Obrazy na stronie
PDF
ePub

Pietas erga
S.P. Bened.

ditis coruscavit miraculis. Parens exstitit innumerabili prole felix, vere Pater Patrum et alter Abraham praedicatus, quippe qui tot millia filiorum sacrae religioni pepererit auctorque evaserit universae monasticae propaginis, imo vero per discipulos suos, multarum gentium apostolos, totam propemodum Europam Christo Regi subegerit. Quo fit, ut non solum monachorum Princeps, Dux ac Magister, verum etiam ingentis christianae familiae quasi Pater ac Patronus pie meritoque dicatur.

Hinc, quid tibi, monastico ordini mancipato, de beatissimo tuo ac benignissimo Patre sentiendum sit, facile colligas. Prae ceteris tuum est, nullum animi piissimi ac gratissimi officium omittere, tam praeclarum dulcemque in Christo Parentem maximis laudibus celebrare, insigni, quâ par est, observatione colere, sanctâ reverentiâ ac fiduciâ tam per vitam quam in morte invocare, ex intimo corde diligere ejusque memoriam, imaginem, gloriam caram atque in deliciis habere. Honora patrem tuum," quoniam Benedictio patris firmat domos filiorum.

Laudem, quam modo cecinimus, almus Patriarcha imprimis promeruit tanquam Legislator vitae monasticae praeceptorque scholae sanctissimae. Conscripsit, Spiritu Sancto adjuvante, Monachorum Regulam, codicem vere benedictum, quem a Patre luminum descen

S. Regula.

disse omnes credunt. Haec est Regula sancta ac discretione praecipua, quam miris laudibus ornarunt summi Pontifices, sacra Concilia, sancti Doctores. Eadem pii Patris testamentum est suavissimum, magni Ducis praeclarum monumentum, Praeceptoris vox per omnia sonans saecula. Eadem monachorum est, ut ita dicam, Magna charta, libertatis instrumentum, corpus juris, norma, miliarium ac militiae vexillum. Sicut Moyses de monte Sinai, ita Benedictus de monte Casini novo Israël divinam enuntiavit voluntatem, ut conclamare liceat : Beati sumus, Israël, quia, quae Deo "placent, manifesta sunt nobis ! (Bar. 4, 4.)

Ecce igitur lex, quam, frater, jurasti, sub quâ te militaturum solemniter promisisti. Quae quidem, una cum approbatis a Sede Apostolica Constitutionibus, quamquam sub peccato te non obligat nisi in iis partibus, quae attingunt votorum materiam, tamen ne in levibus quidem praeceptis temere tibi est negligenda. Nam qui dissipat sepem, mordet eum colu

ber (Eccl. 10, 8) etqui spernit modica, pau

latim decidet " (Eccli. 19, 1). Si vota murum, reliqua praescripta antemurale significant, quo christiana perfectio cingitur, vel propugnaculum, quo munitur (Is. 26, 1). Sunt Nasiraeorum capilli, crines Samsonis, pinnae volantis, lorica praeliantis. De totâ lege dicere quâdam ratione

Obligatio
S. Rog et
Constit.

Regularis

observantia.

fas est : Iota unum aut unus apex non prae

teribit, donec omnia fiant" (Matth. 5,18). Quicunque enim hanc Regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia(Gal. 6, 16) et gaudium Spiritus Sancti. E regulari observantia pendet salus religiosi, firmitas coenobii, status honosque Congregationis.

Quae quum ita sint, accipe sanctam Regulam tanquam de manu Dei tuique Patris Benedicti! Totam in eo studio operam conferas, ut huic Regulae, tot benedictionibus plenae, in dies majorem sanctioremque reverentiam, dilectionem, observantiam adhibeas, ut eam legendo ac meditando sensum spiritumque penitus percipias et in Capitulo ac Refectorio quotidie lectam perquam attento, devoto ac grato animo auscultes, quodammodo tecum loquens: In capite scriptum est de me, ut faciam volun

tatem tuam, Deus meus: volui, et legem tuam in medio cordis mei ! ” (Ps. 39).

Quod attinet ad vota sive evangelica consilia, quibus te Deo obstrinxisti, et ortum et sanctionem ducunt ab Ipsius Salvatoris doctrinâ et exemplo. Memor sis, de te quoque esse dictum: “ JESUS autem intuitus eum dilexit eum " et dixit ei : Veni sequere me (Marc. 10, 21). Fervidissimo igitur affectu ac dilatato corde frequenter renova professionem tuam (1), feli

Vota relig.

Ririvati

projessionis.

1. Cf. S. Gertrudis Exercitium IV. Mos est apud multos, ut, antequam cubitum eant, fiexis coram Deo genibus sanctam professionem renovent.

cissimum ac vere benedictum te judicans, quem prae decies centenis milibus Deus elegit, ut sis sanctus Domini Dei tui(Deut. 26, 19). Sine intermissione cumulatissimas age ac refer gratias coelesti tuo Sponso, donec Angeli clament: Veni, accipe coronam, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum.

Testimonia I. er S. Regula, II. er decretis et documentis S. Ecclesiae, III. er Sanctorum et Doctorum scriptis deprompta.

S. Regula.

A USCULTA, o fili, praecepta Magistri, et inclina aurem A cordis tui, et admonitionem pii Patris libenter excipe et efficaciter comple.

Constituenda est a nobis Dominici schola servitii, in qua institutione nihil asperum nihilque grave nos constituturos speramus. (Prolog.)

Regulam hanc descripsimus, ut eam observantes in monasteriis aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere... Quisquis ergo ad patriam coelestem festinas, hanc minimam inchoationis Regulam descriptam, adjuvante Christo, perfice. (Cap. 73.)

In omnibus igitur omnes magistram sequantur Regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. (Cap. 3.)

Nihil agat monachus, nisi quod .communis monasterii Regula vel majorum cohortantur exempla. (Cap.7.)

Si quis frater... in aliquo contrarius existens sanctae Regulae, et praeceptis Seniorum suorum contemptor repertus fuerit, hic, secundum Domini nostri praeceptum, admoneatur semel et secundo secreto etc. (Cap. 23.)

Noviter venienti legatur (ter) haec Regula per ordinem et dicatur ei : Ecce lex, sub quâ militare vis ; si potes observare, ingredere ; si vero non potes, liber discede... Si, habita secum deliberatione, promiserit se omnia custodire et cuncta sibi imperata servare, tunc suscipiatur in Congregatione, sciens lege Regulae constitutum, quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio nec collum excutere de sub jugo Regulae. (Cap. 58.)

« PoprzedniaDalej »