Obrazy na stronie
PDF
ePub

exstirpanda vitia peccataque praecavenda et ad effugiendas, quotquot diabolus machinatur, insidias. Contra otiositas inimica est et animae et corporis. Parit enim libidinem, nutrit gulam omniaque e suo et tentatoris quasi connubio vitia generat. Operans, ait quidam, quum uno pulsetur daemone, innumeris otiosus devastatur. Et propheta: "Ecce, inquit, haec fuit iniquitas Sodomae: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius" (Ez. 16, 49). Nam, ut incultus ager spinis horret et urticis, sic desidiosa anima omnibus paene malis, flagitiis, turpitudinibus tentationibusque patet. Quae quidem haud dispar est vel otioso ferro, rubigine corrupto, vel aquae stagnanti, quae foedo putredinis odore implet omnia. Quum torpescens enim dormiat homo, "venit inimicus ejus et superseminat zizania" (Matth. 13, 25).

Jam vero assiduus labor, ut fugat vitia, ita virtutes parit ac propugnat cumulumque exstruit honoris, gaudii et meritorum. Nimirum "anima operantium impinguabitur” (Prov. 13,4); et, qui semen laboris spargunt, "venientes

venient cum exultatione, portantes manipulos suos" (Ps. 125, 6). Amplissimus autem, quem fert industria, fructus est : illuminatio mentis, tranquilla animi pax ac fiducia, unio fraterna et caritas. Operoso quippe monacho nihil gratius, placidius, serenius, felicius. Cui conferas,

Otiositas vitiorum genitrix.

Labor multorum

fons bono

rum.

Otiosus

omnibus

spoliatus

meritis

perit.

Cujus ge neris labor

monachi.

Monachi primo fere omnes laici,

Postea ordo monasticus in sacerdotalem mutatus.

quaeso, desidiosum, otio ac socordiâ diffluentem. Servus est nequam, cujus anima in dies magis segnitie marcescit, omnibus paulatim et meritis defraudata et repleta damnis, quippe quam, vitâ hâc inglorie transactâ, horribile perstricturum sit judicium: "Inutilem servum ejicite in tenebras exteriores"! (Matth. 25, 30). Sed de his satis est dictum.

Jam, cujusnam generis sit labor monachi, dispiciamus. Omnino nulla sive manualis sive intellectualis opera, quemadmodum ex monasticâ lege liquet et traditione, monacho potest dedecori esse vel inhonesta, modo ne repugnet fini Religionis. Sic enim Ipsius ratio Creatoris instituit, ut homo, qui ex corpore constat et animo, utriusque vires excolat. Nec quisquam facile ignorat, initio monachos prope omnes laicos fuisse, quorum unus tantum alterve, prout res postulabat, sacris initiabatur ordinibus.

Procedente autem tempore, praecipue a nono deinceps saeculo, quo se monachi, et sacris literis et virtutibus ornati, aptiores praestabant ad ecclesiastica officia, eo vehementius s. Ecclesia id contendebat, ut ad sacerdotium provecti etiam sacrosancto altaris ministerio animarumque saluti consulerent. (')

1. Jam S. Siricius Pp. (398) ad Himerium episcopum Tarraconensem a. 385 scripsisse traditur: "Monachos quos morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus. Post Eugenius Pp. II. († 826) in Concilio Romae habito edixit: "Abbates sacerdotalem

"

Hinc fieri non potuit, quin monachi laici seu "illiterati," qui operae manuum potissimum exterioribusque inserviebant officiis, magis magisque deminuerentur, ita quidem, ut Ecclesia, auctore divino Spiritu, monasticum SS. Patriarchae institutum tandem plane ad sacerdotalem provehere dignitatem statueret, vetans, ne quis inter monachos chori admitteretur, quin spem praeberet ad sacros perveniendi ordines (2). Ne igitur deessent manus in domo Dei, quae domestica familiae servitia durioraque opera conficerent, saeculo fere undecimo coeptum est in monasteriis separatum a monachis genus religiosorum institui, quos fratres conversos, laicos vel barbatos nuncupabant, quosque tanquam auxiliares in universâ nunc Religione receptos conspicimus. Qui fratres laici, quamquam non proprie monachi, tamen vere religiosi sunt constituuntque monasticae partem familiae (3); et sicut humillimâ ac filiali

'quoque honorem sint adepti." (Can. 27.) Pictaviense Concilium a. 1078 (sub Greg. Pp.VII.) convocatum praecepit: "Ut Abbates et Decani qui presbyteri non sunt, presbyteri fiant aut praelationes amittant. "Denique Clemens Pp. V. in Viennensi decrevit Concilio a. 1311: " Ad ampliationem cultus divini statuimus, quod monachi "quilibet ad monitionem Abbatis se faciant ad omnes Ordines sacros, excusatione cessante legitimâ promoveri.

[ocr errors][ocr errors]

2. Cf. Decretum Clementis Pp. VIII. d. d. 19 m. Mart. 1623:"Quisque recipiendus in aliquo Ordine Regulari eam literarum scientiam calleat aut illius addiscendae spem indubiam prae se ferat, ut minores et suis temporibus majores Ordines juxta decreta s. Concilii Tridentini suscipere valeat.

[ocr errors]

3. Sequitur hinc, ut fratres conversi simplicia tantum vota emittant, suumque habentes et officium divinum et habitum, nullis intersint Conventus capitulis. At sedulam dent operam, ut Completorio, capitulo culparum, diebus Dominicis ac festis etiam Missae cantatae et Vesperis, praeterea cuivis sacramentali Benedictioni et s reliquiarum venerationi, monasticis denique vestitionibus, professionibus ceterisque

Auxiliaris fratrum

conversorum seu laicorum

ordo.

Ratio, quae inter monachos laicos

que fratres intercedit.

Mona

cho non licet

тапиит о

pus repudi

are.

Clarissi

mum Jesu Christi exemplum.

Cellae

cura et vestium.

cum observantiâ hi quidem colunt monachos chori, ita monachos oportet fratres illos ut carissima utilissimaque familiae membra toto complecti animo ac singulari paternae caritatis studio diligere.

Sed eo revertamur, unde declinavit sermo. Licet enim, ut rerum mutatio obtinet, maxima servitiorum pars jam laicis soleat fratribus injungi, tamen opera manualis usque eo ad integritatem pertinere monasticae vocationis videtur, ut, qui plane eam repudiaverit, monachi vix nomen mereat. Nam manuum labor, quum corpus subigit Deo, tum fluctuans cor quasi anchorâ colligit ejusque comprimit tumorem. Adjice, quod ad perfectam idem requiritur imitationem JESU CHRISTI, qui quidem tres annos in praedicando, triginta autem in fabrili opere consumens mirificâ laborem manuum laude ornaverit. Monachus igitur ut merito voceris, tuum est, dilecte frater, promptum servare animum ad omnia vel humillima opera manuum laete perficienda, quae tibi forte ob tuam indolem vel aliquam monasterii necessitatem injuncta fuerint, eaque in permagnâ existimatione habere. Tuum porro

ad totam familiam pertinentibus solemnitatibus ne desint, utque exquisitissimo in honore habeant munus ipsis proprie impositum serviendi ad s. altare. Iidem annuis intersunt exercitiis spiritualibus et semel per hebdomadem communi, quae familiae quotidie datur, conferentiae spirituali. Ab Abbate praeficitur Instructor pius sive spiritualis Pater, qui et novitios et professos fratres laicos instruat exerceatque in spiritu Religionis et in iis observantiis, quae totam obligant familiam.

est, quidquid a te munditia cellae vestiumque exigit laboris, nisi excusaverit infirmitas, propria manu exsequi, officiosam omnino fratribus, praesertim aegrotis, voluntatem praestans et ad mensam eis ex more monastico, prout te ordo vocaverit, studiose ministrans.

Verumtamen praecipuus, quo religiose occupari monachi solent, labor, praeter sacerdotii ministerium, lectio est vel sacrarum studia literarum. Adquae quidem sic licet incumbere, ut operi Dei, cui nihil est praeponendum, et regulari observantiae non modo impedimento non sint, sed afferant utilitatem ac lucrum. Omnia enim Christiani, ne dicam Religiosi, studia id debent spectare, ut glorificetur Deus et sanctae serviatur Ecclesiae, vel ut perfectius in dies SS. Patris nostri mandatum peragatur:

Psallite sapienter!" Itaque monachus inprimis ad humilem se conferet pervestigationem sacrarum Scripturarum, unde perennis altissimae sapientiae fons scaturit, quem nulla unquam intelligentia exhauriet. Haud imparem adhibebit operam, ut illam divinarum rerum cognitionem consequatur, cujus thesauros spectatissima servat scholasticae Theologiae ac Philosophiae disciplina, a SS. Patribus ac prae ceteris a divo Thoma, incomparabili Scholae Angelo, mirifice illustrata. Jure enim s. Theologia, tam mystica quam speculativa, omnium

Mutua servitia.

Praccipuus monachi labor est s. ministerium et studium.

Monasticorum studiorum finis.

S. Scriptu

rae.

Scholastica et s. Theologiae et Philosophiae disciplina.

« PoprzedniaDalej »