Obrazy na stronie
PDF
ePub

tiones, plane mirum est, quum e contra, qui se ipsum regere praesumpserit, in maximo salutis discrimine versetur.

[ocr errors]

Transeamus ad disciplinam cellae. Sicut Dei, ita Abbatis, qui Dei vices gerit, oculis paternis tua patent omnia. Ex quo vetus in coenobiis consuetudo invaluit, cellarum portas foraminibus, quas visituras vocant, perfringendi. Quae quum praeter spiritualem Patrem nemini liceat recludere, in memoriam tibi revocant Ejus intuitum, qui corda et renes scrutatur omniaque inspicit mentis arcana. Quidquid igitur dies noctesque in sacro cellae recessu agis, sub oculis fac Altissimi dilectique Sponsi, cujus non desines pudicissimis frui amplexibus, modo ne sancta mortificationis devotionisque exercitia dimiseris. Noli unquam amori Ejus deesse, imo egregie potius Ipsi respondeas omni officiorum sacrificiorumque genere. Ita cella tua testis sit laeta non solum assiduae orationis tuae et operae, sed non intermissi etiam mortificationis studii. Spectatrix sit voluntariae, quam ex piâ traditione, dato signo, monachi suscipiunt, disciplinae, quâ in poenitentem Dominicae flagellationis recordationem castigari humiliarique corpus solet. Discretas porro conspiciat vigilias tuas et, si opus sit, frigoris, aestus malaeque valetudinis tolerantiam, quibus

Disciplina cellae.

Cellae fo

ramen sive "visitura."

Divini oculus Sponsi

Discipli

nae exercitium.

Totius corporis animique mor

tificatio.

Corporis

habitus.

Munditia,

Caput,

Vultus,

Risus,

exsultans tuo inservis Amori crucifixo, monitum sequens Apostoli: "Mortificate membra vestra, quae sunt super terram ” (Col. 3, 5).

Postremo hactenus dicta coronet mortificatus, qui monachum potissimum decet, totius corporis animique habitus. Ad integram enim te oportet sanctimoniam severioremve revocare disciplinam tam motus corporis, quam animi mores, ideoque penitus rescindere, quidquid a religiosâ claustri gravitate declinat. Corpus igitur, quum sit templum Spiritus Sancti animaeque organum, aequum omnino est, ut pro divini reverentiâ hospitis sit sanctum utque animi virtus ex omnibus quodammodo motibus membrisque effulgeat. Ergo sic sit verecunde, modeste graviterque compositum, ut omni ex parte Deum glorificet aedificetque proximum. Te quidem pauperem honestà imprimis commendet munditia, quae purum mundumque animum prodit. Deinde caput religiosâ sic regas disciplinâ, ut rectum teneatur, tantillum quidem ante inclinatum, sed nec ultro citroque leviter concussum nec deflexum molliter. In vultu autem resplendeat dignitas sanctâ hilaritate illustrata, quae cordis laetitiam testatam faciat, neque in dissolutos se cachinnos neque in scurrilitates effundat, quoniam" sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti" (Eccl. 7,7). Subinde frons,

quae est quaedam animi janua, non rugas exhibeat, sed sanctus in eâ resideat pudor serenitasque, sicut etiam in labiis moderate tantum clausis. Nam "in facie prudentis lucet sapientia" (Prov. 17, 24). Omnium dein sensuum portis custos praeficiatur spiritus mortificationis, qui a noxiis eos perceptionibus avocet caveatque, ne curiosius modum excedant monasticae disciplinae. Apprime diligentissimâ jugiter sepiantur custodiâ oculi, lucernae illae, fenestrae (Jer. 9, 21) ac specula animae. Etenim "ex visu cognoscitur vir " (Eccli. 19, 26). Sursum igitur cor, visum autem deorsum dirigas tegasque caputii velo. Sint oculi tui pudore ornati, simplices atque ita modeste haud nihil demissi, eos ut solutius nec circumvertas nec in alterius faciem defigas. Quod si neglexeris, “eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator, amisso clavo " (Prov. 23, 34). Nam "nequius oculo, quid creatum est?" (Eccli. 31, 15) Simili ratione linguam, aures, odoratum custodias nullumque tibi permittas fratrum tangere, excepto sancto pacis amplexu. Manus sub scapulari teneantur cunctique corporis gestus perinde omni careant motu inordinato, ac si corpus tuum divino coelestis Sponsi spiritu animatum sit. Spiritus enim Domini est sanctae disciplinae spiritus, et "domum membrumque “Dei decet sanctitudo" (Ps. 92, 5). Quo

[ocr errors]

Quinque

sensus,

Oculi,

Gestus et incessus.

Mortifica

tio debet esse humilis et discreta,

Alacris et

constans,

Juncta cum spiritu poenitentiae et Passione D. N.

accedat, ut, nisi instet necessitas, semper monasticâ cum maturitate ac moderatione incedas, ab omni levitate, fastu vel mollitie abhorrens, tanquam si Angelus e coelo descenderit.

En, mi frater, immensus, qui tibi in claustro apertus est, exterioris interiorisque mortificationis campus! Quem ut sancte percurras, summam da operam et humilitati et discretioni, nihil omnino tuo relinquens arbitratui, sed unumquodque mortificationis exercitium sanctae obedientiae subjiciens. Secundo loco nihil agas cum animi vel tristitiâ vel inconstantiâ, quum multum praestet, leviora alacriter atque in paucis fideliter persequi, quam majora incipere et post ex animi mobilitate deserere. Utique perseverandum est in sancto mortificationis proposito, quantumvis aut tentator aut ignavum tui ipsius cor vocitet: "Descende de cruce! Ne cesses respondere: Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? (Joan. 18, 11) Quibus si addas quum poenitentiae spiritum, monacho peculiariter proprium, tum ardens studium, omnia tua cum meritis acerbissimisque cruciatibus JESU CHRISTI et cum doloribus amantissimae martyrum Reginae conjungendi, gloriari tibi cum Apostolo licet: Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferimus,ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris " (2 Cor. 4, 10). Enimvero

66

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

positum tunc est Sponsi signaculum super cor tuum et super brachium tuum, et fasciculus myrrhae dilectus tuus tibi (Cant. 8, 6; 1, 12). Ita praecinctus cingulo puritatis peccatricem perdis animam tuam, ut sanctificatam invenias. Atque navicula tua reapse est ad crucem alligata, ut beatum laetabunda portum contingat.

Fructus denique s. mortificationis, quam praeclari sint quamque benedicti, sedulo animo. revolvas. Eo, quod corpus ejusque cupidines in regalem spiritus dominationem redigit, peccato mortem, animae autem veram affert divinamque vitam. Deinde futuram corporis redemptionem gloriamque inchoat quodammodo et informat, quia caro sub victricis gratiae imperium nutumque subjecta, in altiorem ascendit ordinem. Omni porro appetitu cum ratione composito fieri nequit, quin placidissima quaedam in animâ pax dominetur et floreat. E concupiscentiis enim oriuntur prope omnes perturbationes, aegritudines, angustiae, lites, ita ut, cohibitis illis ac sedatis, gratissima constituatur cum semetipso ac proximo concordia. Revera igitur mortificatio te reddit placatum, pacificum, amabilem ac gratiosum, teque a saeculi desideriis abstractum in perfectiorem semper libertatem filiorum Dei attollit et tantâ complet spirituali unctione, gaudio, consola

Fructus s. mortificationis:

Animi in corpus imperium,

Pax sancta,

Libertas filiorum Dei et gaudium spirituale,

« PoprzedniaDalej »