Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cum paupertate humilitas jungenda.

tua magna nimis (Gen. 15, 1). Tu, qui reliquisti omnia,sedebis super thronumgloriae; centuplum accipies et vitam aeternam. ”Profecto, “parasti in dulcedine tuå pauperi, Deus! (Ps. 67, 11) Ergo deificae beatitudinis rosa inter vepres paupertatis nascitur. Verum, ut efflorescat, prospero eget humilitatis solo. Proinde tam admirabilia SS. Patriarcha de sanctâ humilitate instituit et praecepit. Est enim, ut paupertas proprietatis, ita sui ipsius quaedam exinanitio, neque aliud vita religiosa spectat, nisi ut humilitas, altissime fundata ac stabilita, nunquam ex animo dimoveatur, sive ut non glorietur omnis caro in conspectuDomini (1 Cor. 1, 29), sed Ut In Omnibus Glorificetur Deus.

Itaque aurea est, quae ad Deum ducit summamque perfectionem, scala, omnium virtutum radix, fulcrum ac sedes. Nullius videlicet pretii est cuncta nostra oratio et operatio sine humilitate, quâ solâ aestimetur omnis progressio ac sanctitatis integritas. Quisquis igitur sui ipsius vilitatem abjectionemque et solertissime perspicit et libenter agnoscit; coram Deo, semetipso atque hominibus submississime se gerit, seque solum contemnit, adeo nihil sibi deferens vel de se praedicans, ut infra omnium sese pedes demissum continuo existimet, - hic vere humilis est "et gratia proficict apud Deum et

Humilitas virtutum radix,

Sanctitatis mensura.

Gratiosa humilitas.

homines (Luc. 2, 52). Contra, qui, sui ipsius ignarus, se unum magni aestimat, reliquos autem omnes infra se ac despicatui ducit, cum pharisaeo jactans : Quia non sum, sicut ceteri hominum (Luc. 18, 11); qui porro inanis gloriae honorumque avidus, ventosus, inflatus, admiratione sui tollitur, cunctis difficilis, asper ac fastidiosus, is superbus est et“ odibilis coram Deo et hominibus (Eccli. 10, 7). Exsecrare hoc diaboli vitium! Quidquid in te tumoris superest, ex animo ejice et hunc sub jugum mitte perfectae tui ipsius despicientiae. Disce a Sponso tuo, qui humilis "est “ corde,” et imitare Beatissimam Dei Genitricem, cujus summe mirandam Deus “respexit humilitatem. ”Cum S. Augustino ora : Domine JESU, noverim me, noverim Te!" et crescet in te sancta infantia ac simplicitas, et fundaberis in pace, et delicias gustabis vitae in Deo absconditae. Qui enim ambulat simpliciter, ambulat confidenter(Prov. 10, 9). En duplex paupertatis humilitatisque symbolum, quo exhibito coeli portae tibi patebunt. Nam Beatus populus pauperum, cujus Dominus Deus ejus (Ps. 143, 15), et " populum humilem salvum facietDominus (Ps. 17, 28).

Odibilis superbia,

Exsecrare diaboli vitium!

Disce a Jesu et B. Virgine.

Fructus humilita

tis.

Pauperi et humili celum patet.

Testimonia
I. er S. Regula, II. er decretis et documentis
S. Ecclesiae, III. er Sanctorum et Doctorum
scriptis deprompta.

S. Paupertas.

S. Regula. DRAECIPUE hoc vitium radicitus amputetur de monaI sterio, ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine jussione Abbatis, neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem... nihil omnino, quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propriâ potestate. Omnia vero necessaria a Patre monasterii sperare; nec quicquam liceat habere, quod Abbas non dederit aut permiserit. Omnia omnibus sint communia, ut scriptum est (Act. 4. 32), nec quisquam suum esse aliquid dicat aut praesumat. Quod si quisquam hoc nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur... si non emendaverit, correctioni subjaceat. (C. 33.)

Memorentur Ananiae et Saphirae (Act.5), ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti vel omnes, qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint, in animâ patiantur... Non surripiat avaritiae malum. (C. 57.)

Res et vasa monasterii,

Si quis sordide aut negligenter res monasterii tractaverit, corripiatur. (C. 32.)

Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. Nihil ducat negligendum. (C. 31.)

Vasa ministerii sui munda et sana reconsignet. (C. 35.)

Nullatenus liceat monacho nec a parentibus nec a quoquam hominum nec sibi invicem literas aut eulogia vel quaelibet munuscula accipere aut dare sine praecepto Abbatis sui. Quodsi ei quicquam directum fuerit, non praesumat suscipere

Literae et munera.

illud, nisi prius indicatum fuerit Abbati... In Abbatis sit potestate, cui illud jubeat dari, et non contristetur frater, cui forte directum fuerit, ut non detur occasio diabolo. (C. 54.)

Si cui inventum fuerit, quod ab Abbate non acceperit, gravissimae disciplinae subjaceat. (C. 55.)

Victus : cibus,

Potus,

Sufficere credimus ad refectionem quotidianam cocta duo pulmentaria propter diversorum infirmitates, ut forte, qui ex uno non poterit edere, ex alio reficiatur.... Et si fuerint inde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium. Panis libra una propensa sufficiat in die... In arbitrio et potestate Abbatis erit, si expediat, aliquid augere, remotâ prae omnibus crapulâ, ut nunquam surripiat monacho indigeries. (C. 39.)

Infirmorum contuentes imbecillitatem credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant... Licet legamus, vinum omnino monachorum non esse, saltem vel hoc consentiamus, ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius... Ubi loci necessitas exposcit, ut nec supradicta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum et non murmurent. (C. 40.)

Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem, ubi habitant, vel nörum temperiem dentur... Nos mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam et scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et caligas. De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt aut quod vilius comparari potest... Non sint curta ipsa vestimenta utentibus eis, sed mensurata. Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario propter pauperes. Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere... Jam quod supra fuerit, superfluum est et amputari debet... Femoralia hi, qui diriguntur in viâ, de vestiario accipiant... et cucullae et tunicae sint aliquanto his, quas habere soliti sunt, modice meliores. (C. 55.)

Vestitus,

Cella.

Spiritus paupertatis.

Omni vilitate contentus.

Singuli per singulos lectos dormiant. Lectisternia, pro modo conversationis, secundum dispensationem Abbatis sui singuli accipiant. (C. 22.)

Stramenta lectorum sufficiant: matta, sagum, lena et capitale. Quae tamen lecta frequenter ab Abbate scrutanda sunt propter opus peculiare, ne inveniatur.... Ut hoc vitium peculiare radicitus amputetur, dentur ab Abbate omnia, quae sunt necessaria, ut omnis auferatur necessitatis excusatio. A quo tamen Abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum (4, 35), quia « dabatur singulis, prout cuique opus erat.» Ita ergo et Abbas consideret infirmitatem indigentium. (C. 55.)

Primum quaerite regnum Dei et justitiam Ejus, et haec omnia adjicientur vobis... Nihil deest timentibus Eum (Matth. 6, 33; Ps. 33, 10); (C. 2.)

Omni vilitate et extremitate contentus sit monachus. (c.7.)

Contentus consuetudine loci... non forte perturbet monasterium, sed simpliciter contentus sit, quod invenerit. (c.61.)

Qui minus indiget, agat Deo gratias et non contristetur; qui vero plus indiget, humilietur pro infirmitate et non extollatur pro misericordiâ, et ita omnia membra erunt in pace. (C. 34.)

(Noviter veniens ad conversionem) res si quas habet, aut eroget pauperibus aut, factâ solemniter donatione, conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus, quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum sciat. (C. 58.)

Vita S. P. Bened.: Vir Dei Benedictus cuncta decreverat in terrâ tribuere, ut in coelo omnia reservaret. (C. 28.)

Monachus ad sanctimoniales missus, illicite mappulas accepit sibique eas abscondit in sinu. Qui mox ut reversus est, eum Vir Dei vehementissimâ amaritudine coepit increpare dicens : « Quomodo ingressa est iniquitas in sinum tuum ?... ) Qui mox ejus vestigiis provolutus, stulte se egisse poenituit. (C. 19.)

Clamat nobis Scriptura divina, fratres, dicens : « Omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur

Nec corpus proprium.

Humilitas.

« PoprzedniaDalej »