Obrazy na stronie
PDF
ePub

et origo. Haec hominis de se mundoque victoria mirabilis est Spiritus Sancti operatio, mirabilior poenitentiae operibus, quae ad ipsam conservandam et perficiendam ordinantur et ideo, quia fructus ejus, sacrificium sunt acceptabile coram oculis Domini (Tit. 4. c. 13).

Concil. Provinc. Ultrajectense (a. 1865): Homines, qui aliud nihil propositum habent, nisi scopum comparandi cumulandique opes nullamque aliam in suis actionibus legem sequuntur nisi indomitam animi cupiditatem inserviendi propriis voluptatibus et commodis, nostris praesertim temporibus acerbo sane odio insectantur religiosas familias, quamvis de re christianâ, civili ac litterariâ summopere meritas, et blaterant, easdem nullam habere legitimam existendi rationem, atque ita haereticorum commentis plaudunt (Cf. Encycl. "Quanta cura" 8 Dec. 1864).

Concil. Provinc. Colocense (a. 1863): Cum Dominus primos homines in proprictatem Paradisi induceret, legem eis de non comedendo vetitae arboris fructu, intentatâ mortis sententiâ munitam, dedit. Cujus mandati transgressio continuarum ac etiamnum perseverantium calamitatum fontem aperuit. Idem Dominus per prophetas jejunium velut opus sibi acceptum annuntiaverat. Salvator vero noster, licet nullis poenitentiae subsidiis egeret, tamen ante inceptum munus publice docendi quadraginta diebus jejunavit, simulque praedixit, suos quoque discipulos, dum auferretur Sponsus, jejunaturos esse. Quapropter in Ecclesia catholicâ usus invaluit, ut fideles dies quosdam jejunio sacrarent, eodemque semet ad festa celebranda praepararent, et carnis illecebras frangendo facilius vacarent, atque egentioribus stipem liberalius largirentur. Praeierunt exemplo Apostoli, quos unâ cum ceteris christianis jejunio vacasse

sacrarum

litterarum testimonium perhibet; SS. Patres in laudem jejunii integros libros conscripserunt; Ecclesia catholica vero jejunium ex Apostolica traditione subin in seriem canonicae disciplinae retulit, et cunctis fidelibus ante Pascha quadraginta dierum jejunium praescripsit. Quantopere

Mortificatio mundo

odiosa.

Jejunium a Deo praescriptum.

JESU exemplum,

Apostolica traditio,

S. Ecclesiae disciplina.

Fructus

jejunii.

Est sanctitatis subsidium,

Et actus obedientiae.

jejunandi praxis Deo semper placuerit, singularia Dei dona manifeste probant. Ad preces etenim jejunantium Deus urbes obsidione liberavit, civitates, ad interitum destinatas, in gratiam recepit, animabus jejunio humiliatis peccata remisit. Unde etiam Ecclesia canit, quod jejunio Deus vitia comprimat, mentem elevet, virtutem largiatur et praemia (Decr. Tit. 7. c. 2).

Concil. Provinc. Coloniens. (a. 1860) : Non potest non placere Deo et salutare esse hominibus illud, quod Scripturae sacrae toties commendant, quod nullo non tempore Sancti frequentarunt, quod Christus Ipse exemplo suo sanxit. Ecclesia, quae Christi his in terris vitam continuat, quomodo magistrum suum imitandum non existimet, praesertim cum ipse dixerit: « Venient... dies, quum auferetur ab eis Sponsus, et tunc jejunabunt ? » (Matth. 9, 15) Quum porro Ecclesia sancta sit suosque ad sanctitatem provehere quam ardentissime cupiat, quomodo efficacissimum sanctitatis subsidium non continuo commendet, imo et praecipiat? Novit enim, jejunio hominis corpus Dei effici victimam; cupiditatibus imponi frenum; hominem, dum jejunio infirmitatis suae sibi sit conscius, humiliari; pro peccatis commissis satisfacere, futura facilius praecavere; eumque terrenis desideriis compressis, rebus coelestibus contemplandis et desiderandis fieri aptiorem ; denique magnos meritorum sibi comparare thesauros. Unde merito Ecclesia gratias agit Deo, qui « corporali jejunio vitia comprimit, mentem elevat, virtutem largitur et praemia» (Praef. Quadrag.). Sed illud etiam, nostro potissimum tempore, in memoriam frequenter revocandum est fidelibus, illam, quam S. Matri Ecclesiae debent obedientiam, omnino exigere, ut ejus de jejunio et abstinentia praeceptum sancte observent, et quidem animo tanto promptiore, quanto faciliorem suis filiis pia mater, abstinentiae praeceptum temperando, obedientiam hanc reddidit. Unde commonendi etiam sunt, ut, quum ob causas aliquas magis etiam sibi indulgendum aliqui existiment, saltem dispensationem et jejunii in aliud pium opus, veluti precati

ones et eleemosynas, commutationem ab illis petant, quibus dispensandi et commutandi facultas competit; opera autem injuncta diligenter persolvant. Omnes demum hortandi sunt ut illam catholici nominis palam profitendi occasionem, quae cum hujus praecepti observatione conjuncta saepe est, avide arripiant, memores illius sententiae: « Omnis... qui confitebitur Me coram hominibus, confitebor et Ego eum coram Patre Meo, qui in coelis est» (Matth. 10, 32) (P. 2. Tit. 2, c. 22).

Concil. Provinc. Viennens. (a. 1858): Dominus praedixit, fore, ut discipuli Ejus, postquam Sponsus ablatus sit, jejunarent. Ut magistri verba opere implerentur, Apostoli et qui Apostolis praedicantibus crediderunt, sanctis studiis egerunt. Ne fervor remitteret, legis ecclesiasticae sanctio accessit. Nostris temporibus, dispensationibus indulgenter concessis, antiquior jejuniorum rigor ita temperatus est, ut ex piâ corporis afflictione parum remaneat. Attamen vel in minimis jucundi aut commodi quidpiam Dei intuitu sibi negare, animum confirmat et ad patriam, quam in coelis habemus, erigit; nihil tam exile haberi, a quo Dei intuitu abstinere nimium non videatur, fidei emortuae documentum est. Igitur praecepto Ecclesiae meritum obedientiae ac sui abnegationis populo christiano lucrandum proponitur. Attamen majorem quoque dignitatem temporum ratio jejunii ecclesiastici observantiae addit; fidei catholicae professio est, cui se subducere nemo tutum censeat, memor Domini dicentis: « Qui negaverit Me coram hominibus, negabo et Ego eum coram Patre Meo, qui in coelis est» (Matth. 10, 32). Haec parochi et confessarii fidelibus opportunis commonitionibus ante oculos ponant, ut eos pudeat, escam corruptibilem animae suae saluti et Dei honori anteponere (Tit. 4. c. 11). Concil. Provinc. Pragens. (a. 1860): Non erit aequus rerum aestimator, qui ambigat, fideles, dum ex praecepto Ecclesiae jejunant, opus bonum operari ipsâ Lege antiquius, naturae humanae per Adae peccatum sauciatae maxime consentaneum (S. Basil. Hom. 1. de jej. num. 3. et 4), et Deo miseranti pergratum, quippe qui corporali jejunio vitia

Est lex

antiquissima et uni

versalis,

Satisfactorium opus.

S. P. Benedicti institutio.

Sabbati

abstinen

tia.

comprimit, mentem elevat, virtutem largitur et praemia per Christum Dominum nostrum (Praef. Quadrag.). Hinc religiosum jejunii exercitium nec ipsis gentibus fuit ignotum, filiis autem Abrahae ex institutione divinâ, et Christi fidelibus ex augustissimo Salvatoris exemplo et mandato numquam non solitum, imo piae humilitati gratissimum. Dolemus propterea, non paucos hisce diebus inveniri tum « crucis Christi inimicos, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum » (Phil. 3, 18-19) tum ipsius Ecclesiae filios, professione tamen catholicâ haud dignos, qui nonnisi terrena sapientes et «quaecumque ignorant, blasphemantes (Jud. 10), saluberrimam jejuniorum disciplinam ludibrio habere non verentur... Instanter tandem suademus, potissimum clericis et sacerdotibus, ut totum proprii jejunii exercitium et abnegationis cujuslibet sacrificium Deo simul offerant in satisfactionem pro plurimis peccatis et omissionibus, quibus jejunii osores et legis ecclesiasticae contemptores Majestatem divinam offendere solent. Faxit Deus, ut hujusmodi satisfactionis sacrificium omnibus, pro quibus pie offeretur, fiat propitiabile per Christum Dominum nostrum (Tit. 3. c. 9).

Benedict. XII. (de a. 1336) : Quia ad salutis profectum tenditur si moderationis sobrietas et modestia observentur, volentes ea, quae circa esum et abstinentiam B. Benedicti regularis institutio tradidit, et in constitutione piae memoriae Innocentii III. praedecessoris nostri sunt statuta, firmiter servari, statuimus et ordinamus, quod per totum annum feria quarta et die Sabbati, et a prima Dominica de Adventu usque ad diem Natalis Domini, et a Dominica Septuagesimae usque ad diem Paschae omnes regulares (Monachorum) Ordinis ab esu carnium ubique abstineant, nisi necessitas infirmitatis non fictae forte suadeat cum aliquo dispensandum (Constit." Summi Magistri" a. 1336. cap. 26).

Gregor. VII. In (Syn. Rom. 1078): Quia dies sabbati apud sanctos patres nostros in abstinentiâ celebris est habitus, nos, eorumdem auctoritatem sequentes, salubriter admonemus, ut quicumque se christianae religionis partici

pem esse desiderat, ab esu carnium eâdem die, nisi majori festivitate interveniente, vel infirmitate impediente, abstineat (Cap. 7. P. L. 148, 801).

Concil. Londinens. (a. 1268): Quoniam regularis observantia, quae per arctam viam ducit ad vitam, per carnis superbiam, laxatis habenis, multipliciter impugnatur, merito SS. Patrescarnem soliti sunt ab usu carnium cohibere, ut ejus superbiam cohiberet parcitas, et per mundi abstinentiam, carne devictâ, spiritus gratiam Domino decantaret (C. 45). Constitut. Congreg. Argentinens. (fund. 1624): Meminerint fratres, dicente Hypocrate: tantum cibi et potionis adhibendum, quanto reficiantur vires, non opprimantur; insuper se monachos esse, non medicos, nec de complexione judicantes, sed de professione, et non sint nimis delicati in selectione ciborum et super eorumdem praeparatione non murmurent; quam detestanda enim perversitas sit in monasterio, ut, ubi fiunt divites laboriosi, sint pauperes delicati, qui in saeculo pauperiores vixerunt, quam nunc in Claustro vivunt, et nunc in monasterio quaerunt, quae foris habere non poterant. Recogitent etiam, cibos a fratribus coqui praescribere SS. PP., qui certe artem coquendi ignorabant : ideoque cibos sumendos esse ad necessitatem et non ad delicias seu gustum excitandum. Oleum enim adjicimus, si ardenti corpusculo ignium fomenta ministramus, ut ait S. Hieronymus Epist. 22. (Declarat. ad c. 39 S. Regulae).

Consuetudines Hirsaugienses: Si Prior iter agens eodem die ad claustrum revertitur, absque licentiâ non debet in viâ prandere. Eandem licentiam ipse nulli potest dare, domno Abbate in monasterio consistente, nec etiam, eo absente, nisi pro magnâ necessitate. — Monachus iter faciens regulare jejunium foris observat, nisi exiens prandendi licentiam acceperit (L. 2. c. 16 et 18. P. L. 250, 1057).

Congregatio Bursfeldensis: Monachi debent solam famem arcere, non carnem pascere aut sensualitati servire, sed Regulae memores abstinentiam et temperantiam

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »