Obrazy na stronie
PDF
ePub

Aliorum est fomentum vitiorum.

Nihil retinendum,

Necessaria fratribus dentur.

Frequens inspectio.

latur; nec recipiatur ulterius nisi poeniteat secundum monasticam disciplinam. Quod si proprietas apud quemquam in morte reperta fuerit, ipsa cum eo in signum perditionis extra monasterium in sterquilinio subterretur, secundum quod B. Gregorius narrat in dialogo se fecisse. Unde si quidquam alicui fucrit specialiter destinatum, non praesumat illud accipere, sed Abbati vel Priori aut Cellerario assignetur... Nec aestimet Abbas, quod super habenda proprietate possit cum aliquo Monacho dispensare. (C 6. de statu monacho. rum III, 35.) Similiter Nicol. IV. et alii Summi Pontifices.

Concil. Basileense (a. 1431): Quia proprietatis pessimum vitium in religioso incitamentum atque fomitem aliorum praestat vitiorum, propterea, ne haec damnabilis radix crescat et germinet, sed prout in c. 33. S. Reg. mandatum, in monasterio radicitus amputetur, auctoritate nobis commissâ, districte praecipiendo mandamus, quod nulla persona regularis proprium aut pecunias habeat, sive occulte retineat quovis modo, nisi quibus propter officia eis injuncta licitum est habere. Nec quovis quaesito colore aliquis quidpiam sibi appropriandum acquirat vel ab amicis, parentibus seu quibuscumque personis munera oblata per se accipiat, sed omnia et singula ad Abbatis arbitrium per se ipsum distribuenda integraliter assignet. Nihil ergo omnino monachus habeat, nisi quod Abbas dederit aut juste et rationabiliter permiserit. Ut autem hujus nequissimi vitii occasiones penitus a monasteriis auferantur, D. Abbatibus ceterisque officialibus, rerum temporalium administrationem habentibus, eâdem auctoritate seriose injungimus et in virtute S. Obedientiae mandamus, quatenus fratribus omnibus et singulis sufficienter et honeste de omnibus necessariis secundum Regulam provideatur in victu pariter et vestitu. Et praecipue hoc fiat pro hieme, primâ die mensis Octobris ad minus; aliis autem anni temporibus secundum ordinationem Abbatis. Frequenter per Dominum Abbatem vel Priorem in ipsis lectis fiat scrutinium propter opus peculiare devitandum, et si quid inventum fuerit, quod Abbas non dederit

-

aut juste et rationabiliter permiserit, sed sibi quis proprio nutu appropriare praesumpserit, graviter puniatur! (Ordinationes ad monachos Congreg. Mellicensis directae, ex manuscr. Salisburg.)

Gregorius IX. (1241): Statuimus, ut nullus Monachorum seu Conversorum utriusque sexus proprium habere praesumat per se vel per alium, nomine doni vel commendae seu xenii vel eulogii vel alio aliquo modo, nisi quod jusserit vel permiserit Abbas. — Nec aliquid praesumat aliquo modo dare vel accipere nec etiam literas sine jussione seu permissione Abbatis. Apud quem proprietas in morte inventa fuerit, in signum suae perditionis in sterquilinio subterretur. Monachi sive simplices fuerint sive officiales ab omni prorsus abstineant donatione sine licentiâ Abbatis proprii. Statuimus, ut indumenta Monachorum clausa sint et non sint in colore, et in scissurâ nec in mensurâ reprehensibilia nec sumptuosa, et, recipientes nova, vetera semper reddant vestiario pauperibus eroganda. Illud duximus prohibendum, ne monacho detur pro victu pecunia vel vestitu. — Si quae fuerint legata vel relicta pietatis intuitu, sive communiter sive personaliter, illud totum in communes usus cedat, ne alicui detur occasio proprium retinendi. (Constit. "Cum pro reformatione" a. 1228. c. 9. 11 et 16.)

Concil. Londinense sub B. Lanfranco (a. 1075) : Si quis aliquid proprii sine praefatâ licentiâ habere in morte fuerit deprehensus... nec signa pro eo pulsentur, nec salutaris pro ejus absolutione hostia immoletur, nec in coemeterio sepeliatur. (In vitâ Lanfr. c. 12. n. 30. P. L. 150, 52.)

Concil. Londinense (a. 1268): Non detur pecunia pro vestibus et ceteris necessariis. Et quidem ne proprietatis vitio super dorsum peccatoris fabricandi occasio satanae offeratur et ipsi homini detur habilitas delinquendi, statuimus, ut cum quispiam monachorum vestibus, calceamentis, vel aliis vitae necessariis indiguerit, is, qui super iis ministrandis gerit officium, res ipsas, prout necessitas exegerit, subministret. (C. 42.)

[blocks in formation]
[subsumed][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

latur; nec rec
nasticam

in mort
extra

que

[ocr errors]
[ocr errors]

• mensis (a. 1280): Sub poena excom

Centiae praecipimus, ab omnibus moerari, ut proprium non habeant nec pecupermittitur ex ratione officii.(C. 3.)

Benedictus XII. (1342): Licet contra Monachos tamen specialius providere volentes contra illos, qui, suae n's sit plene provisum per canonicas sanctiones, salutis obliti, contra regulares et canonicas institutiones pe

cuniam

congregant, jura, possessiones, reditus seu census

inuos et alia bona emunt seu emi faciunt, aliquando pro

prio et saepe nomine alieno, multis super his figmentis

adhibitis... necnon, appetentes et sectantes lucra turpia, peculium occultant et illicite detinent, in suarum periculum animarum; auctoritate Apostolicâ decernimus, omnia praemissa monasteriis seu locis propriis applicanda et in eorum utilitatem totaliter convertenda, usu, imo potius abusu, quocunque contrario non obstante; quodque ipsi Antistites alicui Monacho vel Converso talia faciendi licentiam nequeant impertiri; et quod tam Praelati, Monachi et Conversi praedicta committentes, quam alii supradicta retinentes aut sibi ipsis appropriantes, vel dictum peculium non revelantes sint eo ipso inhabiles ad beneficium, officium, regimen et gubernationem quamlibet in Ordine seu Religione obtinenda. Statuimus et ordinamus, quod juxta suppetentiam facultatum sufficienter victualia, vestiaria, omniaque alia necessaria Monachis ministrentur; proviso attentius, quod pro hujusmodi necessariis pecuniae, simul aut per vices seu minuatim, nullatenus eis dentur, aut pensio vel reditus quomodolibet assignentur. (Constit. "Summi Magistri" a. 1336. c. 16 et 17.)

Capitulum Prov. Westmonasteriense (Westminster, 1422): Proprietas monachorum exsecrabile et detestabile scelus (Labbé Coll. Conc. t. 12, 352.)

Concilium Tridentinum Nemini regularium, tam virorum quam mulierum, liceat bona immobilia vel

ilia, cujuscumque qualitatis fuerint, etiam quovis ab eis acquisita, tanquam propria aut etiam nomine onventus possidere vel tenere; sed statim Superiori tradantur conventuique incorporentur. Nec deinceps liceat Superioribus bona stabilia alicui regulari concedere, etiam ad usumfructum vel usum, administrationem aut commendam. Administratio autem bonorum monasteriorum seu conventuum ad solos officiales eorundem ad nutum Superiorum amovibiles pertineat. Mobilium vero usumita Superiores permittant, ut eorum supellex statui paupertatis, quam professi sunt, conveniat nihilque superflui in eâ sit, nihil etiam, quod sit necessarium, eis denegetur. Quod si quis aliter quidquam tenere deprehensus aut convictus fuerit, is biennio activâ et passivâ voce privatus sit atque etiam juxta suae regulae et ordinis constitutiones puniatur (Sess. 25 de Reg. et Mon. c. 2).

Concil. Mechliniense (a. 1570): Pensiones vitales aut reditus perpetuos nulli permittatur recipere, neque liceat monachis ratione officiorum vel ministeriorum pecuniam corradere et conservare, etiamsi in pios usus convertere velint, sed omnia in communem usum convertantur (T. 21 de Regular. c. 1).

S. Pius V. 1572): Proprietas omnium malorum radix, ubicunque gliscit, omne bonum in regulâ, quamvis bene institutâ, pervertit (Constit. “Ex innumeris" § 19. a. 1570). Confer Gregor. XIII. (Constit.“ Superna dispositione” § 24. a. 1574).

Clemens Pp. VIII. (1605): Quo Tridentini Concilii decreta de paupertatis voto custodiendo fidelius observentur, praecipitur, ut nullus ex fratribus, etiamsi Superior sit, bona immobilia vel mobilia aut pecuniam, proventus, census, eleemosynas sive ex concionibus sive ex lectionibust aut pro Missis tam in propriâ ecclesiâ quam ubicunque celebrandis aliove ipsorum justo labore et causâ et quocunque nomine acquisita, etiamsi subsidia consanguineorum aut piorum largitiones, legata aut donationes fuerint, tanquam propria aut etiam nomine Conventus, possidere possit,

Omnia communia.

Proprietas malorum radix.

Omnia conventui

incorporan

da,

Proprie

tarius excommuni

catus.

Proprietas damnatur.

Necessaria dentur, non peculium.

Omne proprium pro

Synodus Coloniensis (a. 1280): Sub poena excommunicationis latae sententiae praecipimus, ab omnibus monachis firmiter observari, ut proprium non habeant nec pecuniam, nisi cui hoc permittitur ex ratione officii.(C. 3.)

Benedictus XII. (1342): Licet contra Monachos proprietarios sit plene provisum per canonicas sanctiones, tamen specialius providere volentes contra illos, qui, suae salutis obliti, contra regulares et canonicas institutiones pecuniam congregant, jura, possessiones, reditus seu census. annuos et alia bona emunt seu emi faciunt, aliquando proprio et saepe nomine alieno, multis super his figmentis adhibitis... necnon, appetentes et sectantes lucra turpia, peculium occultant et illicite detinent, in suarum periculum animarum; auctoritate Apostolicâ decernimus, omnia praemissa monasteriis seu locis propriis applicanda et in eorum utilitatem totaliter convertenda, usu, imo potius abusu, quocunque contrario non obstante; quodque ipsi Antistites alicui Monacho vel Converso talia faciendi licentiam nequeant impertiri; et quod tam Praelati, Monachi et Conversi praedicta committentes, quam alii supradicta retinentes aut sibi ipsis appropriantes, vel dictum peculium non revelantes sint eo ipso inhabiles ad beneficium, officium, regimen et gubernationem quamlibet in Ordine seu Religione obtinenda. Statuimus et ordinamus, quod juxta suppetentiam facultatum sufficienter victualia, vestiaria, omniaque alia necessaria Monachis ministrentur; proviso attentius, quod pro hujusmodi necessariis pecuniae, simul aut per vices seu minuatim, nullatenus eis dentur, aut pensio vel reditus quomodolibet assignentur. (Constit. "Summi Magistri" a. 1336. c. 16 et 17.)

Capitulum Prov. Westmonasteriense (Westminster, 1422): Proprietas monachorum exsecrabile et detestabile scelus (Labbé Coll. Conc. t. 12, 352.)

Concilium Tridentinum Nemini regularium, tam hibitum et virorum quam mulierum, liceat bona immobilia vel

super

fluum.

« PoprzedniaDalej »