Obrazy na stronie
PDF
ePub

pax et spiritualis profectus invenitur. Ubi disciplina perit, ibi dissolutio crescit, ibi vitia regnant et virtutes enervantur. Ubi disciplina custoditur, ibi adest gratia coelestis, ibi devotio floret, ibi lectio sapit, ibi meditatio dulcescit, ibi oratio fervet. Religiosus extra disciplinam vivens gravi patet ruinae (De discipl. claustr. lib. 1. c. 1 et 25).

[ocr errors]

S. Birgitta 1373): Mater Dei loquitur : Filia, scriptum est, quod, qui quinque talenta acceperat, alia quinque lucratus est. Quid enim est talentum nisi donum Spiritus Sancti?...... Sic ille bonus Abbas Benedictus donum gratiae, quod acceperat, multiplicavit, quando omne contempsit quod transitorium erat, quando carnem suam servire coëgit animae, quando nihil praeposuit divitiae caritatis. Qui insuper timens, ne aures macularentur auditu inani, oculi visione delectabilium, fugit in eremum, imitans illum, qui nondum natus exsultando inter viscera materna cognovit adventum sui piissimi Redemptoris....... Mundus erat ei mortuus, et cor ejus totum plenum Deo.... Hujus beati viri corpus erat quasi saccus terrae, in quo claudebatur ignis Spiritus sancti, qui exclusit ab ejus corde diabolicum ignem...... Nam Spiritus calefacit animam ad quaerendum Deum, sed non comburit carnaliter; lucet etiam puritate modestiae, sed non obfuscat mentem malitiâ. Spiritus vero nequam comburit mentem ad carnalia et amaricat intolerabiliter. Offuscat quoque animam per inconsiderationem sui, et deprimit eam inconsolabiliter ad terrena (Revel. l. 3. c. 9).

S. Ambrosius: Qualis haec vita, in quâ nihil sit, quod timeas; et quod imiteris, plurimum est? Jejunii labor compensatur mentis placiditate, levatur usu, sustentatur otio aut fallitur negotio; non oneratur mundi sollicitudine; non occupatur alienis molestiis; non urgetur urbanis discursibus (Epist. 63. n. 82. P. L. 16, 1211).

S. Augustinus: Nutrimentum caritatis est imminutio cupiditatis; perfectio, nulla cupiditas. Quisquis igitur eam nutrire vult, instet imminuendis cupiditatibus (Lib. 83. qu. 36. n. 1. P. L. 40, 25). Quam suave mihi subito factum est, carere

S. P. Benedicti mortificatio.

Dulcis jejunii labor et mortifica

tio.

Gaudium

spirituale.

Orationis et jejunii fructus.

Delicata Dei consolatio:

suavitatibus nugarum; et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat! Ejiciebas eas, Domine, a me, vera tu et summa suavitas; ejiciebas et intrabas pro eis omni voluptate dulcior (Confess. l. 9. c. 1. P. L. 32, 763).

S. Hieronymus: Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat; pericula maris spes lucri delectat; dolorem medicinae spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, pangit nucem; poenitentiam agit, qui vult aeterno bono adhaerere (Sup. Marc. c. 1. v. 15. in app. P. L. 30, 616).

S. Gregorius Nazianzenus: Nihil mihi fortunatius eo homine videbatur, qui clausus, compressisque corporis sensibus, atque extra carnem mundumque positus, in seque collectus, nec nisi summâ necessitate impellente, quidquam rerum humanarum attingens, atque et secum ipse et cum Deo colloquens superiorem rebus in aspectu cadentibus vitam agit, divinasque species et imagines puras semper nec ullis terrenis et errabundis formis permixtas in se ipso circumfert, ac Dei rerumque divinarum purum omnino speculum est, in diesque efficitur, lucique lucem, obscuriori videlicet clariorem adjungit, ac jam futuri aevi bono fruitur et cum Angelis versatur, et licet adhuc in terris agens, terram deserit atque a Spiritu in coelo collocatur (Or. 2. n. 7. P. Gr. 35, 414).

S. Bernardus: Jejunium orationi devotionem et fiduciam donat .... Oratio virtutem impetrat jejunandi, et jejunium gratiam promeretur orandi. Jejunium orationem roborat, oratio jejunium sanctificat (Serm. 4. Quadrag. n. 2. P. L. 183, 176).

S. Bonaventura: «Renuat consolari anima» tua in alienis, si vis Dei amore delectari. Delicata siquidem consolatio est, nec omnino tribuitur admittentibus alienam. Cujus mens ad alienas inhiat consolationes, et non penitus renuit in caducis et transitoriis consolari, ipse sibi profecto subtrahit coelestis gratiam consolationis. Errat omnino, si quis coelestem illam dulcedinem huic carni, divinum illud balsamum huic veneno, charismata illa Spiritus misceri posse hujusmodi illecebris arbritratur (Coll. 6. et 8).

Ludovicus Blosius: Aderit, mihi crede, aderit laboranti superna pietas, et ubique benignissime subveniet, metuentem confortabit, vacillantem confirmabit, impulsum suscipiet, labentem apprehendet, lapsum eriget, moestum consolabitur. Infundet subinde dulcedinis internae unguentum pretiosissimum (Spec. monach. c. 1).

S. Cyprianus: Patientia iram temperat, linguam frenat, mentem gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum frangit, tumoris violentiam comprimit, incendium simultatis exstinguit. Coercet potentiam divitum, inopiam pauperum refovet. Tuetur in virginibus beatam integritatem, in viduis laboriosam castitatem, in maritatis individuam caritatem. Facit humiles in prosperis, in adversis fortes, contra injurias mites. Tentationes expugnat, persecutiones tolerat, passiones et martyria consummat (De bono patientiae c. 20. P. L. 4, 659).

S. Augustinus: Patientia comes est sapientiae, non famula concupiscentiae (De patientia c. 5. n. 4. P. L. 40, 613). Intelligat homo medicum esse Deum, et tribulationem medicamentum esse ad salutem, non poenam ad damnationem (Enarr. 2 in Ps. 21. n. 4. P. L. 36, 173). Flagellat Deus omnem filium, quem recipit; et tu forte exceptus eris? Si exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum (Serm. 46. n. 11. P. L. 38, 276). Patientia hominis, quae recta est atque laudabilis et vocabulo digna virtutis, ea perhibetur, quâ aequo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus, per quae ad meliora perveniamus De patientiâ c. 2. n. 2. P. L. 40, 611).

-

S. Gregorius M. Cum patientiae virtutem apprehendere conamur, praecedentium exempla conspicimus. Quid Isaac patientius, qui ligna portat, de holocausto interrogat, atque post paululum ligatur et non loquitur; arae superponitur, et non reluctatur? (Lib. 27. Moral. c. 10. n. 17. P. L. 76, 408). Radix omnium custosque virtutum patientia est (Hom. 35. sup. Evang. n. 4. ibid. 1262). Ego virtutem pa

Patientiae

laus.

[blocks in formation]

tientiae signis et miraculis esse majorem credo (L. 1. Dialog. c. 2. P. L. 77, 161).

S. Ephrem Miser et infelix, qui patientiae expers est! Est enim in adversis pusillanimus; in bello facile capitur; praecipientibus resistit; in orationibus piger, in vigiliis dissolutus, in jejuniis tristis, in servandâ continentiâ negligens, in responsis cunctabundus, in actionibus improbus, in malitiâ invictus, in mandatis imperiosus, in altercationibus vehemens, in quiete ac silentio impotens (Serm. de virtut. et vitiis; tom. I. p. 6).

Joan. Chrysost. Patientia omnium bonorum est causa, universae philosophiae radix, scutum inexpugnabile, turrisque firma (Hom. 33 sup. ep. 1 ad Cor. n. 1. P. Gr. 61, 276).

Dionysius Carth.: Patientia praecipue est necessaria Christiano, volenti pacem cordis habere et Deo tranquillâ mente servire (Sup. Epist. ad Hebr. c. 10. art. 10).

S. Thomas Aquin. Dicendum, quod actus fortitudinis non solum consistit in hoc, quod aliquis in bono persistat contra timores futurorum periculorum; sed etiam, ut non deficiat propter praesentium tristitiam sive dolorum; et ex hac parte habet affinitatem cum fortitudine patientia. Et tamen fortitudo est principaliter contra timorem, ad quorum rationem pertinet fugere, quod vitat fortitudo. Patientia vero principalius est circa tristitias. Nam patiens dicitur aliquis non ex hoc, quod non fugit, sed quod laudabiliter se habet in patiendo, quae praesentialiter nocent, ut scilicet non inordinate ex eis tristetur (II. II. qu. 136. art. 4 ad 2).

Inter alias passiones tristitia efficax est ad impediendum bonum rationis, secundum illud (II. ad Cor.): « Saeculi tristitia mortem operatur,» et (Eccli. 30): « Multos occidit tristitia et non est utilitas in illâ. » Unde necesse est, habere aliquam virtutem, per quam bonum rationis conservetur contra tristitiam, ne scilicet ratio tristitiae succumbat. Hoc autem facit patientia (II. II. qu. 136. art. 1).

Thomas a Kempis: Quanto quis patientior fuerit, tanto majori pace perfruetur (De trib. tabernac. c. 3. sect. 13).

Imit. Christi: Sine certamine non potes venire ad patientiae coronam; si pati non vis, recusas coronari (Lib. 3. c. 19). S. Laurentius Justin.: Tunc est quisque vere patiens, quando ipsum amat, quem persecutorem patitur; nam tolerare et odisse non est virtus patientiae, sed velamen furoris (De ligno vitae tract. 5. c. 2).

Tertullianus: Patientia fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adjuvat, humilitatem instruit, poenitentiam exspectat, carnem regit, spiritum servat, linguam frenat, manum continet, tentationes conculcat, scandala pellit, martyria consummat, pauperem consolatur, divitem temperat, infirmum non extendit, valentem non consumit, fidelem delectat, gentilem invitat, feminam exornat, virum approbat, laudatur in juvene, suscipitur in sene (De patientia c. 15. P. L. 1, 1383).

Cassiodorus, Abb. Vivariensis (560): Patientia est, quae gloriosos martyres facit, quae fidei nostrae bona custodit, quae omnia vincit adversa, non colluctando, sed sustinendo, non murmurando, sed gratias agendo. Haec deceptricem luxuriam comprimit, iram fervidam vincit, vastatricem humani generis invidiam tollit, mansuetos efficit, benignis competenter arridet, purgatosque homines ad illa praemia futura componit. Ipsa est, quae faecem totius voluptatis abstergit; ipsa est, quae limpidas animas reddit. Per ipsam Christo militamus, per ipsam diabolum vincimus, per ipsam beati ad coelorum regna perveniunt; scriptum est enim «In patientiâ vestrâ possidebitis animas vestras » (Luc. 21,19). (Expos. in Ps. 32. v. 20. P. L. 70, 231).

[ocr errors]

S. Augustinus: 0 Felix spes coelestis, tu timorem saeculi expugnas, consolationes mundanas exstirpas... cogitationes dirigis. O spes, tu omnia portare facis dulciter et suaviter! Eja ergo, fratres, hanc amate, hanc tenete! Non tamen sine timore; quia, qui sperat et non timet, negligens est; qui autem timet et non sperat, depressus est et descendit in profundum quasi lapis (Serm. 10. ad fratr. in eremo in

Amat per

secutorem.

Patientia

virtutum

summa.

S. Spei

praeconium.

« PoprzedniaDalej »