Obrazy na stronie
PDF
ePub

(Luc. 14, 11.)... Quod (superbiae genus) se cavere Propheta indicat dicens : « Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me. » Sed quid? « Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam, sicut ablactatus super matre sud, ita retributio in anima mea (Ps. 130, 1. s.). Unde, fratres, si summae humilitatis volumus culmen attingere et ad exaltationem illam coelestem, ad quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur, volumus velociter pervenire, actibus nostris ascendentibus scala erigenda est, quae in somno Jacob appa

ruit... Non aliud descensus ille et ascensus a nobis intelligitur, nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere. Scala nostra est vita in saeculo, quae, humiliato corde, a Domino erigitur ad coelum... Primus itaque humilitatis gradus est, si (monachus) timorem Dei sibi ante oculos semper ponens, oblivionem omnino fugiat... Secundus, si propriam quis non amans voluntatem desideria sua non delectetur implere... Tertius, ut quis pro Dei amore, omni obedientiâ se subdat Majori... Quartus, si in ipsâ obedientiâ, duris et contrariis rebus vel etiam quibuslibet irrogatis injuriis tacitâ conscientia patientiam amplectatur... Quintus, si omnes cogitationes malas vel absconse commissa per humilem confessionem Abbati non celaverit suo... Sextus, si omni vilitate vel extremitate contentus sit monachus et ad omnia, quae sibi injunguntur, velut operarium malum et indignum se judicet... Septimus, si omnibus se inferiorem et viliorem non solum suâ linguâ pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu, humilians se et dicens cum Propheta : « Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis. Exaltatus sum et humiliatus et confusus. » Et item: << Bonum mihi, quod humiliasti me, ut discam mandata tua » (Ps. 21, 7; 87, 16; 118, 71).... Octavus, si nihil agat, nisi quod communis monasterii regula vel Majorum cohortantur exempla... Nonus, si linguam ad loquendum prohibeat monachus... Decimus, si non sit facilis ac promptus in risu... Undecimus, si leniter et sine risu, humiliter et cum gravitate, pauca verba

Est scala

coeli.

Humilitatis gradus:

I.

2.

3.

4.

5.

6.

7.

8.

9.

10. 11.

12.

Paupertatis fructus.

Glorificetur Deus.

et rationabilia loquatur... Duodecimus, si non solum corde monachus sed etiam ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet... inclinato semper capite, defixis in terram aspectibus, reum se omni horâ de peccatis suis existimans, dicens semper illud: Domine non sum dignus ego peccator, levare oculos meos ad coelum (Luc 18, 13), et item cum Prophetâ: « Incurvatus et humiliatus sum usquequaque (Ps. 118, 107)... His humilitatis gradibus ascensis monachus mox ad caritatem perveniet illam, quae perfecta foras mittit timorem. (C. 7.)

Instrumentum artis spiritualis est, (8) honorare omnes homines, (34) non esse superbum, (42) bonum aliquod in se cum viderit, Deo applicet, non sibi, (43) malum vero semper a se factum sciat et sibi reputet, (61) non velle dici sanctum, antequam sit, (67) elationem fugere.

Domino Deo universorum cum omni humilitate supplicandum est. (C. 20.)

Lector hebdomadarius petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab eo Deus spiritum elationis. (C. 38.)

Artifices cum omni humilitate et reverentia faciant ipsas artes... quodsi aliquis ex eis extollitur pro scientiâ artis suae, hic talis evellatur ab ipsâ arte. (C. 57.)

In tabernaculo Domini habitabunt, qui timentes Deum, de bonâ observantiâ suâ non se reddant elatos, sed ipsa in se bona non a se posse, sed a Domino fieri existimantes, operantem in se Dominum magnificent, illud cum Prophetâ dicentes : «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini Tuo da gloriam» (Ps. 113, 1). Sicut nec Paulus Apostolus de praedicatione suâ sibi aliquid imputavit dicens: «Gratia Dei sum id, quod sum» (1 Cor. 15, 10). Et iterum ipse dicit : « Qui gloriatur, in Domino glorietur» (2 Cor. 10, 17). (Prolog.) Dent fratres consilium cum omni humilitatis subjectione. (C. 3.)

(Cellerarius) humilitatem ante omnia habeat. (C. 31.)
(Sacerdos) magis humilitatis exempla omnibus det. (C. 60.)
Ordinatus caveat elationem aut superbiam. (C. 62.)

In ipsâ salutatione omnis exhibeatur humilitas. (C. 53.) Majori vindictae subjaceat, qui noluit humilitate corrigere, quod negligentiâ deliquit. (C. 45.)

Vita S. P. Bened. In memoriam revoca mutuae humilitatis amicam contentionem, quae Maurum inter et SS. P. Benedictum orta est, quum hic Mauri ambulationem super aquas non suis meritis, sed illius obedientiae deputaret, ille vero pro solo ejus imperio factam diceret. (C. 7.)

Quum vir Dei ederet, monachus autem, cujusdam Defensoris filius, cum lucernae ministerio adstaret; coepit per superbiae spiritum in mente suâ tacitus volvere et per cogitationem dicere : « Quis est hic, cui ego... servitium impendo? Quis sum ego, ut isti serviam?» Ad quem vir Dei statim conversus, vehementer coepit eum increpare, dicens : « Signa cor tuum, frater; quid est, quod loqueris? Signa cor tuum!»... Et jussit a ministerio ipsum recedere, (qui) tanto superbiae spiritu intumuerat. (C. 20.)

SS. Pater, quantâ aestimatione prosecutus sit humilitatis virtutem, quum caput 7. S. Regulae, omnium longissimum, tum tota ejus vita et lex probant. Quam quidem summe admirabilem legem «minimam inchoationis Regulam» humillime vocat, longe aliorum institutis, et regulis postponendam, quae nobis, inquit, « desidiosis et male viventibus atque negligentibus rubor confusionis » sunt. (S. Reg. c. 73.)

S. Ecclesia.

Benedictus Pp. III. (858): Pauperes Christi esse quis nesciat, qui, contemnentes substantiam mundi, Salvatoris nostri vestigia sectantes (qui, cum esset dives, pro nobis pauper effectus est), sanctae professionis titulum sibi divitias arbitrantur? (Ep. 1. P. L. 129, 1004.)

Concilium Prov. Viennense (a. 1858): Sapientia aeterna adolescenti, quid adhuc sibi desit quaerenti, dixit: « Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni sequere me!» (Matth.

Pauperes Christi.

S. Paupertas a Christo instituta,

Ab Apostolis recep

ta,

Ab institutoribus

Ordinum

tradita.

Perfecta paupertas.

Vita communis Religionis caput.

S. Paupertas et castitas annexa

S. Regulae.

Trium votorum ratio.

19, 21). Et cum Spiritus S. effusus esset ac Apostoli virtute magnâ testimonium redderent resurrectionis Domini Nostri, Ecclesiae appositi possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat (Act. 2, 44-45). Hâc doctrinâ imbuti et his exemplis formati erant Sancti et Deo placentes viri, qui vitam religiosam instituerunt, trium votorum fundamento superstructam. Disciplinae regularis professione animoque alumni non tantum voluptatibus et bonis hujus mundi se abdicant, sed etiam ipsam ea habendi spem et voluntatem exuunt, ut aeterna gaudia securius sperent; proprio judicio et sensui renuntiant, praepositis in cunctis, quae legi divinae non adversantur, perfectam obedientiam exhibentes, ut Deum ducem habere plenius confidant. (Tit. 4. c. 13.)

Clemens XIV. (1774): Vita communis religiosae sanctitatis veluti caput est et fundamentum. (Const. "In vinca Domini" c.6. a. 1772.)

Conventus Episcoporum Austriae (a. 1856): Vitae regularis perfectio absque diligenti paupertatis voti observantiâ consistere nequit. Circa gravissimum hoc caput rei summa observabitur. (Literae V.)

Innocentius III. (1216): Abdicatio proprietatis sicut et custodia castitatis adeo annexa est Regulae monachali, ut contra eam nec summus Pontifex possit licentiam indulgere. (C. 6. de statu monachorum III, 35.)

Benedictus XII. (1342): Abdicatio proprietatis est annexa regulae monachali. (Constit.: “ Fulgens sicut” § 39. a. 1335.)

Concilium Prov. Pragense (a. 1860): Quia perfectio vitae regularis ante omnia consistit in observatione votorum, haec tum singulis religiosis tum superioribus cordi sint maxime. Dum castitas pulchritudinem et claritatem hujus sanctae generationis efficit; dum obedientia maximum bonum et proprie formam regularis vitae constituit, quâ non tantum rebus et carni, sed menti dominatur et animo (C. 1. in Extravag. Joann. XXII. 14); paupertas impedimenta

potissimum et pericula removet, quibus mens a sanctâ vocatione ad inutilia et nociva hujus saeculi desideria detrahitur. Hinc Patres in Synodo congregati intimis visceribus. rogant et hortantur regulares, ut tam pretiosam virtutem religiosae abstinentiae, paupertatis maxime, summâ dilectione foveant colantque, et praesertim, ut omnibus studiis perfectam communionem vitae, quae expertis tantae dulcedinis est et tam facile exercetur, introducant, ut dum omnia omnibus sunt communia, etiam cor unum sit omnibus et anima una. (Tit. 7. c. 3. Idem: Conc. Provinc. Ultraject. 1865, Tit. 7.c. 1.)

Congr. Bursfeldensis (fund. a. 1433): Paupertas religionis nostrae fundamentum est, cujus SS. Pater summus zelator fuit. (Statut. dist. 5. c. 1. § 4.)

Conc. Lateranense III. (1179): Monachi non pretio recipiantur in monasterio, nec peculium permittantur habere... Qui vero peculium habuerit, nisi ab Abbate fuerit ei pro injunctâ administratione permissum, a communione removeatur altaris, et qui in extremis cum peculio inventus fuerit et digne non poenituerit, nec oblatio pro eo fiat, nec inter fratres accipiat sepulturam. Quod etiam de universis religiosis praecipimus observari. Abbas autem, qui diligenter ita non caverit, officii sui jacturam se noverit incursurum. (C. 10.)

Synodus Montis Pessulani (Montpellier 1214): Firmiter inhibemus, ut in nullo monasterio certi reditus deputentur alicui monacho vel Canonico, nec certa pecunia pro vestimentis detur, propter quod aliqua de perceptis ad tempus teneat ; quia ex hoc datur materia proprium retinendi. (C. 18.)

Innocentius III. (1216): Prohibemus districte in virtute sanctae obedientiae sub obtestatione divini judicii, ne quis monachorum proprium aliquo modo possideat; sed si quis aliquid habet proprium, totum in continenti resignet. Si vero post hoc proprietatem aliquam fuerit deprehensus habere, regulari monitione praemissâ, de monasterio expel

Nec pecu

lium permissum,

Nec reditus vel pecunia.

Proprietatis vitium gravissime puniendum,

« PoprzedniaDalej »