Obrazy na stronie
PDF
ePub

Mysti

ca monachi

mors imitatio Christi.

tua militia ac professio, vera “ crux tua” secundum verbum Domini: "Si quis vult me sequi, 'deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur Me" (Marc. 8, 34). Cum Psalmistâ igitur concinis: " Quoniam propter Te morti"ficamur totá die, aestimati sumus sicut oves occisionis" (Ps. 43, 22; Rom. 8, 36). Equidem "propter Te," Domine! Hostia enim sum, holocaustum piaculare et sacra victima, agnus Te Agnum sequens. "Non est discipulus super Magistrum nec servus super Dominum suum" (Matth. 10, 24). Perpetuum mortificationis studium mystica est illa, quam professus sum, mors pretiosa in conspectu Tuo, tributum Tibi debitum, imitatio Tui, Tua in me vita. Etenim "exaltatus a terra," omnia trahis ad Te! Profecto" caritas Christi urget" me, ut qui vivo, jam non mihi vivam, sed Ei, qui pro me mortuus est (2 Cor. 5, 14). Ecquid, quaeso, hâc morte, quae vere est vita in Deo abscondita, honoratius, dignius, felicius? "Ecce," ait SS. Pater noster, "pietate Sud demonstrat nobis Dominus viam vitae"! (Prol. s. Reg.) Exemplum dedit, et in carne Ipsius clarificatâ in aeternum relucent gloriosa Passionis Mortisque Ejus signa. Proinde macte virtute, frater! Tu, qui Christianus vocaris, i. e. alter Christus, "indue Dominum JESUM CHRISTUM"! Disce "eminentem" Crucifixi" scientiam! Stigmata Domini

JESU porta in corpore" tuo! In omni cogitatu et actu, opere et sermone "vivat in te Christus," deliciae tuae et documentum ad imitandum tibi propositum! Pedetentim persequere "vestigia Ejus, pretioso sanguine respersa! Nonne crudelissimâ morte, quam pro te tulit, "Sponsus sanguinum” (Ex. 4, 25) meretur, ut pro Ipso saltem mortificeris?

Unde singulari existimatione et amore prosequere monasticam disciplinam, quae mortificationis exercitia non solum sanctâ dirigit normâ, verum etiam eo, quod communiter fiunt, faciliora reddit meritisque mirifice auget. Ipsa enim operatur conversionem morum sive sanctam illam animi puritatem, quae arctissime cum Deo jungit. Cui quidem disciplinae qui totum se exhibens sedulo inservit, vere martyrium subit caritatis, quoniam omni horâ veterem in se hominem mortis supplicio tradit judicans: "Tolle eum, crucifigatur"! Contra, monachus non mortificatus merito nihil nisi dealbatum censetur sepulcrum.

Quae quum sic se habeant, dilecte frater, confirmato magnoque animo apprehende juratam a te disciplinam refectorii, capituli, cellae, totius vitae ! Primum quidem refectorii. Haud immemor eloquii: "Fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus "(Rom. 8, 12), S. Legifer noster jejunii et abstinentiae

Discipli

na monastica est utilis,

Opera

tur conversionem morum et caritatis martyrium.

Disciplina refectorii.

Jejunium et abstinentia.

[blocks in formation]

disciplinam instituit, quam, licet, approbante Sede Apostolicâ, mitigatam sequamur, tamen adeo negligere atque relaxare monacho nefas est, ut ad mera praecepta cunctis fidelibus injuncta redigatur. Praesertim solemnis Quadragesimae observantia digna prorsus videtur, quam religiosissime coenobia retineant. In tuâ haereat memoriâ laus et commendatio, quâ apud Sanctos abundat jejunii abstinentiaeque disciplina. Siccat quodammodo fontem concupiscentiae carnis, sanguinem attenuans, quem ardentem appellant fornacem libidinum. “Nabuzardan," cujus nominis interpretatio est: princeps coquorum,“ muros Jerusalem in circuitu destruxit" (4 Reg. 25, 10). Perinde edacitas atque crapula funditus perdunt tolluntque Religionem. Immundus enim spiritus, qui "oratione et jejunio ejicitur", a monacho, gutturis voluptati dedito, quasi allectus intromittitur. Ergo tu “sobrius esto" et frugi, non modo abdicans abs te lautitias omnes suavitatesque refectionum, sed prorsus inexpiabile gulae bellum indicens. Inutile est enim arma tentare in exteriores salutis hostes, quamdiu dolosus intra ipsos muros proditor insidias instruit. Ideo de quâvis refectione tuâ restricte sit dictum: " Unusquisque super mensuram aliquid propria voluntate cum gaudio S. Spiritus offerat Deo, i. e. subtrahat corpori suo"

(S. Reg. c. 49). Quod quidem vel munusculum sit, JESU et Mariae oblatum, vel suffragium pro defunctis. Praeterea " noli avidus esse... et non te effundas super omnem escam” (Eccli. 37, 32), sed interius exteriusque observa omnino temperantiam, modestiam, continentiam, tibi semper imperans lectionique intentus, quae suaviter animum a sensibus avocans refectionem sancte condit, quare nunquam deesse debet. Ceterum in timore Dei et s. obedientiâ, cum simplicitate et gratiarum actione, " manduca, quae apponuntur tibi," sine ullo delectu aut querelâ. Coenobitica refectio speciem tibi referat coenae Domini ipsiusque aeterni coelorum convivii. Utrobique coelestis Paterfamilias panem filiis benedicit, frangit atque dispensat, Ipsemet dulcissimus hospes, procurator mensae ac praeses. Propterea sit "semper laus Ejus in ore" tuo ! Neque enim refectionis tuae finis est alius, quam laus Dei, ut scilicet corpus cibo potuque firmatum animae operam praestet ad divinum perficiendum officium laetiusque Deo serviendum.

Jam pauca dicamus de disciplinâ capituli. Praeter sacramentalem confessionem, saltem octavo quoque die, sicut sancta hortatur Ecclesia, in monasteriis factam, quae “auget piis justitiam reisque donat veniam", nihil fere est, quod ad disciplinam monasticam spiritumque

Lectio ad mensam.

Refectorium imago

coenaculi et

coeli.

Disciplina capituli.

Culpa.

Satisfa

ctiones.

Conscientiae mani

festatio.

mortificationis fovendum tantum conferat, quantum publica, quae in capitulo fit, culparum patefactio. Haud injuriâ capitulum purgatorium nuncupatur claustri, utpote in quo maculae ex neglectu contractae piaculari paternae correptionis flammâ deleantur. Quamobrem evocatus a Superiore, humillime atque ingenue, quae contra regularem observantiam coenobiique disciplinam admiseris, confiteare, dolenter te incusans gratulansque tibi, quod in tam paternum adducaris judicium, delictaque tam levi humiliationis mortificationisve poenâ, sive palam in refectorio sive secus luenda est, expiare tibi licet. Idem dicendum de omnibus, quaecunque in choro vel ubivis suscipiuntur, satisfactionibus, quas quidem maximâ cum humilitate et in spiritu poenitentiae persolvas.

Neque omittendus hic est perquam salutaris, qui in monasteriis inveteravit, mos, interiorem animae statum Patri spirituali detegendi. Divinitus enim is tibi constitutus est et medicus et magister. Quare magno simplicique animo et cum fiduciâ plane filiali tuum aperi cor, nihil omnino reticens, unde sanctum benigni Patris consilium redundare tibi possit. Quod quidem monasticae vitae institutum, quam uberes sanctitatis fructus quantumque emolumenti afferat ad mores convertendos feliciterque decertandas daemonum impugna

« PoprzedniaDalej »