Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sanctorum vita imitanda.

Monachus devotus Dei serrus.

honoremus Angelos, ut quorum et patrocinio adjuti laqueum scandali caveamus, et quorum vehiculo sublevati, patriam repetamus. (De tabernacul. Mosaic. l. 1. in Ex. c. 25, V. 22. P. L.202, 1066.)

Joan. Trithemius: Nisi mores Sanctorum sanctos imitari studeamus, de illorum sanctitate frustra gloriamur. (De vir. illustr. I. 3. c. 137.)

Thomas a Kempis : Si vis Deo et Sanctis placere, inspice vitam Sanctorum, lege doctrinam Sanctorum, ut cum Sanctis sanctus fias et a Sanctis erudiaris, per Sanctos adjuveris, a Sanctis exaudiaris, cum Sanctis coroneris. (De discipl. Claustr. C. 15:)

S. Bonaventura : Affectus amoris Dei, et sancti timoris cum fervore bonae voluntatis, in spiritu humilitatis, et motu pietatis, et gaudio spei, nunquam debet in corde servi Dei exstingui. Ista namque sunt, in quibus virtus devotionis maxime consistit. (Tom. 2. in 3. proc. relig.) — Haec est in hâc vitâ sublimior perfectio : ita inhaerere Deo, ut tota anima cum omnibus potentiis suis et viribus in Deum collecta, unus fiat spiritus cum Eo, ut nil meminerit nisi Deum, nil sentiat vel intelligat nisi Deum, et omnes affectus in amoris gaudio uniti in solâ conditoris fruitione suaviter quiescant. (De profect. relig. I. 2. c. 72.)

Bernardus : Roga, dari tibi devotionis lumen, diem serenissimum et sabbatum mentis, in quo tanquam emeritus miles in laboribus universis vivas absque labore, dilatato nimirum corde currens viam mandatorum Dei, ut quod prius cum amaritudine et coactione tui spiritus faciebas, de cetero jam cum summâ dulcedine peragas et delectatione.(Serm. 3. de Circumcis. n. 10. P. L. 183, 140.) — Quidam ad omnia viae et vitae hujus exercitia non solum ambulant, sed et currunt, imo potius volant, ut eis vigiliae breves, et cibi dulces, et panni suaves, labores non solum tolerabiles, sed appetibiles videantur. Alii autem non sic, sed corde arido, et affectione recalcitrante vix trahuntur ad haec, vix gehennali timore compelluntur. Inde autem tam periculosa tepiditas emanat; quia voluntas eorum nondum purgata est, nec bonum sic

Periculosa tepiditas.

Ex affectue virtutis devotioet viceversa.

volunt, sicut noverunt, a propriâ cupiditate abstracti graviter et illecti. Amant enim in carne suâ terrenas consolatiunculas sive in verbo, sive in signo, sive in facto, sive in aliquo alio. Si haec interrumpunt aliquando, non tamen penitus rumpunt. Neque enim spiritus et caro, ignis et tepiditas in uno domicilio commorantur; praesertim cum tepiditas Ipsi Domino soleat vomitum provocare. (Serm. 3. de Ascens. Dom. n. 6. P. L. 183, 307.)

S. Bonaventura : Sicut thus super carbones positum, spirat suavem et redolentem odorem, sic oratio incensa super carbones devotionis, multum fragrat in conspectu Majestatis. (Diaet. tit. 5.c. 5.) — Sicut ex nucleo pinguedo olei exprimitur, ita ex affectu virtutis sapor devotionis procedit. (De prof. relig. I. 2. c. 19.) — Absque spiritu devotionis, ad quam ducit oratio, omnis arida est et imperfecta Religio. -- Non potest esse devotio, quae non ex amoris Dei radice pullulat. (De prof. relig. I. 2. c. 69 et 73.)

Cassiodorus : Si Deum invocet indevotus, judicium sibi videtur postulare, non veniam. (In Ps. 74. V. 1, P. L. 70, 536.)

S. Gregorius M. : Devotionis affectus mentis est cibus. (L. 4. sup 1. Reg. c. 4. n. 38. P. L. 79, 259.)

Hugo a S. Charo, Card. : Sine devotione aridum est cor humanum et sitit anima ejus. (In Genes. c. 29. v. 1.)

Hugo a S. Victore : Omnis actio, quae sine devotione est, mortua est. (Hom. I. sup. Ecclesiast. c. 1. v. 3. P. L. 175, 129.)

S. Petrus Damianus : Quidquid sapitis, quidquid potestis, quidquid vivitis, quidquid est, quod speratis, in arå vestrae devotionis imponite. (Lib. 8. epist. 14. P. L. 144, 493.)

S. Leo M., Doct. Eccl. ( 440) : Tunc est efficacior sanctiorque devotio, quando in operibus pietatis totius Ecclesiae unus animus et unus est sensus. (Serm. 89. c. 2. P. L. 54, 445.)

S. Ephrem : Quemadmodum torques aureus in collo viri, sic monachum pietas decet atque devotio. (De timore Dei; tom. 1. p. 107.)

S. Bernardus : Dicamus fidem vitem, virtutes palmites, botrum opus, devotionem vinum. (Serm. 30. in cant. n. 6. P. L. 183, 936.)

S. Hieronymus : Pietas et vera religio via regia est. (L. 16. in Is. c. 59. V. 10. P. L. 24, 574.)

S. Laurentius Justinianus : Devotio est proprius amantium cibus, donum humilium, mansuetorum merces, ros coelicus, absconditum manna, invisus thesaurus, refectio salutaris, jucundissimum bonum, spirituale commercium, futurae beatitudinis praecursor. (De spirit. resurr. I. 2.)

Toan. Trithemius : Fervor devotionis tempore consumitur, nisi fomentis quotidie renovetur. (Or. 2. in conv. Abb. habit.)

V. Ludov. Blosius : Rationalis devotio longe certior, ipsique Domino acceptior est, quam ingens devotio sensibilis. (Canon vitae spirit. c. 26.) Periculosa res est, sensibilis devotionis dulcedo his, qui eam impure desiderant, impureque eâ utuntur, hoc est, qui oblectationem magis, quam sui mortificationem Deique honorem in illâ et per illam quaerunt. (Enchirid. parvul. I. 1.)

S. Augustinus : Frater, unusquisque christianus in membris Christi zelo domus Dei comedatur. Quis comeditur zelo domus Dei ? Qui omnia, quae forte videt perversa satagit emendare, cupit corrigere, nec quiescit. Si emendare non potest, tolerat, gemit. (Tract. 10. in Joan. n. 9. P. L. 35, 1471.)

S. Laurentius Justinianus : Haec est inchoatio beatae vitae, gaudere in te de te (Lign. rit. tract. de carit. c. 10.) - Pudeat nos ab amatoribus hujus saeculi superari, qui, ut sua vota perficiant, suisque superioribus famulentur, exponunt lacto animo corpus periculis et animam perditioni. Nempe consurgent tales nobiscum in judicio et merito condemnabunt nos. (De obedient. c. 9.)

S. Ephrem : Cumque jam viderit Dominus animam colligentem se et, quantum in se est, semper quaerentem et exspectantem Dominum suum, ac nocte diuque ad Ipsum

Zelus domus Dei.

Cum gaudio spirituali.

clamantem (quoniam sic mandavit, sine intermissione orandum esse); cito faciet vindictam illius adversus inimicos ejus, et mundans eam ab omni maculâ atque rugâ, sanctam et immaculatam Ipse Sibi sponsam exhibebit (De vera renunt. tom. 3 D. 37.)

Monachus spiritu religionis beatus.

S. Bernardus : Inveniet in statu monastico locum tabernaculi admirabilis, ubi panem Angelorum manducet homo. Inveniet paradisum voluptatis, plantatum a Domino. Inveniet hortum floridum et amoenissimum. Inveniet refrigerii sedem... Nec vero locum reputes corporalem, paradisum hunc voluptatis internae. Non pedibus in hunc hortum, sed affectibus introitur. Nec terrenarum tibi commendatur arborum copia, sed virtutum utique spiritualium jucunda decoraque plantatio. Hortus conclusus, ubi fons signatus in quatuor capita derivatur et ex unâ sapientiae venâ virtus quadripartita procedit. Splendidissima quoque inibi lilia vernant et, quum flores apparent, etiam vox turturis auditur. Illic nardus sponsae fragrantissimum praestat odorem, et cetera quoque aromata fluunt, austro spirante, aquilone fugato.Ibi media est arbor vitae, malus illa de Cantico, cunctis pretiosior lignis silvarum, cujus et umbra sponsam refrigerat, et fructus dulcis gutturi ejus (Cant. 2, 3). Ibi continentiae nitor et sincerae veritatis intuitus oculos cordis irradiat. Auditui quoque dat gaudium et laetitiam dulcissima vox Consolatoris interni. Ibi quibusdam spei naribus influit jucundissimus odor agri pleni, cui Dominus benedixit. Ibi avidissime praelibantur incomparabiles deliciae caritatis, et, succisis spinis ac vepribus, quibus antea pungebatur, unctione misericordiae perfusus animus in conscientiâ bonâ feliciter requiescit. Quae quidem non inter vitae aeternae praemia, sed inter temporalis militiae stipendia deputantur ; nec ad futuram pertinent, sed ad eam magis, quae nunc est, Ecclesiae promissionem. Hoc enim centuplum est, quod in hoc saeculo saeculi contemptoribus exhibetur(Matth. 19). Nec tibi illud nostro speraveris eloquio commendandum. Solus Spiritus est, qui revelat.

[graphic]
« PoprzedniaDalej »