Obrazy na stronie
PDF
ePub

pectore ad sanctam illam connitere indolentiam libertatemque animi, quae nullius omnino rei neque jacturam aegre fert neque appetentiam admittit. Sic speciem praebe statuae, cui non est curae, quâ ratione vestiatur. Terrena fortiter negligas, ut ad coelestia liberius anheles. Vetus est et Regulâ sancitum, ut frigidum “Meum" et "Tuum" omnisque possessionis designatio e monachorum colloquiis sit expulsa; verum multo plus in eo momenti est, ut nullus plane cogitatus proprietatem redoleat. Quisquis enim sancte est pauper, Deum non fallit, cui votis adstrictus tenetur, seque revera mendicum ducit et felicem judicat, quod s. paupertatem familiarissime sibi junxit. Cum Apostolo exultans: "Omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam" (Phil. 3, 8) et bonus Christi odor" evadam, mutat apud se terrenarum rerum aestimationem, ita ut divitiae sint nullius, paupertas vero summi pretii.

66

Ergo tu quoque, mi frater, plurimum huic et dignitatis et honoris tribue. Praeclara semper de ea sentias. Ex hoc judicio oritur amantissimum s. paupertatis studium, mirifice accensum incomparabili Salvatoris exemplo, qui "propter nos egenus factus" (2 Cor. 8, 9) est, summis conflictatus angustiis. Quemadmodum filius matrem, sic amabis paupertatem, dulci illam

Sancta indolentia.

Meum et Tuum.

Aestimatio terrenarum rerum.

S. paupertas honoranda.

Sit quasi

mater.

Res vilior anteponen

da.

tis molestiae

libenter fe rendae,

hilarique vultu, ubicunque occurrit, aspiciens, amplexans, imo quaerens, ut nonnisi cum illâ vivere et velis et scias. Ex intimo sensu contentus eris omni vilitate et extremitate, certans etiam, ut vilioribus rebus primas partes deferas et carum judices, quidquid pauperrimi Sponsi tui imaginem luculentius in te effingit. Quodsi hunc in modum diligis paupertatem in eâque gloriaris, fieri non potest, quin cum gaudio spirituali excipias comitatum ejus, hoc est, quin Pauperta patienter libenterque perferas omnes, quae illi sociatae sunt, incommoditates ac molestias. Ignaviae arguitur miles, qui gladium stringere veretur proeliumque fugit. Similiter inane gerit monachi nomen, quicunque, paupertatem professus, pauper esse recusat. Imo potius, qui vere monachus est, in gloriâ ducit, monachi munus exsequi, et, si quâ re angustius utendum vel etiam omnino carendum sit, benedicit Dominum et non murmurat. Ac si forte, Deo sic dispensante, ad extremum inopiae, asperitatis ac despectionis deductus fuerit, spe non concussus suspiciensque in coelum dicet: "Sit nomen Domini benedictum!" Quam quidem magni atque excelsi animi virtutem ad cumulum auget, qui, in morbum injectus, de victu et curatione non queritur neque ullo se animi angore atque aegritudine affici sinit, omnia curae permittens divinae. En, mi frater,

Etiam in morbo.

s. paupertatis specimen, ad exemplum Ejus adumbratum, qui solus paupertatis spiritum quum in Suâ Ipsius vita inimitabili modo expressit, tum ejusdem amatoribus divinitus inspirat.

Cujus quidem virtutis et praestantiam eloqui et dulcissimos fructus enumerare, vix ulla potest humana oratio. Principium enim est perfectae sive religiosae vitae (cf. Matth. 19, 24: " Si vis perfectus esse” etc.), quoniam primum inimico et laqueum injicit, et fomentum peccati, concupiscentiam nempe oculorum, exstinguit, primoque quasi clavo veterem hominem cruci suffigit. Unde haud immerito nuncupatur claustri porta, quâ religiose custoditâ, disciplina viget; vel aereus Religionis murus, a mundo separans diligenterqne contra hostem defendens; vel denique Ordinis fundamentum ac praesidium, quo illaeso omnia sperare licet, quum e contrario religiosae domui, paupertatis honorem exercitiumque repudianti, certa impendeat ruina. Eadem virtus "sustollit te super altitudines terrae" (Is. 58, 14), elevans quasi in coelum. Soli enim Deo innixus spernis fucosam mundi pompam, nihilque habens possides omnia, omnium rerum tanquam dominus et princeps. Atque cum Psalmistâ jubilas: “Dominus regit me et nihil mihi deerit” (Ps. 22, 1), et: “ Tibi, Deus, derelictus est pauper" (Ps. 10, 14). Jure

S. Paupertatis praestantia et fructus.

Est per

jectae initium vitae,

Ordinis fundamen

tum.

Pauper spiritu a Deo regitur,

Centuplum accipit,

Est divinae ocellus providentiae,

Fons benedictionis est omnibus.

66

quidem optimo. Nam sanctae filius paupertatis, qui propter Deum omnibus renuntiat, in singularem suscipitur aeterni Patris tutelam atque custodiam: "Factus est Dominus refugium pauperi" (Ps. 9, 10). Quia reliquisti omnia, centuplum accipis " (Matth. 19, 29). Nimirum Dominus omnipotens, qui omnia summo gubernat imperio, paternam de te, filio suo, curam gerit, res tuas benignissime temperans. Ipse te enutrit, fovet, sustinet tuisque necessitatibus pie prospicit. Vere tuarum est procurator rerum, baculus tuus et columna, horreum et thesaurus. Nonne tot saeculorum experientia docet, spiritu pauperes prae omnibus dilectos esse divinae providentiae filios eosque interrogatos: "Numquid aliquid defuit vobis?" cum Apostolis non posse non exclamare: "Nihil!" (Luc. 22, 35 sq.) Itaque sunt dupliciter benedicti, quoniam, quum “primum regnum Dei” quaerant et justitiam Ejus, reliqua eis “adjicientur" (Matth. 6, 33). Dominus enim nec filios suos victu nec milites stipendio nec fideles operarios mercede potest ullo fraudare modo. Sancta vero paupertas, ut certissimum praestat reditum, ita etiam fons est, a quo beneficia manant in terrae divites atque egenos. Nam exemplo suo illos quidem avocat a terrenis, horum autem et animos erigit et egestatem subsidiis consolatur, ita ut in mutuam utros

que caritatem gratiamque adducat et animos tam vehementer alienatos, pulso odio, reconciliet. Quâ ratione mirum est, quantum prosit, ut disjuncta hominum societas in pace compo

natur.

Jam vero spiritualia adeamus s. paupertatis emolumenta. Eum, qui ipsi adhaeret, in viam dirigit justitiae et sanctitatis. Multorum radices vitiorum abscindens, omne genus virtutum florescere facit. Haec causa est, cur a ss. Doctoribus virtutum semen et origo, mater et nutrix, custos et socia egregie appellata sit. Virtutis enim et gustum excitat et studium auget; corque mundans Deo arctius conjungit, concordiam alit et ad sanctam elevat libertatem filiorum Dei. Quam qui exercet, iter aggreditur sine sarcinâ, ac sine vestibus luctationem. Unde eidem expeditissima est via concinnata, quâ ad aeternam patriam tendat. Coelestibus ditatus donis atque illa animi tranquillitate paceque gaudens, "quae exsuperat omnem sensum, cumulum sibi parat meritorum ac securus in coelum aspirat. Etenim ejusdem magna est haereditas Christi, cujus eloquium stat: "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum" (Matth. 5, 3). Sanctam igitur paupertatem veras reputa divitias, inaestimabile bonum lucrumque eminens, quum coeli sit pretium. "Ego," ait Dominus, "ero merces

In viam

dirigit sanctitatis,

Expeditam ad coelum viam reddit,

Parat pacem et beatitudinem,

Est cœli pretium.

« PoprzedniaDalej »