Obrazy na stronie
PDF
ePub

Studium orationis et caritas,

tione totque coelestibus perfundit fidei ac sanctae contemplationis luminibus, ut intelligas, quam vera sit vox illa divina: Beati, qui lugent(Matth. 5,5). Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra(2 Cor. 1, 5).

Jam mirum sane in modum vigebit in te studium orationis, gratiae triumphus, ardor zeli et amor consumens. Lampades tuaelampades ignis atque flammarum(Cant. 8,6). Sanctâ crucis sapientiâ imbutus mortificationem quasi quendam Cherub, flammeo instructum gladio, collocabis ante paradisum casti cordis tui et animo confidenti dulcissimum exspectabis Sponsum. Doloris denique, tentationis, calamitatis quidquid tibi accidit, omne cooperabitur in bonum. Sicut aurum in fornace probaberis, e quâvis tribulatione purior, castior, nitidior procedens. Nimirum mortificatio pretiosissimâ te ornabit s. patientiae virtute. Patientia autem operatur probationem, probatio vero spem, spes autem non confunditin aeternum,“ quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris ” (Rom. 5, 4 sq.).

S. Patientia et spes secura.

Testimonia
I. er S. Regula, II. er decretis et documentis
S. Ecclesiae, III. er Sanctorum et Doctorum
scriptis deprompta.

S. Regula.

Castitas religiosa.

Ejus conservatio.

INSTRUMENTA artis spiritualis sunt: Castitatem

1 amare. — Nihil amori Christi praeponere. — In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, totâ virtute (C. 4. instr. 64, 21, 1).

Instrumenta artis spiritualis sunt : Desideria carnis non perficere. — Non concupiscere. — Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere (C. 4. instr. 59, 61, 50). — Monachus desideria carnis amputare festinet... Ut sollicitus sit circa cogitationes perversas, dicat semper humilis frater in corde suo : « Tunc ero immaculatus coram Eo, si observavero me ab iniquitate mea» (Ps. 17, 24). — Dicit sancta Scriptura : «Sunt viae, quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni demergit » (Prov. 16, 25). — Cavemus illud, quod de negligentibus dictum est :

Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluptatibus suis » (Ps. 52, 2). In desideriis vero carnis nobis Deum credamus esse praesentem semper, quum dicit Propheta Domino : « Domine, ante Te est omne desiderium meum » (Ps. 37, 10). — Cavendum ergo ideo malum desiderium, quia mors secus introitum delectationis posita est. Unde Scriptura praecipit dicens : « Post concupiscentias tuas non eas >> (Eccli. 18, 30. 6. 7. gr. 1). (Habitabit in tabernaculo Domini), Qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi cum ipsâ suasione suâ a conspectibus cordis sui respuens deduxit ad nihilum et parvulos cogitatus ejus tenuit et allisit ad Christum (Prolog.). Non detur occasio diabolo maligno (C. 54,

43, 38).

S. P. Benedicti castitas.

Vita S. Benedicti : Vir sanctus (cum malignus spiritus carnis tentationem excitasset) supernâ gratiâ ad semetipsum reversus est atque urticarum et veprium juxta densa succrescere fruteta conspiciens, exutus indumento nudum se in illis spinarum aculeis et urticarum incendiis projecit, ibique diu volutatus toto ex eis corpore vulneratus exiit : et per cutis vulnera eduxit a corpore vulnus mentis; quia voluptatem traxit in dolorem. Cumque bene poenaliter foris arderet, exstinxit quod intus illicite ardebat. Vicit itaque peccatum, quia mutavit incendium. Ex quo videlicet tempore (sicut post discipulis ipse perhibebat) ita in illo est tentatio voluptatis edomita, ut tale aliquid in se minime sentiret. Coeperunt postmodum multi jam mundum relinquere atque ad ejus magisterium festinare. Liber quippe a tentationis vitio, jure jam factus est virtutum magister. (C. 2).

Mortificatio.

Instrumenta artis spiritualis sunt: Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum. — Corpus castigare. — A saeculi actibus se facere alienum (cap. 4, instr. 10, 11, 20). — Non illico perterritus refugias viam salutis, quae non est nisi angusto initio incipienda (Prolog.).

(Monachi) Angustam viam arripiunt, unde Dominus dicit: ( Angusta via est, quae ducit ad vitam » (Matth. 7, 14), ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et voluptatibus obedientes, sed... Abbatem sibi praeesse desiderant (C. 5).

Noviter venienti praedicentur omnia dura et aspera, per quae itur ad Deum (C. 58).

Monachorum genus primum est Coenobitarum, h. e. monasteriale, militans sub Regulâ vel Abbate... Anachoretae didicerunt contra diabolum pugnare et bene instructi fra. ternâ ex acie (procedunt) (C. 1).

Sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus (C. 2).

Ecce lex (S.Regula), sub quâ militare vis (C. 58).
Vita S. Benedicti : Nulli animum voluptati dedit (Prol.).

Disciplina refectorii.

Jejunium et abstinentia.

Quadragesima.

Simul omnes dicant versum et orent, et sub uno simul omnes accedant ad mensam... Similiter autem post cibum (C. 43).

Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic (1 Cor. 7, 7). Et ideo cum aliquâ scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur (C. 40).

Qui minus indiget, agat Deo gratias et non contristetur; qui vero plus indiget, humilietur pro infirmitate (C. 34).

Instrumentum artis spiritualis est : Jejunium amare (C. 4. instr. 13).

Omni tempore vita monachi Quadragesimae deberet observationem habere (C. 49).

Suademus diebus Quadragesimae omni puritate vitam suam custodire, omnes pariter negligentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. Quod tunc digne fit, si... compunctioni cordis atque abstinentiae operam damus. Ergo his diebus augeamus nobis aliquid ad solitum pensum servitutis nostrae, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam. Unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propriâ voluntate cum gaudio S. Spiritus offerat Deo i. e. subtrahat corpori suo de cibo, de potu... et cum spiritualis desiderii gaudio sanctum Pascha exspectet (C. 49).

Instrumenta artis spiritualis sunt: Delicias non amplecti. - Non esse vinolentum. — Non multum edacem (C. 4. instr. 12, 35, 36).

Quae necessaria sunt comedentibus et bibentibus, sic sibi invicem ministrent fratres, ut nullus indigeat petere aliquid (C. 38).

Sufficere credimus ad refectionem... duo cocta pulmentaria propter diversorum infirmitates, ut forte, qui ex uno non poterit edere, ex aliis reficiatur. Ergo duo pulmentaria cocta fratribus sufficiant, et si fuerint inde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium. Panis libra una propensa sufficiat in die... Quodsi labor forte factus fuerit major, in arbitrio et potestate Abbatis erit,si expediat, aliquid augere, remotâ prae omnibus crapulå, ut nunquam surripiat Monacho indigeries ; quia nihil sic contrarium est omni Christiano, quomodo

Sobrietas in cibo et potu.

Lectio ad mensam.

Extra mensam aut foris non manducandum.

crapula, sicut ait Dominus noster : « Videte, ne graventur corda vestra in crapulå et ebrietate! » (Luc. 21, 34; c. 39).

Infirmorum contuentes imbecillitatem credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentine, propriam se habituros mercedem sciant. Quodsi aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio Prioris consistat, considerans in omnibus, ne subrepat satietas aut ebrietas... Hoc consentiamus, ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, quia : « Vinum apostatare facit etiam sapientes (Eccli. 19, 2). Ubi autem loci necessitas exposcit, ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum et non murinurent (C. 40).

Mensis fratrum edentium lectio deesse non debet... (Hebdomadarius lector) acceptâ benedictione ingrediatur ad legcndum; summumque fiat silentium ad mensam, ut nullius mussitatio vel vox, nisi solius legentis ibi audiatur (C. 38).

Ne quisquam praesumat ante statutam horam vel postea quidquam cibi vel potus percipere (C. 43).

Fratres non praesumant foris manducare, etiamsi a quovis rogentur, nisi forte eis ab Abbate suo praecipiatur (C. 51).

Vita S. Benedicti : Mos cellae fuit, ut quoties ad responsum aliquod egrederentur fratres, cibum potumque extra cellam minime sumerent. Quumque hoc de usu Regulae sollicite servaretur, quadam die ad responsum fratres egressi sunt et... sumpserunt cibum. (Quos cum venerabilis Pater, re divinitus cognitâ, increpasset) ad ejus pedes tremefacti ceciderunt et se deliquisse confessi sunt. Ipse autem protinus culpam pepercit, perpendens, quod ultra non facerent (C. 12).

-------Si quis... aliquid deliquerit aut fregerit quippiam aut perdiderit vel aliud quid excesserit,... ante Abbatem vel Congregationem ultro satisfaciat et prodat delictum suum... (et) subjaceat emendationi. Si animae vero peccati causa latens fuerit, tantum Abbati aut spiritualibus Senioribus

Disciplina capituli,

« PoprzedniaDalej »