant.... Rogemus Dominum, ut gratiae suae jubeat nobis adjutorium ministrare..... Quidquid agendum inchoas bonum, a Domino perfici instantissimâ oratione deposcas (Prol.).

Fratres ipsum officium bene impleant.... et iterum, quando occupationem minorem (in coquinâ Abbatis) habent, exeant, ubi eis imperatur, in opera.

Ita Domino omni tempore de bonis suis in nobis parendum est, ut non solum, ut iratus pater, non aliquando filios suos exheredet, sed nec ut metuendus Dominus.... nequissi mos servos perpetuam tradat ad poenam (c. Prol.).

Consideremus, qualiter oporteat nos in conspectu Divinitatis et Angelorum esse (c. 19).

Ab Angelis nobis deputatis quotidie die noctuque Domino Factori nostro et Creatori omnium Deo opera nostra nuntiantur. Cavendum est ergo omni horâ, fratres, ne.... inutiles factos aliquâ horâ aspiciat Deus (c. 7. gr. 1).

Fratribus infirmis vel delicatis talis opera aut ars injungatur, ut nec otiosi sint nec violentiâ laboris opprimantur, ut effugentur. Quorum imbecillitas ab Abbate consideranda est (c. 48).

Ut indigent, solatia administrentur, ut absque murmuratione serviant.... Et in omnibus officiis monasterii ista sit consideratio, ut, quando indigent, solatia accommodentur eis (c. 53).

(Cellerario) solatia dentur, a quibus adjutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum (c. 31).

Imbecillibus procurentur solatia, ut non cum tristitiâ hoc (servitium) faciant; sed habeant omnes solatia secundum modum Congregationis aut positionem loci (c. 35).

Abbas sic omnia temperet atque disponat, qualiter et animae salventur et, quod faciunt fratres, absque ullâ murmuratione faciant (c. 41).

Vita S. Benedicti: Vir Domini Benedictus ferramentum Gotho reddidit dicens: « Ecce labora et noli contristari!» (c.6).

Ad te meus sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus, Domino Christo vero Regi militaturus, obedientiae fortissima atque praeclara arma assumis..... Praeparanda sunt corda et corpora nostra, sanctae (praeceptorum) obedientiae militatura (Prol.).

Discipulo convenit obedire Magistro (c. 3).

Monachis nec corpora sua nec voluntates licet habere in propriâ potestate (c. 33).

Nullus in monasterio sequatur cordis proprii voluntatem (c. 3).

Instrumenta artis spiritualis sunt: Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum.... Voluntatem propriam odire (c. 4. instr. 10 et 59).

Voluntatem propriam facere prohibemur, quum dicit nobis Scriptura: « Et a voluntatibus tuis avertere» (Eccli. 18, 30). Et item: «Rogamus Deum in oratione, ut fiat illius voluntas in nobis » (Matth. 6, 10). Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem, quum cavemus illud, quod dicit sancta Scriptura: «Sunt viae, quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit (Prov. 16, 25. c. 7. gr. 1).

Secundus humilitatis gradus est, si propriam quis non amans voluntatem, desideria sua non delectetur implere; sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis: «Non veni facere voluntatem Meam, sed Ejus, qui misit me » (Joan. 6, 38). Item dicit Scriptura: Voluntas habet poenam, et necessitas parit coronam (c. 7. gr. 2).

(Abbas) quod salubrius esse judicaverit, ei cuncti obediant (c. 3).

Nullus, quod sibi utile judicat, sequatur, sed quod magis alii (c. 72).

Monachorum deterrimum genus est Sarabaitarum.... pro lege eis est desideriorum voluptas (seu voluntas), quum, quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere. Quartum genus est, quod nominatur Gyrovagum, qui.... propriis voluptatibus servientes..... (c. 1).

SS. P. N. perfectae Magister obedientiae.

Propriae voluntati

renuntian

dum.

Votum obedientiae.

Obedientia discipulorum S. P. Benedicti.

(Super Novitium venientem ad conversionem Senior ei deputatus) omnino curiose intendat.... si sollicitus est ad opus Dei, ad obedientiam, ad opprobria.... In Oratorio coram omnibus promittat de stabilitate suâ et conversione morum suorum et obedientia coram Deo et Sanctis ejus (c. 58).

Primus humilitatis gradus est obedientia sine mora. Haec convenit iis, qui nihil sibi Christo carius existimant, propter metum gehennae, vel gloriam vitae aternae; et mox, ut aliquid imperatum a majore fuerit, ac si divinitus imperetur, moram pati nesciunt in faciendo. De quibus Dominus dicit : « In auditu auris obedivit mihi » (Ps. 17, 45). Et item dicit Doctoribus: Qui vos audit, me audit. » (Luc. 10, 16). Ergo hi tales relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox exoccupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede, jubentis vocem factis sequuntur; et veluti uno momento praedicta Magistri jussio, et perfecta discipuli opera, in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur, quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit. Ideo augustam viam arripiunt; unde Dominus dicit: «Angusta via est, quae ducit ad vitam » (Matth. 7, 14); ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis suis et voluptatibus obedientes, sed ambulantes alieno judicio et imperio, in coenobiis degentes, Abbatem sibi praeesse desiderant. Sine dubio hi tales illam Domini sententiam imitantur, qua dicit: Non veni facere voluntatem Meam, sed Ejus qui misit me» (Joan. 5, 30).

Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus, si, quod jubetur, non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmure,vel cum responso nolentis efficiatur; quia obedientia, quae majoribus praebetur, Deo exhibetur. Ipse enim dixit : « Qui vos audit, me audit» (Luc. 10, 16). Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia << hilarem datorem diligit Deus » (2 Cor. 9, 7). Nam cum malo animo si obedit discipulus, et non solum ore, sed etiam corde si murmuraverit; etsi impleat jussionem, tamen. acceptus jam non erit Deo, qui cor respicit murmurantis ; et

pro tali facto nullam consequitur gratiam; imo murmurantium poenam incurrit, si non cum satisfactione emendaverit (c. 5).

Tertius humilitatis gradus est, ut quis pro Dei amore omni obedientia se subdat Majori, imitans Dominum, de quo dicit Apostolus: «Factus obediens usque ad mortem » (Philipp. 2, 8; c. 7. gr. 3).

Instrumentum artis spiritualis est: Praeceptis Abbatis in omnibus obedire (c. 4. instr. 61).

Cum voluntate Abbatis omnia agenda sunt (c. 49).

Obedientiae bonum non solum Abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita obediant fratres, scientes, se per hanc obedientiae viam ituros ad Deum. Praemisso ergo Abbatis aut Praepositorum, qui ab eo constituuntur imperio, (cui non permittimus privata imperia praeponi), de cetero omnes juniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine obediant (c. 71).

(Cellerarius) omnia quae ei injunxerit Abbas, ipse habeat sub curâ suâ ; a quibus eum prohibuerit, non praesumat.... omnia faciat secundum jussionem Abbatis sui (c. 31).

Praepositus illa agat cum reverentiâ, quae ab Abbate suo ei injuncta fuerint, nihil contra Abbatis voluntatem aut ordinationem faciens (c. 65).

Monachi obedientiam sibi certatim impendant (c. 72).

Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia injunguntur, suscipiat quidem jubentis imperium cum omni mansuetudine et obedientiâ. Quod si omnino virium suarum viderit pondus excedere, impossibilitatis suae causas ei, qui sibi praeest, patienter et opportune suggerat, non superbiendo, aut resistendo vel contradicendo. Quod si post suggestionem suam in suâ sententiâ Prioris imperium perduraverit, sciat junior ita sibi expedire, et ex caritate confidens de adjutorio Dei, obediat (c. 68).

Quartus humilitatis gradus est, si in ipsâ obedientiâ duris et contrariis rebus.... sustinens non lassescat vel discedat, dicente Scripturâ : « Qui perseveraverit usque in finem, hic

S. Obedientia sit perfecta et

universa

lis.

Sii fortis et heroica.

« PoprzedniaDalej »