Obrazy na stronie
PDF
ePub

tis tanquam vexillum, egregia ostendens vestigia, quae persequi me oporteat. Certe malo mori, quam non obedire, ut Christus in me vincat, Christus imperet, Christus regnet! — Eja, dilecte frater, fiat, fiat, et claustrum tibi erit mons pinguis, mons coagulatus, mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo " (Ps.67, 16 sq). Atque in eodem “dies pleni invenienturtibi (Ps. 72, 10), donec adveniat regnum Christi gloriosum, cujus non erit finis in saecula.

Testimonia
I. er S. Regula, II. er decretis et documentis
S. Ecclesiae, III. er Sanctorum et Doctorum
scriptis deprompta.

Labor et otiositas.

Labor manuum.

S. Begula, USCULTA, o fili, praecepta Magistri.... et admoniA tionem pii Patris libenter excipe et efficaciter comple, ut ad Eum per obedientiae laborem redeas, a quo per inobedientiae desidiam recesseras (Prol.).

Otiositas inimica est animae. Et ideo occupari debent fratres .(c. 48).

Instrumentum artis spiritualis est : Non esse pigrum (6 4 instr. 38).

Omnes in opus suum laborent, quod eis injungitur.... Injungatur fratri opus, quod faciat, ut non vacet (c. 48).

Certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum..... laborent, quod necessarium fuerit.... Si necessitas loci aut paupertas exegerit, ut ad fruges colligendas per se occupentur, non contristentur; quia tunc vere monachi sunt, si de labore manuum suarum vivunt, sicut et Patres nostri et Apostoli. Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes (c. 48).

Si quis... non possit meditari aut legere, injungatur ei opus, quod faciat, ut non vacet (c. 48).

Ordinatus occasione sacerdotii non obliviscatur Regular obedientiam et disciplinam (c. 62).

Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur.... Sibi sub caritate invicem serviant (c. 35).

Sacrarum studia literarum.

Excusetur a coquinae officio,... (si) in causâ gravis utilitatis quis occupatus fuerit, quia exinde major merces acquiritur (C. 35).

Occupari debent fratres in lectione divinâ.... vacent lectionibus (c. 48).

Accipiant omnes singulos codices de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant..... Duo Seniores circumeant monasterium horis, quibus vacant fratres lectioni, et videant, ne forte inveniatur frater acediosus, qui vacet otio aut fabulis et non sit intentus lectioni, et non solum sibi inutilis sit, sed etiam alios extollat (c. 48).

Ne quis praesumat aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem neque tabulas neque graphium (C. 33).

Instrumentum artis spiritualis est: Lectiones sanctas libenter audire (c. 4. instr. 56).

Dentur ab Abbate.... graphium, tabulae (c. 55).
Oportet Abbatem esse doctum in lege divina (c. 64).

Ad perfectionem conversationis qui festinant, sunt doctrinae SS. Patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis. Quae enim pagina aut quis sermo divinae auctoritatis V. ac N. Testamenti non est rectissima norma vitae humanae ? Aut quis liber s. cathol. Patrum hoc non resonat, ut recto cursu perveniamus ad Creatorem nostrum? Necnon et Collationes Patrum et instituta et vita eorum (c. 73).

Vita S. Benedicti : S. P. Benedictus doctrinae verbo non mediocriter fulsit (c. 36).

S. Scri. ptura et Patres.

Artes.

Sancte laborandum,

Monasterium ita debet construi, ut.... artes diversae intra monasterium exerceantur (c. 66).

Artifices..., cum omni humilitate et reverentiâ faciant ipsas artes, si tamen jusserit Abbas. Quodsi aliquis ex eis extollitur pro scientiâ artis suae.... evellatur ab ipsa arte (c. 57).

Si quid ex operibus artificum venumdandum est..... aliquantulum vilius detur, quam a saecularibus datur (c. 57).

Fratres servitium sanctum professi sunt (c. 5).
Ut in omnibus glorificetur Deus (c. 57).

[merged small][merged small][ocr errors]

Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.... Fratres operantem in se Dominum magnificant.... Rogemus Dominum, ut gratiae suae jubeat nobis adjutorium ministrare..... Quidquid agendum inchoas bonum, a Domino perfici instantissimâ oratione deposcas (Prol.).

Fratres ipsum offi:ium bene impleant.... et iterum, quando occupationem minorem (in coquinâ Abbatis) habent, exeant, ubi eis imperatur, in opera.

Ita Domino omni tempore de bonis suis in nobis parendum est, ut non solum, ut iratus pater, non aliquando filios suos exheredet, sed nec ut metuendus Dominus.... nequissi. mos servos perpetuam tradat ad poenam (c. Prol.).

Consideremus, qualiter oporteat nos in conspectu Divinitatis et Angelorum esse (c. 19).

Ab Angelis nobis deputatis quotidie die noctuque Domino Factori nostro et Creatori omnium Deo opera nostra nuntiantur. Cavendum est ergo omni horâ, fratres, ne.... inutiles factos aliquâ horâ aspiciat Deus (c. 7. gr. 1).

Fratribus infirmis vel delicatis talis opera aut ars injungatur, ut nec otiosi sint nec violentiâ laboris opprimantur, ut effugentur. Quorum imbecillitas ab Abbate consideranda est (c. 48).

Ut indigent, solatia administrentur, ut absque murmuratione serviant.... Et in omnibus officiis monasterii ista sit consideratio, ut, quando indigent, solatia accommodentur eis (c. 53).

(Cellerario) solatia dentur, a quibus adjutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum (c. 31).

Imbecillibus procurentur solatia, ut non cum tristitia hoc (servitium) faciant; sed habeant omnes solatia secundum modum Congregationis aut positionem loci (c. 35).

Abbas sic omnia temperet atque disponat, qualiter et animae salventur et, quod faciunt fratres, absque ullâ murmuratione faciant (c. 41).

Vita S. Benedicti: Vir Domini Benedictus ferramentum Gotho reddidit dicens: «Ecce labora et noli contristari!» (0.6).

Discrete,

Alacriter,

SS. P. N. perfectae Magister obedientiae.

Propriae voluntati renuntiandum.

Ad te meus sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus, Domino Christo vero Regi militaturus, obedientiae fortissima atque praeclara arma assumis..... Praeparanda sunt corda et corpora nostra, sanctae (praeceptorum) obedientiae militatura (Prol.).

Discipulo convenit obedire Magistro (c. 3). Monachis nec corpora sua nec voluntates licet habere in propriâ potestate (c. 33).

Nullus in monasterio sequatur cordis proprii voluntatem (c. 3).

Instrumenta artis spiritualis sunt : Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum.... Voluntatem propriam odire (C. 4. instr. 10 et 59).

Voluntatem propriam facere prohibemur, quum dicit nobis Scriptura : « Et a voluntatibus tuis avertere » (Eccli. 18, 30). Et item : « Rogamus Deum in oratione, ut fiat illius voluntas in nobis » (Matth. 6, 10). Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem, quum cavemus illud, quod dicit sancta Scriptura : « Sunt viae, quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit (Prov. 16, 25. 6. 7. gr. 1).

Secundus humilitatis gradus est, si propriam quis non amans voluntatem, desideria sua non delectetur implere ; sed vocem illam Domini factis imitetur dicentis : « Non veni facere voluntatem Meam, sed Ejus, qui misit me » (Joan. 6, 38). Item dicit Scriptura : Voluntas habet poenam, et necessitas parit coronam (c. 7. gr. 2).

(Abbas) quod salubrius esse judicaverit, ei cuncti obediant (c. 3).

Nullus,quod sibi utile judicat, sequatur, sed quod magis alii (c. 72).

Monachorum deterrimum genus est Sarabaitarum.... pro lege eis est desideriorum voluptas (seu voluntas), quum, quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere. Quartum genus est, quod nominatur Gyrovagum, qui.... propriis voluptatibus servientes..... (c. 1).

« PoprzedniaDalej »