Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quinque

praeclara subsidia.

Alia remedia salutaria.

quantumcunque devotis feminis familiarem reddat, aut ullatenus ad secretiora loca inducat aut alio quocunque titulo fundato se suspectum reddat; tunc enim ex circumstantiis et rationibus pro convicto haberi posset. Sicut vero circumspecta cum timore Dei debet esse conversatio nostra, ita prudens certumque de eâ cum timore Dei judicium formari debet, ne ulli innocenti immaculatoque detrahatur (Dist. 5. c. 1. §. 1).

Congregatio Suevica (fundata a, 1725): Conservandae tuendueque castitatis, ad cujus curam solemni voto obstricti sumus, S. P. N. in Regulâ suâ quinque praeclara nobis suggerit subsidia: primum est praepropera minimeque dilata propulsatio malarum cogitationum; alterum est frequens memoria praesentiae divinae ; tertium est timor Dei, severissimi peccatorum vindicis ; quartum est otii fuga ; quintum denique moderata et discreta corporis castigatio sensuumque mortificatio. Ut inoffenso pede feliciter tot tantaque pericula evadamus, implorandum imprimis quotidie est intentissimis precibus divinae gratiae subsidium, seduloque observanda haec, quae S. P. N. conservandae castitatis praescripsit media, quibus adhibitis non vane sperare possumus, nos opitulante divinâ gratiâ, omnia tela nequissimi ignea, quibus in dies infestamur, feliciter exstincturos et, quem Deo devovimus, illibatae castitatis thesaurum salvum, integrum et intemeratum conservaturos esse. Quodsi necesse sit quandoque cum mulieribus loqui, fiat id quam brevissime, modeste, nec nisi in locis publicis ac aliorum praesentiâ (Const. p. 2. c. 2. pct. 4).

Concilium Provinc. Strigoniens. (Gran, a. 1858): Cum hanc angelicam virtutem in vasis fictilibus multum fragilibus deferamus, omni sollicitudine tuenda, et contra pericula mediis opportunis munienda est. Inter quae referri debet quotidianum examen conscientiae tam generale quam particulare; frequens sacramentalis confessio; missae sacrificii celebratio. Porro oratio et meditatio quotidiana, horarum

canonicarum attenta, devota et simultanea in choro voce altiori persolutio, media sunt ad angelicam virtutem hanc illaesam servandam custodiendamque (Decr. tit. 7).

Concil. Provinc. Viennens. (1858): Praeclara et quasi cœlestis virtus est castitas, quae mundum de immundo, de hoste domesticum, Angelum de homine facit, quae sola in hoc mortalitatis loco et tempore statum quemdam immortalis gloriae repraesentat, moremque beatae illius vindicat regionis, in quâ « neque nubent neque nubentur.» Attamen, quo magis illibata castitatis puritas virum ecclesiasticum exornat, eo miserius, eâ violatâ, corruit (Decr. tit. 5. c. 6).

Concil. Provinc. Pragense (a. 1860): Cum Castitas pulchritudinem et claritatem hujus sanctae generationis (sc. religiosorum) efficit, Patres in Synodo congregati intimis visceribus rogant et hortantur regulares, ut tam pretiosam virtutem religiosae abstinentiae summâ dilectione fo- . veant colantque (Tit. 7. c. 3). Quum vitae caelibis et virginalis castimoniae professio proprium et angelicum sit ordinis sacerdotalis ornamentum, sed onus quoque humanis humeris valde formidandum, primum ac praecipuum clericorum studium in eo versetur oportet, ut coelesti dono meritoque castitatis conspicui, candidum, ut ait S. Cyprianus, Ecclesiae senatum efficiant, et ab omni illecebrâ carnis, auxiliante Domino, alieni, splendido pudoris exemplo eloquium Christi comprobent dicentis: « Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum » (Luc. 18, 27). Ad cujus exempli praeconium divinorum ministri, dolendâ praesertim nostri saeculi perversitate, eo magis provocantur, quo major in dies accrescit tum incredulorum turba, qui carnalibus ipsi desideriis mancipati, nullius alterius castimoniae fidunt, tum male blandientium copia, qui clericos terrenis concupiscentiis implicare satagunt, ut perfidos mox tanto vehementius impugnare et contemnere queant (Tit. 1. c. 7).

Concil. Provinc. Colocens. (Colocza a. 1863): Auctor nostrae religionis JESUS tum Matrem tum Nutricium elegit

S. Castitatis praestantia.

Praedi

lecta JESU et Ecclesiae.

Ejus praesidia.

S. Castitas monachorum et sacerdotum gloria.

virgines, et discipulum castitatis praerogativâ conspicuum
prae ceteris dilexit. Universim religio Christiana magnam
dignitatem et singularem beatitatem, in cordis puritate re-
positam, docet. Exinde mox inter primos christianos singu-
gularis pro vitae castimonia veneratio invalescere coepit,
quam virtutem ab eis vel maxime requirebant, quos omnium
virtutum genere praeclaros esse desideraverunt, Dominico
dicto conformiter : « Vos estis sal terrae; vos estis lux mun-
di.»
- Cum vero virtus haec difficultate haud careat, cuncti
ad sanctuarium Domini vocati, eandem ardentibus a Deo
efflagitent precibus, praesidia fovendae castitatis diligenter
adhibeant, sacramentis semet solerter muniant, a promiscuis
conversationibus caveant; otium, continentiae maximum
hostem, fugiant; divinae praesentiae memoriâ cor suum fir-
ment, Beatissimam Virginem filiali cum fiduciâ colant, prae-
cipuos sanctae virginitatis patronos in veneratione habeant,
atque omnem vitae rationem ita instituant, ne in eâ quid-
quam admittatur, quod castae pudicitiae laqueo esse posset.
(Tit. 4. c. 12).

Synod. Provinc. Ultrajectens. (Utrecht a. 1865): Angelica virginalis castitatis virtus, quae nobilissima gloria est eorum, qui se totos Christo consecrarunt, fideliter sancteque est custodienda, et contra pericula omnia sollicite munienda (Tit. 7. c. 1). Virginalis castimoniae virtus maxima sacerdotalis ordinis gloria est atque ornamentum. Non tantum ergo florere in clericis praeclara haec et angelica virtus ita debet, ut suum longe lateque diffundat odorem, sed et absit etiam ab eis oportet id omne, ex quo vel levissima exoriri posset sinistrae suspicionis vel obloquii occasio. Fugiant clerici mulierum conversationem et familiaritatem, non earum modo, quae famâ forte non bonâ notantur, sed et earum, quae pietatis ac modestiae laude merito potiuntur. Omnis enim inutilis cum eisdem consuetudo non potest non scandalo esse aut etiam periculo. Quoties vero cum mulieribus ratione officii agere obligantur, meminerint S. Bonaventurae regulam, brevem et rigidum cum eisdem habendum esse ser

monem (De purit. consc. c. 14). Continentiae ac pudicitiae sociae, temperantia, mortificatio, modestia, et ipsae splendere et elucescere in clerico debent, ac ne tenui quidem maculâ obscurari... Etenim nisi haec serventur, fieri nequit quin clericalis honestas pessumdetur. « Temperantia temperantem facit abstinentem, parcum, sobrium, moderatum, pudicum, tacitum, serium, verecundum. Haec virtus si in animo habitat, libidines frenat, affectus temperat, desideria sana multiplicat, vitiosa castigat, omnia intra nos confusa ordinat, ordinata corro borat, cogitationes pravas removet, inserit sanctas, ignem libidinosae voluptatis exstinguit, animi teporem desiderio futurae remunerationis accendit, mentem placidâ tranquillitate componit et totam semper ab omni vitiorum tempestate defendit » (Jul. Pomer. de Vit. Contempl. l. 3. c. 19). « Si sobrietas desit, sacerdos spiritum sanctitatis exstinguit» (S. Petr. Chrysol. serm, 26). (Tit. 8. c.4).

Pontificale Romanum: Agnovit auctorem suum beata virginitas et aemula integritatis angelicae; Illius thalamo, Illius cubiculo se devovit, qui sic perpetuae virginitatis est Sponsus, quemadmodum perpetuae virginitatis est Filius.Benedicat vos conditor coeli et terrae, Deus Pater omnipotens, qui vos eligere dignatus est ad B. Mariae Matris Domini nostri JESU CHRISTI consortium, ut integram et immaculatam virginitatem, quam professae estis coram Deo et Angelis ejus conservetis, propositum teneatis, castitatem diligatis, patientiam custodiatis. Sit in eis casta virginitas; sint ornatae pariter et armatae fide integrâ, spe certâ, caritate sincerâ; ut, praeparato animo ad continentiam, virtus tanta praestetur,quae superet diaboli universa figmenta et, contemnendo praesentia, futura sectentur; jejunia epulis carnalibus praeferant, lectiones sacras et orationes conviviis et potationibus anteponant; ut orationibus pastae et eruditionibus expletae, illuminatae vigiliis, opus gratiae virginalis exerceant. His igitur virtutum armis has tuas famulas interius

Sociae ejus virtutes scrvandae.

Temperantia,

Sobrietas.

Animae Christo desponsatae virtutes.

Firmissimum s. Eucharistiae

praesi

dium.

JESUS corona virgi

num.

B. Maria Virgo.

S. Gertrudis.

Abnegatio sui.

exteriusque communiens, praesta, inoffensum cursum virginitatis explere (De benedict. et consecrat. virginum).

Missale Romanum: Sacramenta, quae sumpsimus Domine Deus noster, illius in nobis culpae vulnera reparent; a qua Immaculatam beatae Mariae Conceptionem singulariter praeservasti (Postcom. in f. Imm. Conc. B. M. V.). — Hostia immaculata,quâ illud Domini nostri JESU CHRISTI immensae caritatis opus renovamus... sit contra omnes corporis et animae infirmitates salutare remedium (Secr. in festo S. Camilli de Lellis). Coelesti convivio fac nos, Domine, nuptiali veste indutos accumbere; quam B. Aloysii pia praeparatio et juges lacrymae inaestimabilibus ornabant margaritis (Secr.). - Angelorum escå nutritos angelicis etiam, Domine, da moribus vivere (Postcom. in festo S. Aloysii de Gonz.).

[ocr errors]

Breviarium Monast. : JESU Corona Virginum, Quem Mater illa concipit, Quae sola virgo parturit, Haec vota clemens accipe. Qui pascis inter lilia, Septus choreis Virginum,-Sponsus decorus gloriâ, — Sponsisque reddens praemia. Quocumque pergis, Virgines Sequuntur, atque laudibus - Post te canentes cursitant, Hymnosque dulces personant. Te deprecamur largius: Nostris adauge sensibus, Nescire prorsus omnia. Corruptionis vulnera (Hymn. in Vesp. de Com. Virg.). Breviarium Romanum: Virgo singularis, — Inter omnes mitis, Nos culpis solutos Mites fac et castos (Hymn. in Vesp. B. M. V.).

[ocr errors]

Breviarium Monast. Gertrudis arca Numinis Sponsoque juncta Virginum,- Da nuptiali pangere, Castos amores foederis.- Candentis instar lilii - Odore mulces sidera, Et virginali coelitum — Regem decore pertrahis (Hymn. in fest. S. Gertrudis Magnac).

Concil. Provinc. Viennens. (a. 1858): Intima sui abnegatio vitae religiosae ad instar animae corpus animantis et regentis est, ac omnis, quo pollet, decoris meritique fons

« PoprzedniaDalej »