Obrazy na stronie
PDF
ePub

Coenobitica

familia,

tui tenax ne fluctues, vacilles, claudices, collabescas! Gravem te praesta et“ fundatum supra petram,vere vir Dei, firmus, stabilis et immobilis (1 Cor. 15, 58), triumphans cum Apostolo: Quis me separabit a caritate Christi ? (Rom. 8, 35) Solus qui perseveraverit usque in finem, salvus erit (Matth. 10, 22). Et hoc tibi quidem expeditissimum evadit.

Junxisti te Coenobiticae familiae, pro certo habens,“non esse bonum, esse hominem solum(Gen. 2, 18). In fortissimum adscitus es Coenobitarum genus. Abbatem parentis, monachos fratrum loco habes, et sancto quidem, supernaturali, coelesti ordine. Monachorum familia mirifice illam exprimit atque clarissimo in lumine collocat, cujus paterfamilias auctorque Ipse est tam in terris quam in coelis amantissimus Deus. Verissimam porro effingit similitudinem augustae familiae, quam Salvator cum discipulis suis condidit.

Proinde jure optimo Abbas Christi gerere vices creditur. Quem igitur, ut tuum in Christo pium patrem, nutricium, magistrum ac ducem, omni prosequi par est honore, observantiâ, studio. Vix quicquam tibi eo sit carius post Christum vel in majori pretio ! Ut officiosus patri filius, sic tu illi sincerum, humilem gratumque praestes amorem! Pro te tuâque vice excubat animo nec quietis ullam partem

Pietas in
Abbatem.

Caritas fraterna,

admittit, die noctuque providens tuae saluti, paci ac prosperitati.

Secundum Abbatem cunctos fratres in sinu et oculis gesta. Omnia cum eis tibi sint arctissime consociata atque communia, gaudium, luctus, spes tota ac felicitas; unus omnibus sit spiritus, “cor unum et una anima. " Fratrum concordia ac salus tuae sint deliciae, tua precatio, tua vita. Animi in medullis tibi haereant, donec in aeternum illis conjunctus sis beatifico Divinitatis amplexu. Castum autem, qui in tuo residet animo, amorem fraternum non verbis modo referas, sed factis illustres atque confirmes, ita ut nova in diem incrementa capiat. Quem sensum propensius contestare teinpore recreationis, quae, ut releventur suaviterque sibi jungantur animi, inde ab incunabulis monachatûs more recepta est. Hoc enim orationis laborisque intervallum peraeque Deo dicatum scias, ut studio humilitatis caritatisque certes cum fratribus mutuusque ille ex animis amor effluat, qui, ad omnem modestiam compositus, sui despiciens est, benignus, mitis, patiens, simplex, hilaris, officiosus atque omnibus omnia factus, " et qui, tanquam sacrae signum decusque familiae, Ejus plausum et gratiam meretur, cujus “ deliciae sunt, esse cum filiis hominum. Ecce quam bonum et jucundum, utile ac dulce, habitare fratres in

Recreatio. Conversio morum.

unum! (Ps. 132, 1) In hoc cognoscent omnes, quia, ut Christi, sic pii ac vere benedicti Patris ac Patriarchae discipuli estis (Joan. 13, 35), suavissimum revera spectaculum Angelis et hominibus.

Restat, ut, quorsum spectet claustralis vita, breviter dicamus. Ratio ejus ac finis conversio est morum. Est illudunum necessarium" divinitus laudatum (Luc. 10, 42) impletumque eloquium : “ Quaerite primum Regnum Dei et justitiam Ejus (Matth. 6, 33). Etenim, quicunque vere monachus est,“ vere Deum quaerit,” ut ad Eum redeat, a quo discesserit. Avertit se a malo et convertit se et omnem cogitatum, omne desiderium ad Dominum Deum suum, totis viribus unice Ejus supremam auctoritatem, imperium, gloriam, praecipue in semetipso, in dies magis augens atque confirmans. Bono repletus zelo sanctitatem sine intermissione sectatur. Ibit de virtute in virtutem, semper ascensiones in corde suo disponens (Ps. 83, 6 et 8), ut divinam vitam eamque abundantius habeat. Quis igitur tibi dabit pennas ut columbae et volabis, quis pedes alatos, ut tanquam gigas viam curras perfectionis? Eia, esto constans ac fidelis usque ad mortem et dabit tibi coelestis Sponsus coronam vitae! (Apoc. 2, 10).

Testimonia
I. er S. Regula, II. er decretis et documentis
S. Ecclesiae, III. er Sanctorum et Doctorum
scriptis deprompta.

Fuga mundi.

S. Regula. NQUIRE pacem et sequere eam. (Prolog.) | Officina, ubi omnia instrumenta artis spiritualis operemur, claustra sunt monasterii. (Cap. 4.)

Vir vitæ venerabilis... Benedictus... despexit quasi aridum mundum cum flore... Quum multos ire per abrupta vitiorum cerneret, eum, quem quasi in ingressu mundi posuerat, retraxit pedem, ne... ipse quoque in immane praecipitium totus iret... Relicta igitur domo rebusque patris, soli Deo placere desiderans, sanctae conversationis habitum quaesivit. (Vita, Praef.)

Clausura.

Non sit necessitas monachis vagari foras, quia omnino | non expedit animabus eorum. (Cap. 66.)

Non praesumat quisquam aliis referre, quaecunque (scan. dala) foris monasterium viderit aut audierit, quia plurima destructio est. (Cap. 67.)

Vindictae regulari subjaceat, qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire sine Abbatis jussione. (Cap. 67.)

Genus est monachorum, quod nominatur gyrovagum, qui semper vagi et nunquam stabiles. (Cap. 1.)

Frater ad fratrem non jungatur horis incompetentibus. (Cap. 48.)

Hospitibus, cui non praecipitur, frater nullatenus societur neque colloquatur. (Cap. 53.)

Nullatenus liceat monacho, nec a parentibus ejus nec a quoquam hominum... literas... accipere aut dare, sine prae. cepto Abbatis sui. (Cap. 54.)

Linguae usus.

Ad portam monasterii ponatur senex sapiens... (quem) venientes semper praesentem inveniant. (Can. 66.)

Vir Dei ad locum dilectae solitudinis rediit et solus in superni Spectatoris oculis habitavit secum;... quia, in sua semper custodia circumspectus, ante oculos Conditoris se semper aspiciens, se semper examinans, extra se mentis suæ oculum non divulgavit. (Vita, c. 3.)

Quadam die, dum quidam ejus puerulus monachus, parentes suos ultra quam debebat diligens atque ad eorum tabernaculum tendens, sine benedictione de monasterio exiisset, eodem die, mox, ut ad eos pervenit, defunctus est... (Vita, c. 24.)

Faciamus, quod ait Propheta : « Dixi : Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. » (Cap. 6.)

De bonis et sanctis ad aedificationem eloquiis perfectis discipulis, propter taciturnitatis gravitatem, rara loquendi concedatur licentia, quia scriptum est : In multiloquio non effugies peccatum... Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulo convenit... ne plus videatur loqui quam expedit... Scurrilitates vel verba otiosa... aeternâ clausurâ damnamus. (Cap. 6.)

Cum loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter et cum gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur; et non sit clamosus in voce, sicut scriptum est : Sapiens verbis innotescit paucis. (Cap. 7.)

Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum. (Prolog:)

Multum loqui non amare. (Cap. 4.)

SS. Pater Benedictus cum presbytero, qui in Paschali festivitate eum in specu refecit, dulcia vitae colloquia habuit. (Vita, c. 1.)

Ipse et soror ejus Scholastica totum diem (et noctem) in Dei laudibus sacrisque colloquiis ducentes... de coelestis vitae gaudiis loquebantur... atque per sacra spiritalis vitae colloquia sese vicaria relatione satiabant. (Vita, c. 33.)

Servandus Diaconus et Abbas, et vir Dei, quia idem vir

« PoprzedniaDalej »