Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sanctae Regulae haec fere sunt elementa:

I. Vita in monasterio conventualiter transigenda. II. Opus Dei in choro quotidie perficiendum. III. Vita communis seu paupertas exactissime atque integre colenda.

IV. Monastica mortificationis disciplina.

V. Labor in obedientia injungendus.

VI. Opera caritatis sive zelus erga proximum.

VII. Regimen seu ratio monasterium in spiritu S. Re

gulae ordinandi.

Mundi

pericula.

Ingressus

in

claustrum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Res tuae, dilecte frater, ante tuam monasticam conversionem in praecipiti stabant et in lubrico. Salus tua in gravi misere periculo haerebat. Innumeris undique cinctus oppugnatusque mundi illecebris, insidiis, tentationibus, dolis, quasi caecus in formidolosa atque asperrima ruebas certamina, imo in certum prope animae naufragium. “Omne enim, quod est in

66

mundo, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vitae " (1 Joan. 2, 16). Sed, inter tot ac tantas perditionis minas, ecce insignem Dei gratiam, cujus te lumen vocavit, virtus eduxit de saeculo. Dominus misit de summo et accepit te, et assumpsit te de aquis multis (Ps. 17, 17). Eripuit animam tuam de morte et pedes tuos de lapsu (Ps. 55, 13).

Ingressus es monasterium, gravissimum effugisti salutis discrimen. Etsi nondum in li

[ocr errors]

tore tutus es, certe in portu navigas, in tranquillum placidumque invectus claustri refugium, ubi tot desunt scopuli, turbines, procellae. Dominus regit te et in loco uberrimae te pascuae collocavit (Ps. 22). Ipse naviculae clavum tenet, vitam tuam gubernat, pedes tuos dirigit in viam sanctitatis et pacis: Dilectus tuus tibi et tu Illi. Claustrum tibi castellum munitum, arx sacra, civitas et regnum Dei, amoenus inter solitudines locus, arca in diluvio, specula in campo, gratiarum thesaurus, coeleste armamentarium. Profecto, reliquisti omnia, omnia ut deprehenderes. O te plus millies fortunatum, quem sine ullo tuo merito Deus tam amanter, eripuit de potestate tenebrarum et transtulit. in regnum dilectionis suae" (Col. 1, 13), quem tam suaviter "abscondit in tabernaculo suo in

[ocr errors]

die malorum!" (Ps. 26, 5) Quid ultra debuit facere tibi et non fecit? (Is. 5, 4) Innumerabilia Ejus in te exstant beneficia, post Creationis Redemptionisque donum amplissima atque cumulata. Quorum certo dulcissimam recordationem nulla tibi dies eripiet; contra solemne tibi erit, maximi ea ducere atque immortali memoriâ retinere. Nullum praetermittas gratissimi animi indicium ac pignus, et, quidquid potes, id in pii officii loco deferas, in perpetuum laudans Deum, qui ab aeternitate dilexit te atque in oculis tulit.

Clausura.

Linguae

usus.

Silentium.

Quapropter diligentissime stude, quum mun-
dum, cui terga vertisti, fugere ejusque noxium
devitare usum, tum vocationis gratiam asser-
vare. Sit tibi sacrosancta atque inviolata
clausura, non solum externa, sed multo ma-
gis interna, quae est spiritualis, nempe silen-
tium, luculenta illa nota regularis observantiae.
"Qui custodit os suum, custodit animam suam
(Prov. 13, 3), ac "si quis putat se religiosum esse,
non refrenans linguam suam, hujus vana est
religio" (Jac. 1, 26). Profusa lingua cor disso-
lutum prodit; agedum, compesce eam, ad-
stringe, moderare! Sit tibi instar campanae
divino servitio dicatae, instar citharae, nihil
unquam, neque in auditorio monasterii neque
in fraterno usu, sonans, nisi quod “dat gra-
tiam audientibus (Ephes. 4, 29), "sicut ex

66

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Deo, coram Deo, in Christo (2 Cor. 2, 17). Memor sis, tam saepe cam, aureae loco patenae, eucharisticam hostiam excepisse eâque esse consecratam.

Itaque, exceptâ legitimâ loquendi facultate, studiosissime sanctum serva silentium, quippe quod spiritualis vitae doctores appellent firmamentum Ordinis, obrussam disciplinae, clavem conversionis, fundamentum pietatis, adjumentum atque custodiam virtutum, sigillum coe!estis Sponsi animae impressum. Cujus plane necessarium est exercitium, ut vitium reprima

[ocr errors]

tur, ut conservetur pax et caritas, ut religiosa perfectio comprehendatur. Ergo imprimis nocturnum observes silentium, ita quidem ut, si quando loqui opus fuerit, signa potius, quam verba adhibeas. Etiam interdiu, maxime in regularibus locis, taciturnitati diligenter stude, ut et peccatum effugias et junctus cum Deo maneas, animo in temetipso sancte recollecto; nisi forte approbata a S. Sede statuta per breve tempus ex ratione mutuae caritatis utilitatisve in lege dispensent.

Jurasti, care mi frater, stabilitatem tam loci vel Congregationis quam statûs seu religionis. Vota professus, in mystico te condidisti sepulcro; tuamet ipsius manu lapidem, ad ostia advolutum (stabilitatem dico), signasti (Matth.27,60). Mundus tibi, tu mundo mortuus et vita tua abscondita est cum Christo in Deo (Col. 3, 3). Itaque "locum tuum ne dimiseris," etiam " si spiritus potestatem habentis super te ascenderit!" (Eccl. 10, 4) "Noli respicere post ter

[ocr errors]
[ocr errors]

66

gum (Gen. 19, 17), neu pedem moveas nisi s. obedientiâ impulsus! Ama claustrum, cellam, sanctam solitudinem! Videsis, quam sint fluxae, caducae, infimae res mundi et quam leves, mobiles, inconstantes mundi homines. Tu ad imitationem Ejus vivas, cujus imaginem portas et qui “ manet in aeternum!" Nulla in te appareat animi mutabilitas. Sancti propositi

Stabilitas.

« PoprzedniaDalej »