Obrazy na stronie
PDF
ePub

est. Pudicitia semper ornatur solo pudore, bene sibi tunc conscia de pulchritudine, si improbis displicet. Pudicitia nihil ornamentorum quaerit, decus suum ipsa est. Haec nos commendat Domino, connectit Christo, beata ipsa et beatos efficiens, apud quoscunque habitare dignatur; quam nunquam accusare possunt nec qui eam non habent; venerabilis etiam hostibus suis, dum illam multo magis mirantur, qui eam expugnare non possunt (De discipl. pudicitiae. c. 3. inter dubia ibid. 853).

S. Gregorius Nazianz., Ep. et Doct. Eccl. + 389) : Eximia res est virginitas et coelibatus atque in Angelorum naturae singularis ordine debet censeri (Or. 43. n. 62. P. Gr. 36, 575).

S. Joan. Chrysostomus : Neque nubunt Angeli, neque uxorem ducunt, non etiam carne et sanguine coagmentati sunt; in terris praeterea non habitant; non cupiditatum et libidinum perturbationibus sunt obnoxii; non cibi indigent et potus; non sunt hujusmodi, ut eos dulcis sonus aut mollis cantus aut praeclara species possit allicere; nullâ denique ejus generis illecebrâ capiuntur... At humanum genus cum natura beatis illis mentibus inferior sit, omni vi studioque contendit ut quoad ejus fieri potest, illas assequatur. — Quomodo? non nubunt Angeli neque uxorem ducunt; ad neque etiam virgo; assistentes illi semper ad Deum, Eidem inserviunt; et istud ipsum virgo. Quamobrem Paulus ab omnibus curis eas avocat, ut attente et assidue Deo servire neque ullâ inde re distrahi possint. Quodsi virgines, quamdiu corporis onere deprimuntur, quemadmodum Angeli in coelum nequeunt ascendere, illud eo vel maximo solatio compensant, quod modo spiritu et corpore sanctae sint, coeli regem recipiunt... (L. de virginit. n. 10 et 11. P. Gr. 48, 540). Videsne virginitatis praestantiam quomodo terrarum incolas sic afficiat, ut, qui corpore vestiti sunt, eos incorporeis mentibus coaequet ?... Quâ enim, quaeso, re differebant ab Angelis Elias, Elisaeus, Joannes, veri virginitatis amatores? Nullá, nisi quod mortali naturâ constabant. Nam cetera, si quis diligenter inquirat, hi nihilominus affecti reperientur, quam beatae illae mentes; et idipsum, quod inferiore conditione videntur esse, in magnâ est eorum laude ponendum. (L. de Virgin. n. 79. P. Gr. 48, 591).

S. Bernardus, Abb. Claravall. et Doct. Eccl. (1153) : Quid castitate decorius, quae mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, Angelum denique de homine facit? Differunt quidem inter se homo pudicus et Angelus, sed felicitate, non virtute. Sed etsi hujus castitas felicior, illius tamen fortior cognoscitur. Sola est castitas, quae in hoc mortalitatis et loco et tempore statum quendam immortalis gloriae repraesentat. Sola inter nuptiarum solemnia morem beatae illius vindicat regionis, in quâ neque nubunt neque nubuntur, praebens quodammodo terris coelestis jam illius conversationis experientiam. Vas interim fragile, quod portamus, in quo et crebro periclitamur, tenet castitas, ut monet Apostolus, in sanctificationem et instar odoriferi balsami, quo condita cadavera incorrupta servantur; sensus ipsa et artus continet et constringit, ne dissolvantur otiis, ne corrumpantur desideriis, ne carnis voluptatibus computrescant : quemadmodum legitur de quibusdam, quia « computruerunt, ut jumenta in stercore suo. » Hoc itaque tantae pulchritudinis ornamentum digne dixerim sacerdotium honorare, quod dilectum Deo et hominibus faciat sacerdotem, cujus quippe memoria non in carnis successione, sed in spirituali benedictione sit, reddatque similem in gloriâ Sanctorum, in hâc licet adhuc regione dissimilitudinis constitutum... Castitas sine caritate lampas est sine oleo; subtrahe oleum, lampas non lucet, tolle caritatem, castitas non placet (Ep. 42, c. 3. n. 8 et 9. P. L. 182, 816).

S. Laurent. Justinian., Patriarch. Venet. ( 1455) : Virtus continentiae adeo sublimis est, quod hominem quodammodo similem reddit naturae angelicae. Supergreditur namque continentia humanae naturae conditionem, per quam homines utcumque Angelis assimilantur. Major tamen in aliquo est victoria continentium, quam Angelorum.

Sacerdotium ornat,

Castitas et caritas.

Castitatis honor;

Angeli enim sine carne vivunt, continentes autem in carne tri-
umphant. Differuntque in hoc homo pudicus et Angelus,
quod Angeli virginitas felicior, hominis vero continentia
fortior esse cognoscitur. Est continens JESU-CHRISTI domus
amabilis et pulcherrima. Pulchritudinem enim quis majorem
potest aestimare decore pudici, qui amatur a Rege, probatur
a judice, dedicatur Domino, consecratur Deo ? Haec virtus
homini honorem suum custodit. Honor hominis est libertas
voluntatis, quae apprehensa potest velle et non velle. Nam
in brutis et incontinentibus est servitus appetitûs huic
libertati opposita. – Est denique continentia ornamentum
nobilium, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchri-
tudo vilium, solamen moerentium, augmentum omnis pul-
chritudinis, decus omnis regionis, minoratio criminum, mul-
tiplicatio meritorum, Creatoris omnium Dei amica, soror
Angelorum, victoria libidinum, schola virtutum et possessio
omnium bonorum, quam qui possidebit, habebit pacem in
conscientia, lumen in mente, hilaritatem in facie, gaudium
in animâ, securitatem in morte et partem in aeternitate
(Lign. vitae tr. de contin. c. 1).

S. Augustinus : Gloriosum et insignem inter ceteras virtutes castitas et munditia locum tenet, quia ipsa sola est, quae mundas mentes hominum praestat videre Deum. Unde ipsa Veritas ait : « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; » ac si e contrario diceret : Illi vero miseri sunt, quorum corda sunt carnali concupiscentiâ polluta, quia aeternas mergentur in poenas (Serm. 291. n. I in append. P. L. 39, 2296).

S. Thomas Aquin., Doct. Eccl. 1274) : Si quis abstinet a delectationibus corporalibus, ut liberius vacet contemplationi veritatis, pertinet hoc ad rectitudinem rationis. Ad hoc enim pia virginitas ab omni delectatione venereâ abstinet, ut liberius divinae contemplationi vacet. Virginitas ordinatur ad bonum animae secundum vitam contemplativam, quod est cogitare ea, quae Dei sunt (II. II. 9. 152. art. 2 et 4).

Deum viilebit et contemplatur.

Castitatis jactura horrenda.

S. Ambrosius, Ep. Mediolan. et Doct. Eccl. (397): Castitas Angelos facit. Qui eam servavit, Angelus est, qui perdidit, diabolus (L. 1 de Virg. c. 8. n. 52. P. L. 16, 203). Eras virgo in paradiso Dei; utique inter flores Ecclesiae; eras sponsa Christi; eras templum Dei; eras habitaculum Spiritus sancti. Et cum dico toties eras, necesse est toties ingemiscas; quia non es, quod fuisti. Incedebas in Ecclesiâ tanquam columba illa, de quâ scriptum est : « Pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in specie auri (Ps. 67). » Splendebas ut argentum, fulgebas ut aurum, quando cum sincerâ conscientiâ procedebas. Eras tanquam stella radians in manu Domini; nullum ventuin, nullas belli nebulas pertimescebas. Quae ista subitanea conversio? Quae ista repentina mutatio? De Dei virgine facta es corruptio Satanaz, de sponsâ Christi scortum exsecrabile, de templo Dei fanum immunditiae, de habitaculo Spiritus Sancti tugurium diaboli! Quae incedebas cum fiduciâ ut columba, nunc lates in tenebris sicut stellio. Quae fulgebas ut aurum propter virginitatis honorem, nunc vilior facta es luto platearum, ut etiam indignorum pedibus conculceris. Quae fueras stella radians in manu Domini, veluti de alto ruens coelo lumen tuum exstinctum est et conversa es in carbonem.- Vae tibi, misera, et iterum vae, quae tanta bona propter parvi temporis luxuriam perdidisti! Quam tibi spem apud Christum Dominum reliquisti, cujus membra tollens fecisti membra meretricis? (1. Cor. c. 6). Quid te Spiritus S. visitabit, cum Eum repudiaveris, qui se a cogitationibus quoque sordidis longe facit? – Quomodo tibi in actu ignominioso non veniebat in mentem habitus virginalis, processus in Ecclesiam in virgineos choros? Quomodo oculos tuos non perstringebat lux vigiliarum; aures tuas non penetrabat hymnorum spiritualium cantus; mentem tuam non ventilabat lectionum coelestium virtus; hinc vel maxime ad te clamante Apostolo: «Fugite fornicationem; quia omne peccatum, quodcunque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat » (1. Cor. 6, 17)? Et cum dicit : « In corpus

Impudicititre irreparabilis ruina.

suum,» tamen in Christum eum peccare demonstrat. Nam subjungit : « An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, quae habetis a Domino, et non estis vestri, empti enin estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro (Ibid. 20). Et iterum dicit : «Fornicatio autem et omnis immunditia nec nominetur inter vos sicut decet sanctos (Ephes. 5, 3). » Et seposita omni adulatione sententiam figit Apostolus : « Hoc, inquit, scitote intelligentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut avarus non erit haeres in regno Christi et Dei (Ephes. 5, 5). » (L. de lapsu Virg. consect. C. 2. n. 6 et 7.6. 3. n. 8, c. 6. n. 22. P. L. 16, 368).

Hugo a S. Charo, Card. + 1260) : Animae, amisso decore castitatis, non inveniunt pinguedinem internae caritatis, sed absque fortitudine virtutum vagantur mobiliter ante faciem diaboli (Sup. Threnos. 6. 1. v. 6).

S. Hieronymus : Si illae, quae virgines sunt ob alias culpas virginitate corporum non salvantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi et mutaverunt templum Spiritus S. in lupanar ?... Et hoc post Dei Filii thalamos, post oscula fratruelis et Sponsi!... Rectius fuerat homini subiisse conjugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere. Ne fiat, obsecro, civitas meretrix, fidelis Sion, ne post Trinitatis hospitium ibi daemones saltent et sirenae nidificent et hericii. Non solvatur fascia pectoralis; sed statim ut libido titillaverit sensum aut blandum voluptatis incendium dulci nos calore persuderit, erumpamus in vocem : « Dominus auxiliator meus; non timebo, quid faciat mihi caro! (Epist. 22. ad Eustock. 11. 6. P. L. 22, 397). — Illa virginitas hostia Christi est, cujus nec mentem cogitatio, nec carnem libido maculavit. — Grandis fidei est grandisque virtutis, Dei templum esse purissimum, totum se holocaustum offerre Domino et juxta Apostolum : ( sanctum esse corpore et spiritu » (L. 1. in Jovin, n. 13 et 12. P. L. 23, 231, 228).

Castitas mentis et carnis.

Encomia virginitatis,

S. Athanasius : Magna virtus continentia, magna

« PoprzedniaDalej »