Obrazy na stronie
PDF
ePub

Claustrum paupertatis sanctuarium.

mum quaerat victum. Jam praedicans, pauperibus sociatus, victitat eleemosynis, neque habet, ubi caput reclinet. Tandem spoliatus vestibus omnibusque cumulatus aerumnis, in patibulo moritur atque in alieno conditur sepulcro. Ita adorandus Dei Filius in terrâ quam maxime pauper esse voluit, ut homines in coelis ditaret; vehementerque te, mi frater, invitat: Sequere Me”, pauper pauperrimum ! Magno animo amplectere paupertatem, a Me mirifice ornatam, nobilitatam, consecratam ; quae tanquam aurea patet reparationis ac meritorum via ! Cui divinae obtemperans voci, claustrum ingressus es, evangelicae paupertatis sanctuarium. Instar hominis, qui thesaurum invenit in agro absconditum, prae gaudio vendidisti universa, quae habebas, et emisti agrum. Seu negotiatori similis, inventâ unâ pretiosa margaritá, abiisti et, omnibus venditis, emisti eam. (Matth. 13, 44 sq.)Revera enim s. paupertas coelestis est thesaurus, a saeculi filiis contemptus, et margarita, a porcis conculcata. Quamobrem divini memor eloquii:“Qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest Meus esse discipulus (Luc. 14, 33), post aurum non abiisti nec sperasti in pecuniâ et thesauris terrae ; quin potius illos thesaurizare aggressus es thesauros, quos neque aerugo neque tinea demolitur, neque fures effodiunt et furantur (Matth. 6, 20).

S. paupertatis votum.

Abdicatio proprietatis.

[ocr errors]

Agedum, dilecte frater, audi, ad quaenam sacris te votis devinxeris, votis scilicet conversionis morum atque obedientiae. In perpetuum ejurasti omne dominium ideoque jure cessisti proprii quidquam in mundo possidendi vel acquirendi. Pars tua et haereditas tua solus est Dominus. Tanquam "per foramen acúsintrasti in coenobium, omnem destringens quantulamcunque possessionem. Profecto, sicut fidelium primitiae pretia possessionum suarumponebant ante pedes Apostolorum" (Act. 4, 35), ita tu terrae bona pedibus calcasti, ut de nullâ omnino re dicere tibi liceat : “ Meum est. Missam fecisti proprietatem; renuntiasti mammonae iniquitatis; privatam in perpetuum dimisisti possessionem pecuniae, exsecrandae istius escae, quâ animae capiuntur, ut hamo pisces, quamque princeps hujus mundi suis dispensat tanquam infernale sacramentum et viaticum.

Ergo, nequissimum “proprietatis vitium “radicitus amputans,detestare qualecunque, quod dicunt, peculium. Nam ostiolum est, quo, quae per votorum portam ejecta fuit, rursus subintrare solet proprietas, pestis ista coenobiorum, sacrilegium nefandum ac manifestum perjurium, quod s. Concilia tot perculerunt anathematis. Ecquid infelicius perfidiusve monacho, qui, Spiritui S. mentitus, Achan, Giezi,

Pecunia.

Peculium.

Monachus proprietarius.

Res usui tantum raditae.

Caute ominibus utendum.

Ananiam et Saphiram, ipsum Judam sequitur ac, “privata " possidens, sese Deo “ privat" et coelo? Jam vero, paupertatem professus, non modo proprium nihil te possessurum, sed ne ullius quidem rei liberam te habiturum potestatem vovisti. Nihil omnino integrum tibi, vel sic tuâ in manu est, illud ut tibi liceat in quemlibet convertere usum, tuo ipsius arbitratu usurpare, alteri utendum tradere vel commodare. Solus, qui Supremi Domini vice fungitur, Pater spiritualis, potestatem habet colligatas solvendi manus tuas. Porro, quum res qaliscunque sit tuo usui tantum permissa, tanquam res aliena apud te deposita ac tuae custodiae fideique concredita, tuum est, religiose ei parcere eâque cautissime uti, nec quidquam laedere, perdere aut frangere. Omnes enim monasterii res quasi sacra censentur vasa, Domino dicata. Denique, quidquid praeter necessitatem est, ut vanum ac superfluum debet amputari. " Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus (1 Tim. 6, 8). Simplicitatis amicus, parce vitam ages et de quâlibet desistes affluentiâ.

Itaque victûs ratio, quoad licet, cum pauperum victu congruet, ut, quidquid apponitur tibi, caput pie inclinans, tanquam mendicus de mensâ et manu coelestis familiae Patris acci

Superfluum

amputandum.

Victus,

l'estitus,

pias. Sicut parcus cibi et potús ('), ita in vestitu cultuque corporis perpauperem sequeris JESUM. Etenim benedictum quem geris habitum millies

purpureo regum pallio antepones nec zona pelliceâ erubesces neque caputio, glorioso sacrae militiae insigni, quod summo potius honori duces nec temere depones (2). Domesticus Dei es et unus ex Ejus familiâ, quin etiam contubernalis ac sponsa Christi. Unde, quanto paupertatis triumpho honestanda sit cella, facile conjicies. Arrideat pauperrimo Sponso tuo Eumque alliciat pauper humilisque thalami supellex. Lectulus, mensula, unum alterumve sedile, modicum scrinium, librorum paulum ac piarum imaginum ; denique praeter piscinulam aquae benedictae simulacrum crucifixi, haec sunt,quae te in cellâ et viventem honorant et morientem consolantur (3). Ecce, mi

Cella.

1. Ut breviter hic dicam, constat e recentissimis investigationibus, de hemini" et de " librá" S. Regulae institutis : 1) tempore SS. P. Benedicti praeter legitimas mensuras nullam in Italiâ licitam fuisse, atque hinc de heminåillâ et librâ" judicandum ; --- 2) mensuras per totam tunc Italiam valentes easdem prorsus fuisse ac veteres Capitolinas ; quas quum in Galliâ mutatas R. Patriarcha sciret, S. Mauro illuc proficiscenti patrias mensuras tradidit ; 3) mensiones harum mensurarum, consonas nummis aureis argenteisque a Mommsen et Boekh pensis, pondus efficere "librae" 3272 grammatum, "heminae" vero (quae inter mensuras Capitolinas quintum tenet locum) aquae pondus 272, 9 grammatum vel spatium totidem millesi. morum litrae, i. e. bene mensum quartum litrae.

2. Memoratu dignum videtur, ecclesiam monachis usum caputii amictu tecti praescribere in celebratione missae. (Cf. Gavanti, comment, in Rubr. Miss. P. 2. tit. 2) — Cingulum e corio factum monastica sancivit traditio, exemplum secuta Eliae prophetae ac S. Joannis Baptistae, imo ipsius Salvatoris nostri Jesu Christi (Cf. 4. Reg. 1, 8 et Matth. 3. 4).

3. Cf. 4. Reg. 4, 10: Faciamus ei (sc. viro Dei sancto Elisaco) coenaculum parvum, et ponar us ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum ut maneat ibi.

frater, paupertatis praecepta, quorum partes suscepisti.

Atqui plus in tuam recepisti fidem. Paupertatis te voto immolans gladium strinxisti bipennem, cujus duplici acie possidendi non facultas tantum, sed etiam voluntas confoderetur. Nimirum ut proprietatem, sic omne habendi desiderium sacrificasti, et hoc quidem est, quod sanctam reddit paupertatem eique virtutis pretium tribuit. Postulat enim Pater coelestis exinanitum cor, non manum dumtaxat inanem, filiosque amplecti vult, non mercenarios. Ista desiderii abdicatio, quâ una cum proprietate teipsum abnegas, quasi forma est, quae externam paupertatem divinitus animat sensimque in interioris ac perfectae renuntiationis apicem te ducit. Quo ut pervenias, care frater, exsolve te vel subtilissimo avaritiae cupidinisque vinculo. In aeternum tuo interdic animo inordinatam omnem propensionem in rem qualemcunque quamvis minutam, sive sit vestis, cella, liber, sive quidquid aliud. Si forte in aliquâ te inclinatione deprehenderis, illico ab re illam excitante te aliena; quumque Superior, ut mos est in regulari coenobio, tuam inspicit cellam, cave ne quid fingas ejusque dolose oculis subtrahas. Dentes, quam altis defixi sint radicibus, non sentis, nisi quum evelluntur. Noli igitur tibi parcere, sed toto

Spiritus pauperta

tis.

Voluntas sive desiderium possidendi.

Inordinata propensio.

Inspectio cellae.

« PoprzedniaDalej »