Obrazy na stronie
PDF
ePub

quantum B. Maria V. – Virgo continue habebat actualem relationem ad divinam Majestatem et ad suam nihilitatem (Serm. 4. in Fest. V. M. a. 1.et a. 3. c. 2).

S. Birgittam Mater Dei sic allocuta est : Ut quid enim ego me tantum humiliabam, aut unde promerui tantam gratiam, nisi quia cogitavi et scivi, me nihil a me esse vel habere ? Ideo nolui laudem meam, sed solius Datoris et Creatoris. — Quid contemptibilius, quam vocari fatua, omnibus indigere, omnibus se credere indigniorem? Talis, o filia, erat humilitas mea, hoc gaudium meum, haec voluntas tota, quâ nulli, nisi Filio meo, placere cogitabam (Revel. I. 2. 6. 23).

S. Augustinus : 0 vere beata humilitas Mariae, quae Deum hominibus peperit, paradisum aperuit, et animas ab inferis liberavit ! (Serm. 208. n. 10. in app. P. L. 39, 2133).

S. Odilo, Abb. Cluniac. (1049): Virgo sanctissima interrogando et potius cunctando coepit inquirere, quomodo fieri posset, quod Angelus insolitam et inauditam rem tantâ auctoritate nuntiare praesumeret... O inauditum et admirabile singularis humilitatis exemplum ! Ea, quae se Dominum et Creatorem suum concepisse gaudebat et de se nasciturum non dubitabat, cum posset se agnoscere sine dispendio suae sincerissimae humilitatis omnium fidelium dominam, non distulit se vocare Domini sui ancillam dicens : < Eca ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum ! » Videte, fratres, humilitatem Virginis, Verbum Dei concipientis ! (Serm. 4. P. L. 142, 1003).

Humilitatis fructus.

S. Augustinus : 0 humilitatem, medicinam omnibus consulendam, omnia tumentia comprimentem, omnia tabescentia reficientem, omnia superflua resecantem, omnia depravata corrigentem !... Quae superbia sanari potest, si humilitate filii Dei non sanatur ? Quae avaritia sanari potest, si paupertate filii Dei non sanatur? Quae iracundia sanari potest, si sapientiâ filii Dei non sanatur ? (De agone christiano c. II n. 12. P. L. 40, 298. 297). — Humilitas dissimilis est superbiae ; nam ipsa superbia Luciferum de coelo dejecit, sed humilitas Dei Filium incarnavit. Superbia Adam de Paradiso expulit, sed humilitas latronem in Paradisum introduxit. Superbia Nabuchodonosor in bestiam transmutavit, sed humilitas Joseph principem Israël constituit. Superbia Pharaonem submersit, sed humilitas Moysen exaltavit (Serm. 12. ad fratres in Erm. in append. P. L. 50, 1255). — Potentior est et utilior est solidissima humilitas, quam ventosissima celsitudo (Lib. 8. de Trinit. c. 7. n. 11. P. L. 42, 957).

Hugo a S. Charo, Cardin. : Humilitas est custos omnium virtutum, et restitutrix omnium bonorum. Nam humilitas de tepiditate aliarum virtutum inflammescit, de paupertate ditescit, de defectu abundat, de luctu gaudet, de morte reviviscit (Sup. Proverb. c. 26, v. 12).

S. Antonius de Padua : B. Antonius (Eremita) videns in oratione mundum laqueis plenum, connectentibus se invicem, exclamavit : «О quis istos evadet laqueos periculorum ? » Responsum fuit: (Sola humilitas » (Part. 1. Tit. 5. 6. 4. § 1).

S. Gregorius M. : Quid humilitate sublimius, quae, dum se in ima deprimit, Auctori manenti super summa conjungitur ? (Part. 3. Regul. Pastoral. c. 17. P. L. 77, 78).

S. Bernardus : Humilitas custos pudicitiae et mater patientiae est (De ord. vitae c. 6. n. 20. P. L. 184, 573). — Sola virtus humilitatis est laesae reparatio caritatis (Serm. 2 de Nativ. n. 6. P. L. 183, 122). — Cum te humiliari videris, habeto id signum in bonum, omnino argumentum gratiae propinquantis (Serm. 34. sup. Cant. n. 1. ibid. 960).

S. Laurentius Justinianus : Quemadmodum ignorantia praesumptionem ac praesumptio inducit casum, ita scientia humilitatem, ac humilitas augmentum parit gratiae, additamentum luminis, perseverantiam boni, spei delectabile gaudium, desiderium proficiendi, gustum sapientiae, fidei constantiam, amorem patiendi, exsultationem spiritus, inentis rectitudinem, justitiae zelum sitimque virtutum (De inst. et regim. peccat. c. 9).

S. Bernardus : Arbor fuit B. Benedictus grandis at. que fructifera tanquam «lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum. » Ubi sunt decursus aquarum ? Profecto in vallibus; quia «inter medium montium pertransibunt aquae. » Quis enim non videat, etiam torrentes montium ardua declinare et mediam ad humilitatem semper divertere vallis ? Sic profecto Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam... Propterea vallem magis elige ad ambulandum, vallem elige ad plantandum... In vallibus pinguedo est; ibi proficiunt plantae, ibi plena spica, ibi centesimus oritur fructus, juxta illud (Ps. 64) : « Et valles abundabant frumento. » Audis, quia ubique vallis laudatur, ubique humilitas praedicatur. Ibi ergo plantare, ubi decursus aquarum ) (In natali SS. Patris. n. 4. P. L. 183, 377). -- Quid humilitate ditius, quid pretiosius invenitur, quâ nimirum regnum coelorum emitur et divina gratia acquiritur, sicut scriptum est: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum » (Serm 4. in Vigil. Nativ. Dom. n. 6, P. L. 183, 103).

S. Augustinus : Excelsa est patria, humilis est via. Ergo qui quaerit patriam, quid recusat viam ? (Tract. 28. in Jo, n. 5. P. L. 35, 1024).

S. Joan. Chrysostomus : (Apud monachos) una est mensa, et ministerium suscipientibus et exhibentibus, eadem fercula, eadem indumenta, habitacula eadem, eadem vita... Non est ibi Meum et Tuum, sed hoc verbum, infinitorum causa bellorum, eliminatum est. Et quid miraris, quod una sit omnibus diaeta, vestis et mensa, quippe quum omnibus sit una anima, non tantum quoad substantiam (hoc enim et omnibus), verum et quoad caritatem ? Qualiter igitur haec unquam contra seipsam insurgeret? Apud monachos non est paupertas et divitiae, gloria et ignobilitas; qualiter igitur aditum inveniret arrogantia vel superbia ? (Hom. 72 in Matth. 1. 3 et 4. P. Gr. 58, 671).

Beati pauperes et humiles

Quartum Elementum. Monastica mortificationis disciplina. Religiosa castitasMonachus sponsa Christi Castitatis claritas, honor, fructus, conservatio Ejus patroni Castitas conditio vitae monasticae Eam mortificatio sustinet

Mortificatio monachi professio Mystica mors Monastica disciplina refectorii Jejunium et abstinentia Disciplina capituli - Culpa, satisfactio, conscientiae manifestatio Disciplina cellae Corporis animique mortificatio -- Habitus corporis Sensuum custodia Qualis debeat esse mortificatio Ejus fructus Pax Gaudium Patientia et Spes.

Declaratio. Monachi, quoniam Dei familia sunt, e multitudine fidelium selecta, prae hisce debent sanctissimi purissimique Dei speciem prae se ferre. Quamobrem, sicut “ Spiritus est Deus,” ita monachum virum plane spiritualem esse decet, corpore et spiritu sanctum,atque virginalem amplecti castitatem, ut quam maxime conformis fiat imaginis Filii (Rom. 8, 29), qui omnium filiorum Patris primogenitus est et caput. Proinde et tu, frater, cum B. Petro dicis: “ Reliqui omnia,” spiritu pauper, “ et,sanctam colens virginitatem,“ sequor Te,

Religiosa castitas.

Sponsa Christi

Vita monachi angelica.

Agnum immaculatum. Ipse enim JESUS Christus te Sibi sponsavit in sempiternum (Os. 2, 19 sq.), ut integerrimam servans castimoniam “ facultatem habeas, sine impedimento Dominum obsecrandi (1 Cor. 7, 35).

O te fortunatum! Minuit te Dominus “ paulo minus ab Angelis (Ps. 8, 6), imo coelestibus te aequavit principibus, quia, ut in carne coeli ratione vivas, amantissime te et elegit et gratiis auxit.Tua igitur vita, in angelicae puritatis claritatem transfigurata, suavissimum exstat aeternae vitae praeludium, referens praedestinationis signum. Etenim Dei Verbum quum carnem assumeret, paupertatem a terrâ accepit eique pro compensatione coelestem dedit virginitatem.“ O quam pulchra est casta generatio cum claritate! Immortalis est enim memoria illius ; quoniam et apud Deum nota est et apud homines ! (Sap. 4, 1) Instaurat quodam modo paradisum, hominem in pristinum restituens honoris ac dignitatis locum ; porro Ecclesiam splendidâ exornat coronâ, fulgentibus gemmis mirifice illuminatâ ; totam denique terram dulcissimo quodam replet suavitatis odore in conspectu Domini; quum e contra impuritas corpus animamque perdat, foedet, depravet, funditus divinum evertat ordinem, ac Dei imaginem turpissime deformet, hominem ornamentis honoribusque

Castitatis pulchritudo et claritas.

Pestis impudicitiae.

« PoprzedniaDalej »