Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnibus spolians atque in aeternam detrudens
et ignominiam et poenam.
Jam vero inclita

castitatis virtus in animâ tanquam in suo sedet
solio, ex quo suaviter fortiterque omnibus
animi motibus, cupiditatibus, desideriis impe-
rat sancteque regit corpus, ita ut rationi ac di-
vinae voluntati obtemperet. In sacro animae
recessu omnibus horis coelestem Sponsum
pretioso ungit nardo, “et domus, ” i. e. corpus,
"impleta est ex odore unguenti” (Joan. 12, 3).
Apostolicum enim in memoriâ nostrâ haeret
eloquium: "An nescitis, quoniam membra
vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in
vobis est, quem habetis a Deo, et non estis
“vestri? Empti enim estis pretio magno. Glo-
rificate et portate Deum in corpore vestro

[ocr errors]
[ocr errors]

(1 Cor. 6, 19 sq.).

[ocr errors]

Unde, quantus castitati honos tribuendus sit, plane apparet. Ipsa dirum abs te removet jugum amplissimaque tibi affert gratiarum dona, una cum sapientiâ et sanctitate. Nam innumeris, quibus jactantur homines, curis te liberans, non modo expeditam tibi illustrem

que

ad perfectionem viam sternit, verum etiam animum purissimis ac paene coelestibus perfundit gaudiis. Quid vero de aeternâ, quâ tandem cumulatur, mercede dicam? Cor mundum optimus ille ager est, qui centesimum reddit fructum. "Virgines enim," ad sublimem evecti

Anima castitatis solium.

Corpus membrum Christi et templum Deitatis.

Castitatis honor et fructus.

Ejus prae

rogativa in calis.

Monachus castus et virgo.

Castitas

studiosissi

me servan

da,

Minime periclitanda.

Tota spes in fugâ et humilitate.

Fuge saeculum, mulierem,

otium.

[ocr errors]

coelestis gloriae gradum, " sequuntur Agnum, quocunque ierit," et cantant" canticum" quod nemo potest dicere, nisi" ipsi. “Sine maculá enim sunt ante thronum Dei" (Apoc. 14, 3 sq.). Monachus igitur castus et virgo, inter angelicos summi Regis milites aulicosque in terrâ adscitus, aliquando in aeternum triumphabit proximus immortali Duci candidumque sequens vexillum praeclarissimae virginum Reginae.

Agedum, frater, quam tutissimâ custodiâ ac fide serva, tuere, propugna gloriosam s. castitatis praerogativam, summo praecavens studio, ne quam, licet tenuissimam, jacturam subeat ullumve incurrat discrimen. Summâ cautione omnes devita, quaecunque amabilissimam delicatamque hanc virtutem in periculum possint adducere, causas atque occasiones. Nam "qui amat periculum, in illo peribit” (Eccli. 3, 27). Virgini spes tota salutis in secessu, sola victoria in fugâ est collocanda atque in humillimâ sui ipsius diffidentiâ. “ Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me (Ps. 114, 6). Carnis enim stimulus appellatur angelus satanae," spiritus istius, quem de coelo superbia praecipitavit. Ideo saeculum fuge maximeque mulierem, saeculi quasi summam atque insidiosissimum pudicitiae scopulum. " Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricae in deserto" (Jer. 48, 6). Homo

[ocr errors]

sis continuati laboris, "mittens servum tuum malevolum in operationem, ne vacet" (Eccli. 33,28).

[ocr errors]

Vigilandum et orandum.

Praesidium SS. Euchari

stiae, B. Mariae V., S.

Ita extrinsecus vigilans atque intrinsecus ("de corde enim exeunt cogitationes malae' Matth. 15, 19), ora assidue, pro certo habens, quoniam aliter non possis esse continens, nisi Deus det" (Sap. 8, 21). Praecipue omnia de praesidio spera Eucharistici Sponsi, sanctae et immaculatae Virginis ejusque Sponsi S. Josephi Joseph et S. ac beatissimi nostri Patriarchae, heroici castitatis patroni. Tu, benedictus S. Benedicti filius, constanti dexterâ tene virginitatis lampadem, aeternas exspectans nuptias, ac die noctuque tanquam eleemosynam petens coelestem gratiam, quâ, velut oleo, pura castitatis flamma nutritur.

At, de angelicâ hâc coelestis odoris virtute, unde monacho tantum gaudium, tantaque gloria et spes manat, cur nulla fere mentio illata est in lege monastica? Respondeo: S. castitas adeo est lex fundans sive conditio, sine quâ ne cogitari quidem ulla potest vita claustralis, vix ut commemoratione opus sit. Tegitur silentio, sicuti domus fundamenta solent in profundo poni oculisque auferri. Universum enim S. Regulae opus super castitatem sic constructum videtur, ut huic aeque innitatur ac tutamento sit. Nam ad puritatem potissimum corporis et animi juvandam tuendamque institutam

P. Benedi

cti.

S. Castitas monasticae

legis funda

mentum.

Eam

monastica mortificationis disciplina servat et juvat.

Lilium inter spinas.

Mortificatio lex vitae christianae.

Pax animam inter et corpus dirempta.

esse monasticam mortificationis disciplinam, quis est, qui non videat? Nimirum omnia s. legis praecepta id fere spectant, ut pura cordis. et corporis castimonia incolumis servetur ejusque studium ad altiorem in dies ascendat caritatis et contemplationis gradum. Itaque monachus, si quidem castâ animi et sensuum sanctitate enitet, arcae foederis comparandus est interius exteriusque auratae, quae legem servabat et in quâ divina sedebat Majestas.

Tam manifesto autem sanctae puritatis “ lilium inter spinas" solummodo mortificationis floret, ut, quo quis castigatior, eo sit castior, et quo sanctior est coenobii disciplina, eo illustrior appareat puritas monachorum. Corporis enim afflictatio et sapiens quaedam vitae asperitas, sicut via sunt ad castitatem, ita sepes, quâ tuto cincta custoditur. Quinetiam mortificatio quasi universa lex est, quâ vita constituitur christiana. Nam quamdiu in hâc viatoris conditione versamur, "spiritus quidem promptus est, caro autem infirma” (Matth. 26,41); quoniam homo, ex quo summum Dei imperium impie detrectavit, sui ipsius imperium amisit. Caro enim concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur " (Gal. 5, 17). Exoptata illa pax et concordia, quâ anima et corpus velut domina et ancilla inter se concinebant, prorsus dis

66

soluta est, ita quidem ut gratuitum hoc integritatis donum nec baptismate nec professione restituatur. Jam Apostolum audi conquerentem: " Video aliam legem in membris meis" (Rom. 7, 23). Quare idem hortatur: "Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, (ita) ut obediatis concupiscentiis ejus ” (Rom. 6, 12). Est igitur "militia vita hominis super terram (Job. 7, 1), et, si effugere peccatum vult, sine intermissione pugnandum ei contra perniciosas carnis cupiditates. "Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud"

(Matth. 11, 12).

Quae quidem se mortificandi lex quum cunctos complectatur Evae filios, tamen praecipue pertinet ad monachum. Mortificatione enim ac poenitentia omnis nititur vita monastica. Perpetuo ut naturae vim inferas, carnis reprimas desideria, inordinatos animi affectus motusque compescas, vitiosas passiones frangas ac vincas; ne multa dicam, ut quotidie “spiritu facta carnis mortifices" et huic saeculo, rebus omnibus tibique ipsi moriaris, ecce, cur ingressus sis claustrum votaque emiseris. "In hoc "enim vocati estis, quia et Christus passus "est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia Ejus " (1 Petr. 2, 21).

66

Continua haec tui ipsius mortificatio proprium est officium tuum, munus et pensum,

Monasticapraecipue

lex est mortificatio et poenitentia.

Eadem est

monachi officium, professio, crux.

« PoprzedniaDalej »