Obrazy na stronie
PDF
ePub

confirmans, rem tuam in tuto esse collocatam. Nimirum divinae intime devinctus copulatusque voluntati, inexpugnabilis es, et impeccabilem fere te dicere ausim.

Hinc jam sequitur, s. obedientiam, quum peccata avertat armaque fortissima, imo ipsum Dei brachium praebeat ad hostes animae debellandos, etiam originem esse, custodem thesaurumque virtutum. Firmissimum efficitur quasi solum, quo ad perfectam caritatem proceditur, quum e contrario, qui obedientiam negligit, ipsi se subtrahat gratiae. Eadem animo, dum vel occultissimas inde fibras superbiae evellit, exquisitam inserit humilitatem, seminarium illud omnis sanctitatis. Unde in dies magis filius ovisque efficeris divini Pastoris, qui sancte te per sanctam obedientiam dirigit, pascit atque gubernat. Abbatis tui baculum, vel potius ipsum conspiciens Abbatem exclamas: Dei“ virgam vigilantem ego video (Jer. 1, 11). Prorsus filialem igitur obedientia tibi inspirabit fiduciam ineffabilemque animi tranquillitatem ac laetitiam. Nimirum vestis est nuptialis, quâ indutus ad convivium intromitteris dulcissimae illius lucis internae, pacis ac securitatis, quae propriae sunt perfectae libertatis filiorum Dei. Divinâ duce sapientiâ, sine metu ambulas, Deo acceptabilis ac dulcis hominibus, mirificeque munitus contra dolosas

S. Obedientia mater

custosque virtutum.

Per eam divinus gu

bernat Pa

ter et Pastor.

S. Obedientia fiduciam inspirat, pacem ac laeti

tiam.

[blocks in formation]

propriae mentis et cordis fallacias. Ac profecto in mysticum te obedientia paradisum reducit, unde inobedientia misere hominem depulit. Quâ quidem palmari ornatus virtute, solamen es tui Abbatis (1), praesidium fratrum, honor thesaurusque coenobii, omnium deliciae et gaudium. Accedit, quod obedientia, quaecunque agis, reddit meliora. Omnia reddit meritoria, perfecta, Deo accepta, uberrimeque tibi virtutes conciliat, perficit ac fecundat. Ita plane omnium bonorum ac meritorum est auctrix. Nam quidquid regio consignat sigillo suo, id quasi divinum obtinet pretium, ut etiam levissimum servitiunculum semen sit aeternae gloriae et quilibet gressus in coelum directus. Itaque aurea monachi est patena, in quâ, si quid offert orationis, laboris, studii aut mortificationis, statim atque sine dubio summo Regi maxime jucundum acceptumque appareat. Porro, sanctae obedientiae si adhaeres, Deum semper praesentem conspicis, unde tantâ perfunderis serenitate, ut ne mors quidem ullo pacto perturbare illam queat: quoniam vitae tuae ratio minime tibi, sed illi potius reddenda erit, in cujus manu voluntas tua, Deo abs te dicata, divinitus reposita fuerit.

1. Cf. Hebr. 13, 17:

"

Obedite praepositis vestris et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes, hoc enim non expedit vobis. "

In obedientissimum igitur suspiciens JESUM, cum Ipso exspirabis clamans: "Consummatum est!" JESU CHRISTI enim Spiritus obedientiae est spiritus, quoniam ipse Salvator noster non desiit asseverare : Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem Meam. Non quaero

[ocr errors]
[ocr errors]

66

voluntatem Meam, sed voluntatem Ejus, qui Sicut mandatum dedit Mihi

misit Me. Pater, sic facio.' facio semper.

[ocr errors]

"

[blocks in formation]

voluntatem Ejus, qui misit Me, ut perficiam

opus Ejus.

[ocr errors]
[ocr errors]

66

'Non sicut Ego volo, sed sicut Tu, Pater (Joan. 6, 38; 5, 30; 14, 31; 8, 29; 4, 34 Matth. 26, 39). Quae quidem verba vere adorandis ornavit atque confirmavit factis. "Subditus enim erat" non parentibus tantum, sed " omni humanae creaturae " (I Petr. 2, 13). Nihil s. obedientiâ Ipsi carius, exoptatius, dulcius, donec cruci affixus, inter atrocissima mortis tormenta divinum caput in obsequii signum inclinavit, spiritum tradens in manus Patris. Quin etiam obediendi munus ne moriens quidem absolvit, quoniam continenter sub s. hostiae velamine omnino idem tibi exhibet obsequium, quod quondam purissimae maximeque benedictae Matri suae exultans praestitit. En, frater, incomparabile ac gloriosum s. obedientiae exemplum, quod in Bethlehem ac Nazareth, praecipue vero in monte Calvariae atque altaris tibi

Spiritus Christi spiritus obedientiae.

Jesus, usque ad mortem, imo ultra eam obediens.

S. P. Bene

dictus qua

lem velit esse obedienti

am.

Sit sancta, i.e.fideani

mata,

Obediendum, ac si divinitus imperetur.

Per Abbatem Deus te regit.

Ejus vox lucerna tua.

monstratum et ad imitandum propositum tibi effulget. Noli illud omittere, imo constanter contemplare et tuâ exprime vitâ.

In quo ut prospere procedas, jam, qualem SS. P. Benedictus voluerit suorum esse obedientiam discipulorum, in memoriam revoca. Primum igitur, ut Dei decet filios, sancta sit, h. e. supernaturalis atque interna, non ficta vel assentatorie exhibita. Tanta polleat fide, ut divini capitis, cujus membrum es, Spiritus in te nutusque compareat. Dic: "Scio, cui credidi! "Divinitus enim tibi imperatur, et " Dominus est" (Joan. 21, 7), qui loquitur, dilectus ille aeterni Patris Filius, de quo coelitus vox intonuit:" Ipsum audite!" (Matth. 17. 5) Nimirum Abbas, cui subjectus es, Ipsius Dei auctoritatem obtinet, veluti Ejus legatus, caduceator et vicarius. Cui te quidem obedire oportet

sicut Christo, sicut Domino" (Eph. 6, 5-7). Sit tibi tanquam velata altissimi arca, divina fundens vaticinia atque oracula, vel, si hoc magis placet, rubus ille ardens, de cujus flammis Dominus loquitur (Ex. 3). Nam revera divinae tibi est providentiae instrumentum, et, quidquid praecipit, adminiculum quoddam, quo Deus tuae consulit saluti. Ejus vox dulcis est sibilus boni Pastoris, “lucerna pedibus

[ocr errors]

et

lumen semitis tuis (Ps. 118, 105). Errare Abbas quidem potest, Deus vero non potest; scit

utique etiam errorem mirifice in tuum convertere bonum. Ergo ne imperata curiose perquiras, dijudices, discutias, sed simpliciter ea humiliterque, perinde ac Dei jussa, exsequaris. Nisi enim obediens efficiaris sicut parvulus, non est gratum Deo obsequium tuum. Proin tuum est, imperata perficere, non judicare imperantem, nisi quid forte contra Dei mandatum jusserit. S. obedientia actus est abnegandi semetipsum ideoque sepulcrum tui judicii et arbitrii, ut filiali te affectu patris tui judicio committas atque auctoritati. Propterea tantum abest, ut rationem praecepti exspectet vel examinet, ut solum Christum suspiciat sapientissime sibi praecipientem. Sic si obedieris, jure similaberis viro sapienti, qui simplicitatem columbae cum serpentis prudentiâ perite scit conciliare; ipsam enim Dei sapientiam ducem nactus es custodemque in via salutis.

Hinc facere omnino non potes, quin etiam prompte obedias, “non tarde,” cunctanter seu somniculose. Semitam incedas a S. Mauro calcatam, qui benedictione petitâ atque acceptâ "ad patris imperium concitus perrexit,” ita, ut de te semper dicatur: "Relictis omnibus secutus est Dominum, ac per s. obedientiam vocatus ne inceptam quidem literam perficias. Nam "fluminis impetus laetificat civitatem Dei " (Ps. 45, 5), et, qui sancte obedit, sagittae

[ocr errors]

Simpliciter humiliterque obediendum sine discussi

one.

Sic obedire sapientia

est.

Non tarde obediendum sed prompte et expedite.

« PoprzedniaDalej »