Obrazy na stronie
PDF
ePub

cujus est cella, sine ejus licentiâ aut nisi de licentiâ Praelati; et quamdiu cum debitâ licentiâ simul in cellâ sunt, ostium semiapertum teneatur. — Nec possit frater quamcumque ecclesiasticam vel laicam personam, cujuscunque conditionis sit, in cellam introducere sine licentiâ Superiorum. Nec audeat frater quispiam sine praefatâ licentiâ aliquo tempore cellam claudere ita, ut a foris non possit aperiri clave communi. —Singulis hebdomadis dormitorium propter immunditias scopetur a fratribus (Decl. ad c. 22. s. Reg.).

Congreg. Suevica : Ex recepta jam et aliquot saeculis in nostrâ quoque religione rationabilibus de causis usitatâ consuetudine singulis singulae assignantur cellae... quo minus ab aliis turbentur aut impediantur, quando vacant debitis legendi, orandi ac studendi exercitiis, aut etiam pro reparandis viribus nocturnam quietem capiunt. Singulae cellae habeant suum Patronum tutelarem. Nullo unquam tempore occludantur, obducto intus pessulo, sed semper liber relinquatur Superioribus ingressus, praeter quos nemini liceat, alterius cellam ingredi. Qui secus fecerit, graviori poenae subjiciatur. Quodsi quid cuipiam ex aliquâ causâ loquendum foret, id parum ad modum et submisse ad cellae januam expediatur. Similiter si Superior alicui licentiam dederit, personam aliquam religiosam aut laicam in cellam suam introducendi, id non fiat, nisi cellae ostio aperto relicto, dum talis hospes in eâ fuerit. Maxime curetur, ut singulae cellae fratrum sint conformes, quoad apparatum, supellectilem, imagines, cistas, mensas, lectisternia, vela, pulpita, sedilia, genuflexoria, ne ullus altero locupletior esse videatur; quisque potius contendat in simplicitate, humilitate, taciturnitate, devotione, diligentiâ et s. constitutionum observatione, quae vera sunt cellarum monasticarum ornamenta, piâ quâdam aemulatione alterum superare... Nulli fas sit, si quis forte ad cellam aliam transmigraverit, quidpiam secum asportare, sed quae cuique cellae deputata sunt, semper in eâ manere debent, ideoque Superiores saepius singulorum cellas visitent, et emendent, si quae reperient emendanda (P. 2 c. 3. dct. 7, n. 1-4).

Congreg. Bursfeld. : Ut Fratres liberius se in oratione et lectione spirituali exercere possint, dormitoria in diversas cellas dividi debent. — Cellae sint uniformes, sed et lecto mensâque humilibus uniformique supellectili instructae, itaque quoad omnia dispositae, ut meditationi et dormitioni ita conveniant, ut unus ab altero non facile inquietetur, et lectisternia statui nostro conveniant. Januae cellarum sint mediocriter cancellatae, ut à transeuntibus, maxime Superiore, notari possint, quomodo se occupent.Januae ita seris claudantur, ut clave superioris communi aperiri possint. Existens vero in cellâ clavem relinquat, ut et ejus praesentia notari, et a Superiore, si voluerit, facile aperiri (Dist. 6. c. 7. $ 1).

Breviarium Monast. : Avete solitudinis – Claustrique mites incolae, – Qui pertulistis impios – Coetus furentis tartari. — Gemmas et auri pondera, - Et dignitatum culmina - Calcastis, et foedissima, – Quae mundus offert, gaudia. Vobis olus cibaria — Fuere vel legumina,Potumque lympha praebuit, — Humusque dura lectulum. Vixistis inter aspides, – Saevisque cum draconibus ; Portenta nec teterrima, – Vos terruere daemonum. — Rebus procul mortalibus - Mens avolabat fervida, — Divûmque juncta coetui, — Haerebat inter sidera. (In fest. omn. SS. Monach. (). N. Hymnus ad Vesp.).

Mortifcata monachi vita.

Sanctae castitatis ratio et pi. nis.

Sancti et Doctores. S. Basilius M., Archiep. Caesar. et Doct. Eccl. ( 379) : Qui cupit a mundi vinculis liber esse, nuptias quasi pedicas quasdam fugit. His autem vitatis, suam Deo vitam consecrat profiteturque castitatem, ut jam sibi non liceat recurrere ad nuptias, sed adversus naturam ejusque vehementiores impetus decertans, initis pro castitate certaminibus prorsus incumbet. Nam quisquis est ejusmodi, is Dei factus amator, Ejusque apathiam paululum saltem consequi cupiens, atque spiritualem sanctimoniam tranquillitatemque

et quietem ac mansuetudinem et, quae ex his nascuntur,
laetitiam et gaudium degustare desiderans, in eo elaborat,
ut procul ab omni terreno ac corporali affectu animum per-
turbante, cogitationes suas abducat : imo etiam animi obtutu
puro, nullisque tenebris obvoluto, contemplatur divina, et
lumine hinc emanante insatiabiliter perfunditur. Ubi autem
animum exercuit ad habitum statumque hujusmodi, tum
demum Deo, quantum fas est, fit similis, efficiturque dile-
ctissimus Ei atque carissimus; ut qui, magno et arduo cer-
tamine exantlato, invitâ etiam materiae adınixtione, animo
a corporalium affectionum mixturâ expurgato ac semoto,
potuerit in Dei colloquium venire (Constit. monast. Prooemium
n. 2. P. Gr. 31, 1323).

S. Joan. Climac., mon. ( 580) : Initium castitatis est, cogitationibus sordidis non acquiescere; medium vero, naturalibus motibus non inquietari; finis autem, mortificare corpus... Castitas est incorporeae familiaritas mentis : castitas est Christi jucundum diversorium, coelestisque clypeus cordis (Scala parad. grad. 15. P. Gr. 88, 882. 879).

S. Gregorius M., Doct. Eccl. (04 604) : Nulla sunt cetera bona, si occulti judicis oculis castitatis testimonio non approbantur (Moral. l. 21. c. 3. n. 6. P. L. 76, 192).

S. Joan. Chrysostomus, Archiep. Constantinop. et Doct. Eccl. ( 407): Castitas sine comitibus suis, jejunio videlicet et temperantia cito lassescit. — Castitas discordiae non convenit, ebrietati, impudicitiae, iracundiae, malitiae, adulationi, subdolae menti, laudibus humanis inhaerenti, voluptatibus insistenti, cupiditati, avaritiae, dissensioni, zelo, livori, invidiae, contentioni : his vitiis non conjungitur castitas (Homil. sup.illud Zachar. 6. Ecce vir oriensint, apocr.).

S. Petrus Damianus, Abb. Fontisavell. Card. et Doct. Eccl. ( 1072): Quid prodest castitas corporis, si desit puritas cordis ? (L. 8. epist. 14. P. L. 144, 491). — Illa virginitas perfecta est, quae reliquis virtutibus cingitur, quae vera mentis humilitate conditur (Serm. 46 de Nativ. B. M. V. ibid. 759). S. Bonaventura, Card. et Doct. Eccl. (+ 1274) : Illi

Castitatis comitatus.

Castitas ut corporis ita cordis.

Christus castitatis tons.

Angelica virtusetcoelestis.

non sunt dicendi casti, qui ab opere carnis abstinent, nisi voluntate castus sit animus, castus affectus et casti sint omnes sensus (Serm. i de S. Ambros.).

S. Gregorius Nyssen., Ep. 403) : Christus virginitatis germen. (Homil. 13 in Cant. P. Gr. 44, 1055).

S. Augustinus, Ep. Hippon. et Doct. Eccl. 430 : Christus magister castitatis (Serm. 125. n. 4 in app. P. I. 39, 1994).

S. Joan. Damascenus, mon. ( c.760) : Christus virginitatis decus atque ornamentum (L. 4 de fide orthod. 6. 24. P. Gr. 94, 1210).

S. Leo M., Doct. Eccl. 440) : Nihil in omnium virtutum dignitate praestantius, quam puritas castitatis (Serin. 55. n. 5. P. L. 54, 325).

S. Hieronymus, Doct. Eccl. (+420) : Statim ut Filius Dei ingressus est super terram, novam sibi familiam instituit, ut qui ab Angelis adorabatur in coelo, haberet Angelos et in terra (Ep. 22. 1. 21. P. L. 22, 408). — In carne angelicam vitam acquirere, majus est meritum quam habere. Esse Angelum felicitatis est, esse vero virginem virtutis. Profecto in carne practer carnem vivere, non terrena vita est, sed coelestis... Habetis virgines Sponsum virginem, virginitatis et castitatis amatorem, qui matrem virginem ideo elegit, ut ipsa omnibus esset exemplum castitatis (Epist. de Assumpt. B. M. V. n. 5 int. apocryph. P. L. 30, 131).

Hugo a S. Charo, Card. (+ 1260) : Maxime inter lilia virginitatis satiatur et delectatur Sponsus Christus, et aspectu pulchritudinis et odore suavitatis (Sup. Cant. c. 2. v. 16).

S. Basilius M. : Magnum revera quiddam ac praeclarum virginitas est, quae, ut totum simul explicem, hominem incorruptibili Deo simillimum facit. Haec autem profecto non a corporibus ad animas manat, sed cum incorporalis animae propria et praecipua sit, ejus pretiosissimâ integritate corpora quoque incorrupta servantur. — Cum inter cetera magnum quiddam et splendidissimum virginitas intelligatur, regenerationis etiam atque incorruptibilis vitae

Christus virginum Sponsus.

Anima castitatis solium.

Virgines angeli sunt.

Castitatis laus,

semen esse quoddam purissimum cernitur. Si enim in resurrectione neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut Angeli, efficiuntur filii Dei, et hi profecto, qui virginitatem servant, Angeli sunt, in carnibus incorruptibilem vitam circumferentes; Angelique sunt, non obscuri aliqui,sed sane illustres atque nobilissimi (L. de virginit. C. 2 et 51. inter dub. P. Gr. 30, 671, 771).

S.Cyprianus, Ep.Carthagus. et Mart.(258): Virginitas se aequat Angelis; si vero exquiramus, etiam excedit, dum in carne luctata victoriam etiam contra naturam refert, quam non habent Angeli (De discipl. pudicitiae, c. 7. int. dubia. P. L. 4, 855). — Custitas munimen invictum est sanctimoniae et expugnatio fortis infamiae, fortitudinis firmitas et lasciviae petulantis infirmitas, probitatis praesidium et improbitatis excidium, animae victoria et corporis praeda, ubertas gloriarum et sterilitas criminum, pronuba sanctitatis et repudium turpitudinis, sinceritatis indicium et abolitio scandalorum, exercitium continentiae et evacuatio tota luxuriae, pax secura virtutum et debellatio inquieta bellorum, puritatis culmen et libidinis carcer, honestatis portus et ignominiae naufragalis locus, virginitatis mater et hostis immunditiae, lorica pudoris et spolium probrositatis et curruptionis exitium, murus rigoris et destructio vulgaritatis, severitatis gladius,triumphator et occisor dissolutionis, armatura virium et exarmatura fluxorum, integritatis dignitas et fornicationis addictio, claritatis fastigium et dedecoris praecipitium, voluntas bonorum operum et afflictio vitiorum, refrigerium pudicitiae, poena petulantiae, acquisitio triumphorum et facinorum detrimentum, requies salutis et perditionis exilium, vita spiritus et carnis interitus, status qualitatis angelicae, funus humanae substantiae. Hujus retinaculis omnis obscoenitas frenatur, et compedibus ejus calces furentis libidinis statuuntur (De singularit. cleric. in append. ibid. 943). – Pudicitia est honor corporum, ornamentum morum, sanctitas sexuum, vinculum pudoris, fons castitatis, pax domus, concordiae caput. Pudicitia sollicita non est, cui placeat, nisi sibi. Pudicitia semper verecunda, dum innocentiae mater

« PoprzedniaDalej »