Obrazy na stronie
PDF
ePub

app. P. L. 40, 1252). Spes nostra tam certa est, quasi jam res perfecta sit; neque enim timemus, promittente Veritate. Veritas enim nec falli potest nec fallere (In Ps. 123. n. 2. P. L. 37, 1640).

S. Basilius M. : Beatus ille est, qui ab omni spe rerum hujus mundi semetipsum abstraxit, ac unicam spem suam Deum habet! Quemadmodum enim maledictus est homo, qui spem habet in homine; ita benedictus, qui innititur Domino (Comm. in Is. c. 10. V. 20, n. 245. P. Gr. 30, 550).

S Gregorius M.: Spes coelestium mentem consolidat, ne concutiatur Auctibus tumultuum terrenorum (L. 2. hom. 5 in G. n. 14. P. L. 76, 994). — Tanto spes in Deum solidior surgit, quanto pro illo quisque graviora pertulerit (Lib. 10. Moral. c. 19. n. 36. P. L. 75, 941). – Sancti viri sic de spe certi sunt, ut tamen semper de tentatione suspecti (L. 20. c. 3. n. 8. P. L. 76, 140). Quo plus caro premitur, eo de coelesti spe animus securius laetatur (Moral. l. 31. 6. 38. n. 77. ibid. 615).

S. Joannes Clim. : Spes est incertarum divitiarum opulentia; spes est indubitatus ante thesaurum thesaurus (Scala parad. grad. 30. P. Gr. 88, 1159).

S. Bernardus : Spes est in virtute, quasi scintillatio in fomite. Sine fomite durare non potest scintillatio, – subtrahe fomitem, interit, emoritur; subministra, vivet.— Haud secus spes ruit sine fundamento, sine pabulo moritur, inediâ deficit, exstinguitur sine nutrimento, arescit succisâ radice (Sermo 1. sup. Salve Regina. n. 6. in app. P. L. 184, 1064).

Hugo a S. Vict. : Spei comites sunt: Contemplatio supernorum, gaudium, modestia, confessio, patientia, compunctio, longanimitas (De fruct. carn. et spirit. c. 17. int. dub. P. L. 176, 1004).

S. Thomas Aquin. : Sicut anchora in mari navem immobilitat, ita spes animam firmat in Deo (Sup. Ep. ad Hebr. c. 6. I. 4. v. 19).

S. Laurentius Justin. : Futurorum spes laborantibus et sub pressuris praesentis vitae desudantibus requiem

Spes in virtute.

Spei comitcs et fructus.

parit. — In agone positis dolorem mitigat spes coronae. — Spes est quasi columna, quae totum spirituale aedificium sustentat, quâ deficiente aedificium corruit et in barathrum desperationis concidit. — Spes anchora est animae eam servans, ne procellis tentationum irrumpatur, — Gemma speciosissima et gratissima spes est, quae ad modum gemmae perlucida est et pervia in suo interiori (De ligno vitae, Tract. 8. c. 2).

Petrus Blesens. : Vitam Religiosorum totâ cordis affectione veneror ipsorumque pedes brachiis devotissimae humilitatis amplector. Scio enim, quia prae cunctis saecularibus, et clericis et laicis, tanto differentius virtutum titulos referunt, quanto impressioribus vestigiis Apostolorum regulis inhaeserunt... Hi carnem deprimunt, spiritum erigunt, vitam in terrâ ducentes Angelicam, Christo militant in tenuitate ciborum, in asperitate vestium, in vigiliarum excubiis, in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, in confessionibus, in disciplinis et lacrymis, in coelestium suspiriis (Invect. in depravat. P. L. 207, 1116).

Mortifi. cata religiosorum vita,

[graphic]

Quintum Elementum. Labor in s. obedientiâ injungendus. Homo ad laborem natus Ora et labora Iniquitas otiosi monachi Labor bona gignit - Otiositas mater vitiorum Monasticus labor Monachi et fratres laici Manuum opus monachi Studium S. Scriptura, Theologia, Philosophia, artes Laborandum cum simplici ac pura intentione Laete, strenue, discrete - Temporis pretium Labor in s. obedientia perficiendus SS. P. N. perfectae magister obedientiae Palmare votum Propria voluntas S. obedientiae fructus Exemplum J. Chr. -- Obedientia sancta, simplex, prompta, perfecta, hilaris, fortis Monacho dulcis.

Declaratio. Monachus, tanquam praecipuus Dei domesticus ac filius quam maximam jure debet similitudinem divinae, quae quidem purus actus est, vitae referre. Est enim gratiâ quidem filius, sed naturâ servus famulusque Creatoris, qui, quoties monasticam condit familiam, instar evangelici patrisfamilias, “ exit conducere operarios (Matth. 20, 1). Nec mirum illud quidem est. Etenim homo nascitur ad laboremsicuti avis ad volatum(Job 5, 7); et " tulit Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso

Monachus Dei tam servus, quam filius.

Homo ad laborem natus.

Laboris ratio et finis.

Operandi munusin pocnam conversum.

voluptatis, ut operaretur illum(Gen. 2, 15). Ergo operandi lex divinitus est in eum sancita finem, ut laborans homo tum corporis animique vires exerceat, confirmet, adaugeat, tum ipsum Creatorem, cujus imaginem exprimit, imitetur Eique creaturae quasi tributa solvat. Quod quidem laborandi munus, jucundum primitus atque honorificum, per peccatum in poenam sic conversum est, ut“ in sudore vultus suihomo deinceps vesceretur pane suo. Unde jugum evasit atque onus cunctis impositum, quod, quamiquam Salvator noster suave reddidit ac leve, honore ejus non solum restituto, sed etiam aucto, auferre tamen non voluit.

Quae quum ita sint, tantum abest, ut liceat monacho ab operâ vacare, ut sanctioribus potius vinculis obstrictus illâ teneatur, quia singulari prorsus ratione in Domini sese servitutem mancipavit et, quanto plus talentorum accepit, tanto plus fenoris debet lucrari. Hinc vetus clarissimaque illa monachorum tessera : Ora et labora! Opus Dei atque opus laboris, en duplex Dominici servitii ratio, in Maria ac Martha adumbrata, sive alae duae, quae ad altissimam attollunt perfectionem. Eo enim, quod monachus, mortali hâc infirmitate depressus, nondum continuâ potest precatione vel contemplatione supremum amplecti bonum, oportet eum ita orationem operâ sapienter distinguere,

Monachus homo laboris.

Ora et labora.

Oratio et operatio se invicem juvant.

Qui non operatur, nec manducet.

Otiosi iniquitas monachi.

ut haec illi vigoris, illa huic benedictionis semper novum afferat incrementum. Ita certo fiet, ut anima, operatione purgata, sanctius meditatione illuminetur et oratione Deo uniatur. Adde his, quod laboriosus monet Apostolus: “Si quis non vult operari, nec manducet" (2 Thess. 3, 10); quamobrem“ neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus" (v. 8).

Rectissime quidem. Nam otiosus quilibet, quum ab officio decedat quotidianum victum comparandi, gravius tamen delinquit, si religiosus est; quoniam toti, in quam receptus est, familiae monasticae et ignominiam inurit et onus molestiamque addit, vere fur et parasitus, culex fratrum dorsis insidens eorumque vivens sudore, vel cadaveris denique instar ad nihil aptus, nisi ut defodiatur. Istius speciem reddit ficus,"cui, quum nihil haberet praeter folia, Dominus maledixit, ut arida fieret a radicibus ” (Marc. 11, 13-21). Agedum, dilecte mi frater, expendamus, quot ex labore fructus crescant et contra, quae e pigritiâ gignantur mala.

Primum quidem labor corpus animumque in ditionem redigit gratiae, nullum temporis punctum relinquens, quo liceat naturae ad malum propensae sibi ipsi vacare. Hinc mirum prorsus est, quantum redundet momenti ad

Labor naturam domat vitatque mala.

« PoprzedniaDalej »