Obrazy na stronie
PDF
ePub

nem teneatur; ideoque ei, qui admitti ad profitendum in quolibet Ordine, Congregatione, Societate et Instituto regulari postulaverit,... dictum praeceptum expresse denuntietur.... Insuper infra annum ab absoluto Concilio perfecta vita communis omnino constituatur in domibus novitiatûs, professorii ac studiorum, quatenus in eis introducta adhuc non reperiatur... Omnes religiosi, etiam antea professi, qui in omnibus enuntiatis domibus commorantur, eam omnino servare teneantur... De reliquo cum vita perfecta communis in eo consistat, ut bona quaecunque, reditus, emolumenta aliaque omnia, quae quovis titulo religiosis obveniant, in usum religiosae familiae plene conferantur, et ipsum victum, vestitum, aliaque necessaria a conventu in communi accipiant, superiores nihil quod sit necessarium religiosis denegent, et religiosi nihil, quod sit superfluum exigant; ideoque superioribus caritas et sollicitudo, subditis vero religiosa moderatio enixe commendatur (Schema 3. de regul. in praef. et c. 1).

Sancti et Doctores.

S. Basilius M., Ep. Caesar. (379): Liceat afferre Domini verba: «Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest Meus esse discipulus. » Et alibi post illud: « Si vis perfectus esse, » prius dixerat :

Vade, vende, quae habes et da pauperibus; » tumque subjunxit: « Veni, sequere me. » Atque etiam mercatoris parabola huc spectare cuivis aequo rerum aestimatori videbitur. « Simile est, » inquit, « regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, inventâ autem unâ pretiosâ margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit et emit eam. » Planum est enim, regnum coeleste per pretiosam margaritam adumbrari, quod nos assequi non posse, declarant Domini verba, nisi omnia simul, quae habemus, et divitias et gloriam et genus et si quid est aliud, cujus studio desiderioque plerique teneantur, pro eo comparando deseramus (Regul. fusior.... 8. n. 2. P. Gr. 31, 938).

Evangelica paupertas.

[blocks in formation]

Perfectissimam vitae societatem appello ego eam, a quâ exclusa est omnis possessio propria,... in quâ vero omnia sunt communia, animae, sententiae, corpora, et quaecunque alia, quibus corpora nutriuntur ac curantur, communis Deus, communis pietatis negotiatio, salus communis, communia certamina, communes labores, coronae communes... Quid comparandum est huic vitae instituto? Quid beatius? Quid hâc conjunctione atque unitate perfectius? (Constit. monast c. 18. n. 1. 2 ibid. 1382).

S. Bernardus (1153): Aperiens (Dominus) os suum, docebat eos dicens : « Beati pauperes spiritu. » Vere apertum est os Ejus, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae. sunt reconditi; qui per prophetam ante praedixerat : « Aperiam os Meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. » Quid enim tam absconditum, quam paupertatem esse beatam? Attamen Veritas loquitur, quae nec falli, nec fallere potest, et Ipsa est, quae dicit, quoniam « beati pauperes spiritu. » Sic vos, insensati filii Adam, divitias quaeritis, divitias desideratis usque adhuc; cum jam beatitudo pauperum divinitus commendata, praedicata mundo, credita sit ab hominibus ? Quaerat eas paganus, qui sine Deo vivit; quaerat Judaeus, qui terrenas promissiones accepit ! Sed quâ fronte, magis autem qua mente Christianus divitias quaerit, postquam Christus beatos esse pauperes praedicavit ? Quousque, filii alieni, quousque vanitatem loquetur os vestrum, ut beatum dicatis populum, cui haec sunt, haec visibilia, haec praesentia ; cum Filius Dei, os suum aperiens, locutus sit veritatem, beatos esse pauperes, et vae divitibus? Sed diligenter attende, quod non simpliciter pauperes nominat, propter plebeios, pauperes necessitate miserabili, non laudabili voluntate. Spero equidem profuturam eis apud divinae bonitatis misericordiam hanc ipsam afflictionis suae miseriam; scio tamen, Dominum hoc in loco non de hujusmodi fuisse locutum, sed de his, qui possunt dicere cum propheta: « Voluntarie sacrificabo Tibi» (Ps. 53, 8). Attamen non voluntaria quidem paupertas omnis laudem habet apud Deum;

nam et philosophi omnia sua reliquisse leguntur, ut expediti mundialibus curis, studio vanitatis possent vacare liberius, et nolebant censu abundare terreno, ut abundarent magis in sensu suo. Hoc discernit, quod dictum est «spiritu,» i. e. spirituali voluntate, « Beati » ergo «pauperes spiritu, spirituali scilicet intentione, desiderio spirituali, propter solum beneplacitum Dei et animarum salutem; « quoniam ipsorum est regnum coelorum!» (Serm. 1. in fest. Omn. Sanctorum. n. 7 et8. P. L. 183, 456).

S. Thomas Aquin.: Doct. Eccl. (1274): Paupertas spiritus intelligi potest abjectio temporalium rerum, quae fit spiritu, i. e. propria voluntate per instinctum Spiritus Sancti (II. II. qu. 19. art. 12).

Dionysius Carthus. (1471): Paupertas voluntaria est virtus, per quam temporalia contemnuntur amore Sponsi coelestis (De profess. monast. act. 11).

S. Cyprian. Episc. Carthaginiens. (258) : Nihil appetere jam, nihil desiderare de saeculo potest, qui saeculo major est. Penuria esse nulla jam poterit, cui semel pectus coelestis sagina saturavit (Ep. ad Donat. c. 14 et 15. P. L. 4, 225).

Haeftenius, Praepos. Affligeniens. (1648): Paupertatis medulla est, ita summo illo bono, quod Deus est, esse contentum, ut propter Eum aliorum omnium obliviscatur, nec ad ea respicere aut ea ullo in pretio habere dignetur, dicens cum Propheta (Ps. 72): « Domine, quid mihi est in coelo, et a Te quid volui super terram? Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum!» (Disquisit. monast. l. 4. tract. 8. disquis. 7).

Ernaldus, Abb. Bonaevallis (Bonneval, dioec. de Chartres) (1156): In nativitate Christi nulla domûs ambitio, nisi declinatorium in stabulo, mater in foeno, filius in praesepio. Tale elegit fabricator mundi hospitium; hujusmodi habuit delicias sacrae Virginis puerperium. Panniculi pro purpurâ, pro byssu in ornatu regis laciniae congeruntur... Christus pauper discipulos divites aspernatur. Pauper mater, pauper filius, inops hospitium, his, qui in formâ hujus

Paupertas spiritus,

Sive vo

luntaria.

Saeculo

major est, summe dives, Deo

contenta.

Christi nati paupertasexemplar.

Christus pauper et egenus,

Ejus pan

pertas nostrae divitiae.

Christi

pauperes saeculo crucifixi.

Pretiosus titulus.

Nudus

nudum se

quere JESUM et pauperrimum.

scholae in Ecclesiâ militant, praebens efficax documentum (L. de cardinal. operib. Christi. c. 1. P. L. 189, 1616. 1618).

S. Hieronymus, Doct. Eccl. (420): Qui cognoscit Christum in assumptâ carne venisse, in quâ pro nobis «pauper factus est et egenus,» hic beatitudinum coelestium opes capit. Ipse autem Dominus factus est pauper, cum non haberet, ubi caput reclinaret, egenus, cum se in egentibus refici demonstravit. « Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem!» (Breviar. in Ps. 40. v. 1. in app. P. L. 26, 946).

S. Ephrem, Diac. Edess. (378): Esto studiosus paupertatis Christi, ut in coelesti patriâ Ejus divinitate diteris (De jejun. tom. 3. p. 22).

S. Bernardus: Ditior est Christi paupertas cunctis opibus, cunctisque thesauris (Ser. 4. in Vigil. Nativ. n. 6. P. L. 183, 102).

S. Thomas Aquin.: His, qui Christi paupertatem sequuntur, magna dignitas accrescit. (Contra retrahentes ab ingressu Relig. c. 15).

Regula Fructuosi, Ep. Bracarens. (Braga in Portugal. 670): Christi pauperes hanc habent consuetudinem : Nihil in hoc mundo cupiunt habere, ut possint Deum et proximum perfecte diligere... Proinde Christi servus, qui cupit esse verus discipulus, nudam crucem ascendat nudus; ut mortuus sit saeculo, Christo vivat crucifixo (Regul. commun. c. 87, 1112).

I. P. L.

Petrus Blesensis, Cancellar. et Archidiac. in Angliâ (1200) Apud pauperem Christum pretiosus est titulus paupertatis; Christus pauper et pauperis Virginis Filius, pauperes elegit in Apostolos (Ep. 3. P. L. 207, 8).

Petrus Comestor, presb. Paris. (1178): Omnem revolvite vitam Salvatoris ab utero Virginis usque ad patibulum crucis, non invenietis in eo, nisi stigmata paupertatis (Serm. 9. P. L. 198, 1746).

Imitatio Christi: Ad hoc conare, hoc ora, hoc desidera, ut ab omni proprietate possis exspoliari, et nudus nudum JESUM sequi (L. 3. c. 37).

S. Laurentius Justinianus, (1455): Ipse Dominus ita pauper fuit, ut veniens in mundum, non in suâ, sed aliena domo nasceretur, vivens non haberet, ubi habitaret, nec moriens, unde nuditatem suam tegeret, nec mortuus, unde involveretur, nec sepulchrum, ubi mortuum corpus locaretur (De lig. vitae. tract. 10, de paupert. c. 10).

S. Odilo, Abb. Cluniac. (1049) Erat Maria pauper terrenâ possessione, sed plena coelesti benedictione; erat progenita stemmate regali; sed pauper stipendio temporali. Pauper rebus, referta divinis muneribus. In tantum pauper, ut agnum, qui pro peccato offerebatur, non haberet; in tantum dives, ut Agnum peccata mundi tollentem salvâ virginitate generare posset (Serm. 3, P. L. 142, 1000).

:

Joan. Cassianus, Abbas Massilien. (430) Vis nosse, quam perniciose, quam noxie fomes iste (peculii), nisi fuerit diligenter excisus, ad ejus interitum, qui eum conceperit, fructificet, et omnigenis pullulat ramusculis vitiorum? Respice Judam! (Instit. l. 7. c. 23. P. L. 49, 314).

S. Basilius M., Ep. Caesar. (379): Furtum est privata possessio (Const. mon. c. 34. n. 1. P. Gr. 31, 1426).

S. Augustinus, Ep. Hippon. Doct. Eccl.: Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur (Regul. c. 8. P. L. 33, 963.) Nemo sibi aliquid vindicet proprium, sive in vestimento, sive in quâcunque re; Apostolicâ enim vitâ optamus vivere (Regul. 2 ad Cleric. n. 2. in app. P. L. 32, 1450.) Quid ei sufficit, cui virtus felicitasque non sufficit? (De civit. Dei. l. 4. c. 21. P. L. 41, 128).

S. Hieronymus, Doct. Eccl. (420): Quidam ex fratribus, parcior magis quam avarior, et nesciens, triginta argenteis Dominum venditum, centum solidos, quos lino texendo acquisierat, moriens dereliquit. Initum est inter monachos consilium (nam in eodem loco circiter quinque millia divisis cellulis habitabant) quid facto opus esset. Alii pauperibus distribuendos esse dicebant, alii dandos Ecclesiae; nonnulli parentibus remittendos. Macarius vero et

S. Maria pauper.

Judas proprietarii exemplar.

Proprietas monachi furtum.

Mortui poena proprietarii.

« PoprzedniaDalej »