Obrazy na stronie
PDF
ePub

Satisfactio.

patefaciat, qui sciant curare sua, et aliena vulnera non detegere aut publicare (C. 46).

Abbas non permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum caritate ea amputet, prout viderit cuique expedire (C. 64).

Apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicitur : ( Argue, obsecra, increpa » (1. Timoth. 4, 2). Id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta : dirum magistri, pium patris ostendat affectum : i. e. indisciplinatos et inquietos debet durius arguere; obedientes autem, et mites et patientes, ut melius proficiant, obsecrare; negligentes autem et contemnentes ut increpet et corripiat, admonemus. Neque dissimulet peccata delinquentium, sed mox, ut coeperint oriri, radicitus ea, ut praevalet, amputet : memor periculi Heli sacerdotis de Silo (C. 2. cf. c. 27 et 28).

Vita S. Benedicti : Collectis fratribus inobedientem monachum de infidelitate suâ coram omnibus increpavit (C. 28; cf. c. 4, 19, 20).

Si quis (in opere Dei) fallitur, nisi per satisfactionem ibi coram omnibus humiliatus fuerit, majori vindictae subjaceat, quippe qui noluit humilitate corrigere, quod negligentiâ deliquit (C. 45).

Quintus humilitatis gradus est, si omnes cogitationes malas cordi suo advenientes vel mala a se absconse commissa per humilem confessionem Abbati non celaverit suo. Hortatur nos de hac re Scriptura, dicens: «Revela Domino viam tuam, et spera in co » (Ps. 36, 5). Et item dicit: « Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus » (Ps. 105, 1). Et item Propheta : « Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non operui. « Dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei » (Ps. 31, 5, c. 7. gr. 5).

Instrumentum artis spiritualis est : Cogitationes malas cordi suo advenientes Seniori spirituali patefacere (C. 4. instr. 51).

Instrumenta artis spiritualis sunt : Non esse somnolentum - Non pigrun. Actus vitae suae omni horâ custodire.

Conscientiae manifestatio.

Disciplina cellae,

In omni loco Deum se respicere pro certo scire (C. 4. instr. 37, 48).

Parati sint monachi semper, facto signo absque mora surgentes (C. 22).

Corporis habitus.

Duodecimus humilitatis gradus est, si non solum corde Monachus, sed etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet, i. e. in opere, in oratorio, in monasterio, in horto, in viâ, in agro vel ubicumque sedens, ambulans, vel stans, inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus, reum se omni horâ de peccatis suis existimans, jam se tremendo Dei judicio praesentari existimet : dicens sibi in corde semper illud, quod publicanus ille evangelicus, fixis in terram oculis dixit : « Domine, non sum dignus ego peccator, levare oculos meos ad coelum » (Luc. 18, 13). Et item cum Propheta : (Incurvatus et humiliatus sum usquequaque » (Ps. 118, 107). (c. 7. gr. 12).

Instrumentum artis spiritualis : Honorare omnes homines (C. 4, instr. 8).

In pauperibus et peregrinis Christus magis suscipitur (C. 53).

Sermo responsionis porrigatur bonus, quia scriptum est : Sermo bonus super datum optimum » (Eccli. 18, 17) (C. 31.).

Instrumentum artis spiritualis est : Risum multum aut excussum non amare (C. 4, 55).

Decimus humilitatis gradus est, si non sit facilis ac promptus in risu, quia scriptum est : « Stultus in risu exaltat vocem suam » (Eccli. 21, 23) (C. 7).

Scurrilitates... aeternâ clausurâ in omnibus locis damnamus (C. 6).

Fratres in via directi omnium orationi se commendent... Revertentes prostrati solo Oratorii ab omnibus petant orationem propter excessus, ne quid forte subripuerit in viâ visus aut auditus malae rei aut otiosi sermonis (C. 67).

Risus.

Sensus.

Mortificationis disciplina sit humilis.

Quod unusquisque offert, Abbati suo suggerat et cum ejus fiat oratione et voluntate ; quia, quod sine permissione Patris

L Alacris et discreta.

Patien

tia.

spiritualis fit, praesumptioni deputabitur et vanae gloriae, non mercedi (C. 49).

Monachus (abstinentiam) cum gaudio S. Spiritus offerat Deo (C. 49).

(Abbas) testimonia discretionis matris virtutis sumens sic omnia temperet, ut sit, quod et fortes cupiant, et infirmi non refugiant (C. 64).

« Perseverantes passionibus Christi per patientiam participemus, ut regni Ejus mereamur esse consortes »(I1. Cor. 1,7). (Prolog.)

Instrumenta artis spiritualis : Persecutiones pro justitiâ sustinere. — Malum pro malo non reddere. — Injuriam non facere, sed factam patienter sufferre. — Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere (C. 4. instr. 33, 29, 30, 32).

Quartus humilitatis gradus est, si (Monachus)... tacitâ conscientiâ patientiam amplectatur, et sustinens non lassescat vel discedat, dicente Scripturâ : « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit » (Matth. 24, 13). Item: « Confortetur cor tuum et sustine Dominum » (Ps. 26, 14). Et ostendens, fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere, dicit ex persona sufferentium : « Propter te morte afficimur totâ die ; aestimati sumus sicut oves occisionis >> (Ps. 43, 22). Et securi de spe retributionis divinae, subsequuntur gaudentes, et dicentes : « Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos » (Rom. 8, 37). Et item alio loco Scriptura : « Probasti nos, (inquit), Deus, igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum : induxisti nos in laqueum ; posuisti tribulationes in dorso nostro » (Ps.65,10,11). Et ut ostendat sub Priore debere nos esse, subsequitur dicens : « Imposuisti homines super capita nostra » (1b. 12). Sed, et praeceptum Domini in adversis et injuriis, per patientiam adimplentes, percussi in maxillam, praebent et alteram ; auferenti tunicam, dimittunt et pallium, angariati milliario, vadunt et duo (Matth. 5, 39-41), cum Paulo Apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem, et maledicentes se benedicunt (C. 7. gr. 4).

Spes.

Vita S. Benedicti. Cf. c. 3. de vase pestifero, et c. 8 de infecto per venenum pane.

Instrumenta artis spiritualis sunt: Spem suam Deo committere. — Et de Dei misericordiâ nunquam desperare (C. 4. inst. 41, 72).

« Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea » (Ps. 118, 116). (C. 58).

S. Castitas religiose servanda.

S. Ecclesia. Clemens XIV. (* 1764): « Castitas Angelos facit; qui eam servavit, Angelus est ; qui eam perdidit, diabolus. ) Aurea sunt beati patris Ambrosii verba, quae plurimum, frequenterque a religiosis viris pensanda sunt, ut tam praeclara virtus intemerata servetur. Cum enim in terris Angelorum personam referre quodammodo debeatis, fratres dilectissimi, utpote qui in ministerium salutis animarum missi estis, eam prae ceteris colatis virtutem oportet; sine quâ neque Angeli esse, neque Angelorum ministerium exercere poteritis. Quamobrem cuilibet vestrum maximo studio enitendum est, ut ea omnia, tanquam a facie colubri, fugiatis, quae candidissimum hunc virtutum omnium florem vel minimum quidem obscurare queant. «Cum ceteris enim vitiis, inquit divus Hieronymus, quis posset resistere, huic tamen non potest nisi per fugam. » Quae pugnae ratio, si in aliis ad turpe vitium incitamentis omnino servanda est, potissimum vero in vitandis mulieribus. «Homo et mulier, ait idem eximius doctor, ignis et palea ; et diabolus numquam sufflare cessat, ut accendatur. » Accenditur autem potissimum per colloquia, ex quibus mutuus primum facile excitatur affectus, tum vehementis amoris flamma succenditur ; unde idem pater hortabatur : « Dum parvus est hostis, interfice; scilicet statim exsecanda radix, neque de tuâ aut alienâ sanctitate fidendum; neque enim aut Davide sanctior, aut Samsone fortior, aut Salomone potes esse sapientior.» Colloquia, inquies, spiritualia sunt, et piae de rebus coelestibus colla

Diligenter et caute custodienda.

tiones. At sufflat diabolus, et vorax ignis, non quidem divinae caritatis, sed carnalis amoris tandem accendetur. » Spiritualis enim,inquit divus Basilius, primo caritatis quâdam specie illectos, postea in voraginem praecipites deturbavit. » At mulieres et puellae ex iis sunt, quae crucis mortificationem jugiter portant in corpore suo, et Christum toto corde sequuntur. « Nihil refert, ait angelicus Doctor ; nec quia sanctiores fuerint, ideo minus cavendae ; quo enim sanctiores, eo magis alliciunt ; uno verbo, nisi fugam arripias, periisti... » Absit, ut religiosus quisque colloquia unquam solus misceat cum mulieribus in cellâ seu mansione ad ecclesiam, quo ipsae ingredi possunt, ostiis clausis et clavi firmatis. Aut testem habeat, aut, apertis ostiis, inter portam et portam sic colloquatur, ut a transeuntibus conspici queat. (Const.In vinea Dominia. 1772. $. 7.)

Congregatio Bursfeldens. (fundata a. 1433): Castitas cum sit praecipuum Ordinis ornamentum, ideo vi voti Deo facti omnibus viribus enitendum, ut cor corpusque nostrum Deo illibatum servemus, et omnia ea vitemus, quae puritati et castitati adversantur. Remediis itaque spiritualibus et corporalibus utendum, quorum aliqua (cap. 4. et 7.) S. Pater praescribit, ut sunt divinae opis imploratio, quotidiana proposita, annua votorum renovatio, lectio et amor Scripturarum, mortificatio carnis, labor corporalis, fuga occasionum, pravorum hominum turpiumque sermonum declinatio aliaque quae SS. Patres et ascetae ut salutaria media agnoverunt et praescripserunt. Feminarum alloquia, quantum possibile, declinabunt, vel si ratio exegerit, omni verecundiae in verbis et factis studeant (Stat. dist. 8. c. 4. 7 et 9).— Severissime mandatur, ne quis nostrorum Fratrum ulli alterius sexus, sine justâ causâ et licentiâ et sine teste, loquatur, quod breviter loco et horâ minime suspectis fiat. Nemo ulli personae scribere, quid mittere aut ab eâ accipere sine expressâ licentiâ praesumat. Et ut praecaveamus, quantum in nobis est, ne quis incontinentiae famam suo vitio incurrat aut Monasterio et Ordini labem aspergat, nemo se ullis, etiam

« PoprzedniaDalej »