Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sit discre

ta.

Quadragesimae observantia.

Regularis observantia a s. Sede mitigata.

observare. — In jejunii moderatione hoc sancte observetur, ne aut nimius sit Abbatum nostrorum rigor aut nimia indulgentia, quae hoc Regulae statutum et ejus discretionem elidat. — Cum S. Pater (Cap. 17, 48 et 49) in Quadragesima specialem a nobis et devotionem et carnis mortificationem exigat, ideo ea omnia, quae S. Pater in dicto capite praescripsit, omnes exacte servare contendant. Lectioni, compunctioni, aliisque piis operibus studeant, Christo patienti se conforment, soli Deo in silentio vivant, ut S. Matris Ecclesiae Ordinisque filii praecepto ecclesiastico et statuto regulari plene obediant. - Infirmitati, imo et necessitati suorum condolens sacra Congregatio, longâ experientiâ maturâque deliberatione praehabitâ, discretioni S. Patris innitens, potestate sibi etiam a S. Benedicto factâ, ita omnia temperandi, ut et fortes sint, qui appetant, et infirmi non refugiant, non temere, ut monet S. Pater, sed auctoritate Apostolicâ, quam humiliter requisivit, suffulta, cum suis ad tres in septimanê dies, Dominicam scilicet, feriam tertiam et quintam dispensat, ut cum gratiarum actione carnes edere possint. - Quo indulgentior est sacra Congregatio, eo major sit fratrum nostrorum agnitio, ut omni vilitate et extremitate contenti animam suam nullo murmure turbent aut querelâ foedent, si secundum Regulam pulmentaria aut legumina, apponantur. Debent enim Monachi iis esse contenti, quae obvia et vulgaria sunt, non peregrina et quae oblectant magis, quam satiant, appetere. - Si foris monasterium laborent fratres, illic exigente laboris sive ardoris nimietate, bibere possunt, quoties annuerit Prior. Intra vero monasterium numquam bibendi habeant licentiam, nisi in loco communi ad hoc deputato ab Abbate (Statut. distinct. 5.... 6, 4; 6. 7, 3; 6. 9, 1; 6. 6, 2; C. 6, 4; c. 2, 8).

Congregatio Suevica : Considerantes plurimorum imbecillitatem nostrosque continuos nec leves labores... in literariis exercitiis aliisque functionibus regularibus subeundis... carnium esum indulgemus, ita tamen, ut in septimand non nisi tribus diebus nempe Dominicâ et feriis tertiâ

Monachi ne murmurent.

Mitigatio abstinentiae.

Sobrietati studendum.

Disciplina in refectorio.

Hospitum introdu. ctio.

et quintâ carnibus vesci liceat, reliquis vero diebus ab illis abstinendum sit a quâ tamen lege infirmos et sub medicorum curâ viventes eximimus. Sobrietati omnes summopere studeant caveantque modis omnibus, ne ullus unquam contra temperantiae virtutem admittatur excessus. Nemo igitur extra tempus ordinarium quidquam cibi ac potus impune sumere ausit. Quodsi quis ratione infirmitatis aut aestivi temporis aliquo cibo vel potu indigeret, ipse a Superioribus licentiam petat, sumatque in loco sibi assignato cum silentio et debitâ gratiarum actione, quid quantumve ipsi fuerit concessum. — Sub totå mensâ religiosam modestiam observent, in silentio et demissione oculorum, capite non nimium inclinato, cubitis a mensâ omnino solutis ac liberis; ipsa vero comestio fiat cum moderatâ, non cum nimiâ festinatione aut tarditate. -- Si quis ad mensam tarde venerit, genuflectat in medio refectorii, donec, signo a Superiore dato, jussus fuerit surgere. — Saeculares, ut in multis locis necessitas, sic etiam aedificatio ad mensam regularem admittendos suadet, sic tamen, ut nulla cum illis habeatur conversatio nec colloquendi aut a lectione cessandi fiat dispensatio (Punct. 3 de refectione fratrum).

Pius VI. : Volumus, ut omnes monachi in uno eodemque loco reficiantur, apposita cuilibet suå portione et sub silentio; nullusque ante et post refectionem communem sine licentiâ Superioris comedat vel bibat (Constit. Apostolatus officiumpro conf. statut. Ord. Cluniac, a. 1789. C. 20. §. 203).

Missale Romanum : Da quaesumus omnipotens Deus : ut sacro nos purificante jéjunio sinceris mentibus ad Sancta ventura facias pervenire (f. 6. p. Dom. II. Quadr.). Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut familia tua, quae se, affligendo carnem, ab alimentis abstinet, sectando justitiam, a culpå jejunet (f. 2. p. Dom. II. Quadr.). Vere dignum et justum est nos Tibi gratias agere, qui « corporali jejunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et praemia(Praef. Quadr.).

Breviarium Monast. : Jam lucis orto sidere- Deum

Disciplina refectorii.

Sacer jejunii usus.

Jortificationis exercitium.

Disciplina capituli,

precemur supplices, — Ut in diurnis actibus — Nos servet a nocentibus. Linguam refrenans temperet, – Ne litis horror insonet, – Visum fovendo contegat, — Ne vanitates hauriat. — Sint pura cordis intima ,- Absistat et vecordia,Carnis terat superbiam- Potus cibique parcitas; — Ut cum dies abscesserit — Noctemque sors reduxerit, — Mundi per abstinentiamIpsi canamus gloriam. (Hymnus ad Primam).Tunsionibus, pressuris Expoliti lapides — Suis coaptantur locis — Per manus artificis — Disponuntur permansuri — Sacris aedificiis (Hymn. in Vesp. Dedic. Eccl.).

- Concilium Basileense (1431): Cum omnis virtus et disciplina cito per negligentiam deseratur et deficiat, si non fuerint per bonum exemplum Seniorum et correctiones majorum diligenti curâ manutenta, quia non solum propria, sed et aliena culpa de manibus requiritur Praelatorum, propterea studiose ipse Dominus Abbas per se majores transgressiones aut per Priorem suum minores excessus aliorum, tam in Officio divino, quam ceteris observantiis regularibus commissos, in quotidiano capitulo corrigere atque juxta culparum modum absque personarum acceptione poenam infligere teneatur condignam, ut metus poenae fiat eis meta transgressionis et culpae (Statuta et ordinationes ad Congr. Mellicens.).

Capitulum Aquisgranense (817): Cum a quocunque Priore suo increpatus quis monachorum fuerit, ( mea culpa » primo dicat, dehinc prosternens se illius pedibus cum cappâ, si habuerit, veniam petat. Et tunc, jubente Priore, surgat, et unde interrogatus fuerit, rationem humiliter reddat. — Si quis negligenter sonitum fecerit, aut aliud quid excesserit in Refectorio, mox a Priore veniam petat (Regul. Monach. n. 13. et 41. P. L. 97, 382).

Benedictus XII. : Quia per ordinatam factionem Capituli regularis fortificatur et durat nervus monasticae disciplinae, statuimus et ordinamus, ut in cunctis et singulis Ecclesiis Cathedralibus, Monasteriis et aliis locis Ordinis seu Religionis in quibus erunt sex Monachi, Capitulum

Culpa.

Satisfactio.

Capitulum regulare nervus disciplinae.

Cur capitulum sit institutum.

regulare hujusmodi fiat. In quo, priusquam ad quaevis alia procedatur, plene, secundum Regulam monasticam et consuetudines approbatas, Monachorum seu Fratrum excessus, transgressiones et negligentiae corrigantur : ac de disciplina et reformatione regulari agatur. Ubi nullus Monachus seu Frater clamose aut irreverenter alterum defendere vel sustinere praesumat. Et quoties Regula pronuntiata fuerit a lectore, per Praesidentem ipsi Capitulo vel alium, cui hoc ipse injunxerit, Regulae sententia vulgariter exponatur (Constit. Summi Magistria. 1336. c. 5).

Congregatio Bursfeldensis: Capitulum ad hoc institutum est, ut illic stabiliatur firmamentum Religionis, renovetur studium divinae servitutis, vitia corrigantur et virtutes instituantur (Statut. dist. 6. c. 3).

Congregatio Argentinensis : Cum in Capitulis culparum non minimus conservandae et propagandae disciplinae monasticae vigor exsistat, talia capitula a Prioribus, nisi obstante gravi impedimento, omitti non debent. Ideoque statuimus, ut omnibus feriis VI. per annum, nisi eodem die festum I vel II classis celebrari contingat, habeatur capitulum culparum a Priore (Decl. ad Cap. 16. §. 2).

Congregatio Suevica : Locus publicae correctionis est capitulum culparum, ita dictum a culpis fatendis et expiandis, in quo occurrentes defectus statim corriguntur, ut quo frequentior fuerit minimorum etiam defectuum correctio, eo minus ad majores prolabendi periculum existat. — Cum autem capitulum culparum ad hoc institutum sit, ut illic stabiliatur firmamentum Religionis, renovetur studium divinae servitutis, vitia corrigantur, virtutes inserantur, magna cum reverentiâ et timore veraeque emendationis et spiritualis profectûs desiderio adeundum erit celebrandumque. — Et hi quidem, qui se alicujus culpae reos fecerunt, non merâ acti consuetudine aut majoris poenae metu inducti, scd er verå animi demissione, serioque emendationis proposito, culpas suas volentes et lubentes fateantur, et aequo ac patienti ferant et suscipiant animo poenitentias qualescunque, etiam

Sit humilis et prompta sui incusatio;

Ejus meri

ta.

Poenac infligendae.

propter defectus non adeo culpabiles sibi impositas, certi, se unico hoc regularis disciplinae actu, plurimarum earumque insignium virtutum merita et praemia, humilitatis scilicet in spontaneâ sui accusatio ne, patientiae in sui confusione, obedientiae denique in poenitentiae injunctae exsecutione, a Deo bonorum omnium remuneratore reportaturos esse. Superiores vero transgressiones, defectus et delicta suorum subditorum correcturi, non aliud quam S. Regulae et nostrarum constitutionum observantiam, atque ipsius delinquentis spiritualem profectum et emendationem prae oculis habeant, quaerant et intendant. - Poenae delinquentibus infligendae sint commensuratae delictis et erroribus commissis, leviores scilicet vel graviores pro qualitate et conditione culparum. Qui extra capitulum a Superiore corrigitur, flexis genibus vel etiam prostrato in terram corpore veniam humiliter petat, cumque hic humilitatis actus aptissimus sit ad devinciendos sibi mutuo Superiorum et subditorum animos et singulariter etiam a S. P. N. praescriptus, omnes in Domino monemus et hortamur, ut eum tunc etiam, cum Superioris animum erga se viderint commotum, exercere non intermittant. (Constit. p. 2. C. 4. p. 3).

Venia humiliter petenda.

Disciplina cellae.

Clemens XII. C 1740): Monachus non debet fratris cellam citra ipsius annutum ingredi. Si quempiam ad eum venire contigerit, illo in cellâ praesente, janua pateat nec concludatur, donec ille abierit. Monachi cella ita clausa maneat, ut communi, quâ reliquae fratrum cellae, clave reserari valeat. Cellae munditiem et ordinem curet (Constit. : Misericordiarum Pater" pri confirm. Constit. Monach. Maronit. p. 1. c. 8. a. 1740).

Congregatio Argentin. : Ut fratres liberius se exercere possint in orationibus et aliis exercitiis spiritualibus, dormitorium divisum est per diversas cellas, ideoque assignamus cuilibet fratrum cellam unam, ita ut singuli in singulis cellis dormiant. — Frater fratris cellam minime ingrediatur, ipso in eâ existente et similiter absente fratre,

« PoprzedniaDalej »