Obrazy na stronie
PDF
ePub

- Tolle corpus hoc solare, quod illuminat mundum, ubi dies? Tolle Mariam hanc maris stellam, maris utique magni et spatiosi; quid nisi caligo involvens et umbra mortis, ac densissimae tenebrae relinquuntur? (Serm. de Nativ. B. M. V. n. 6 P. L. 183, 441.) Mariae praesentiâ totus illustratur orbis, adeo ut ipsa jam coelestis patria clarius rutilet virgineae lampadis irradiata fulgore. (Serm. de Assumpt. B. M. V. ib. 415.) -Opia, o magna, o multum amabilis Maria! tu necnominari quidem potes, quin accendas; nec cogitari, quin recrees affectus diligentium te. (Serm. paneg. n. 6. in app. P. L. 184, 1013.)

S. Fulgentius, Episc. Ruspens. (533): Facta est Maria scala coelestis, quia per ipsam Deus descendit ad terras, ut per ipsam homines ascendere mereantur ad coelos. (Serm. in Nat. Dom. n. 2. in app. P. I.. 65, 899.)

S. Antoninus, Archiep. : Qui petit sine ipsâ duce, sine alis tentat volare. (Summ. Theol. p. 4. tit. 15. c. 22.)

S. Ildefonsus, Tolet. Episc.(669): Omnia bona, quae summa Majestas decrevit facere, tuis manibus, o Maria, voluit commendare; commissi quippe sunt tibi thesauri... et ornamenta gratiarum. (De Corona Virg. c. 15. P. L. 96, 305.)

S. Petrus Damianus: B. Maria V. accedit ad aureum reconciliationis altare, non rogans, sed imperans; Domina, non ancilla. (Serm. 44. P. L. 144, 740.)

S. Antoninus: Impossibile est, Deiparam non exaudiri, juxta illud, quod in figurâ ejus dixit Salomon matri suae: «Pete, mater mea; neque enim fas est, ut evertam faciem tuam.» (Summ. Theolog. p. 4. tit. 17.)

S. Ephrem: Nobis non est alia, quam a te, fiducia, o Virgo sincerissima! (Precatio 2. ad Dei matrem ; t. 111. p. 525.) S. Joan. Damascenus, mon. (c. 760): Spem tuam habens, o Deipara, servabor; defensionem tuam possidens, non timebo. Persequar inimicos meos et in fugam convertam, habens ut thoracem protectionem tuam, auxilium tuum. Nam devotum tibi esse, est arma quaedam salutis habere, quae Deus iis dat, quos vult salvos fieri. (Serm. de Annunt. int. apocr.)

Pons est et dux.

Gratiarum dispensatrix.

Mediatrix.

Tuta spes

et salus.

laus.

Mariae

Nomen B. V. Mariae.

In ea to

tius plenitudo boni.

Est summe praedicanda.

Virga et lignum vi

tae.

Via et reconciliatrix.

Thomas a Kempis: O summe venerabilis Virgo Maria, virginitate candidissima, humilitate profundissima, caritate ferventissima, patientia mitissima, misericordiâ plenissima, oratione devotissima, meditatione purissima, contemplatione altissima, compassione suavissima, consilio prudentissima, auxilio potentissima! - O summe veneranda Virgo Maria, aula Dei, porta coeli, paradisus deliciarum, puteus gratiarum, Angelorum gloria, hominum laetitia, forma morum, virtutum splendor, lucerna vitae, spes egenorum, salus infirmorum, mater orphanorum! (Serm. 25. ad Novit.)

S. Bonaventura: Ab invocatione nominis tui, Maria, trepidat spiritus malignus. (In psalt.)

S. Bernardus: Intuemini, quanto devotionis affectu Dominus a nobis Mariam voluerit honorari, qui totius plenitudinem boni posuit in Maria, ut proinde, si quid spei in nobis est, si quid gratiae, si quid salutis, ab eâ noverimus 'redundare. (Serm. in Nativ. de M. V. n. 6. P. L. 183, 441.) Magnifica gratiae inventricem, mediatricem salutis, restauratricem saeculorum! Exalta denique exaltatam super choros Angelorum ad coelestia regna! (Ep. 174. n. 2. P. L. 182, 332.) Virgo Dei genitrix virga est, ex radice Jesse procedens, flos Filius ejus.... O vere coelestis planta, pretiosior cunctis, sanctior universis! O vere lignum vitae, quod solum fuit dignum portare fructum salutis !... Virgo regia est via, per quam Salvator advenit, procedens ex ipsius utero, tanquam sponsus de thalamo suo. Tenentes ergo (hanc) viam, studeamus et nos, dilectissimi, ad Ipsum per eam ascendere, qui per ipsam ad nos descendit; per eam venire in gratiam Ipsius, qui per eam in nostram miseriam venit! Per te accessum habeamus ad Filium, o benedicta Inventrix gratiae, Genitrix vitae, Mater salutis, ut per te nos suscipiat, qui per te datus est nobis! Excuset apud Ipsum integritas tua culpam nostrae corruptionis, et humilitas Deo grata nostrae veniam impetret vanitati! Copiosa caritas tua nostrorum cooperiat multitudinem peccatorum, et foecunditas gloriosa

foecunditatem nobis conferat meritorum! Domina nostra,
Mediatrix nostra, Advocata nostra, tuo Filio nos repraesenta!
Fac, o benedicta, per gratiam, quam invenisti, per praeroga-
tivam, quam meruisti, per misericordiam, quam percepisti,
ut qui te mediante fieri dignatus est particeps infirmitatis et
miseriae nostrae, te quoque intercedente participes faciat
nos gloriae et beatitudinis suae, JESUS CHRISTUS Filius
tuus Dominus noster, qui est super omnia Deus in saecula!
(Serm. 2. in Adv. Dom. n. 4. P .L. 183, 42.)— Sola haec est, in quâ
virginitas et foecunditas obviarunt sibi. Ibi semel factum est,
quod factum non fuerat, nec fiet in aeternum : quia nec pri-
mam similem visa est, nec habere sequentem. (Serm. 3. in
Virg. Nat. Dom. n. 9. P. L. 283, 99.) O beata, sola inter mulieres
benedicta, et non maledicta ; sola a generali maledicto libera,
et adolore parturientium aliena! (Serm. 4. ibid.n. 3. P.L. 183, 101.)
-Quae,vel Angelica, puritas virginitati illi audeat comparari,
quae digna fuit Spiritus Sancti sacrarium fieri, et habitaculum
Filii Dei?... Quanta vero et quam pretiosa humilitatis
virtus cum tantâ puritate, cum innocentiâ tantâ, cum con-
scientiâ prorsus absque delicto, imo cum tantâ gratiae ple-
nitudine?... Sileat misericordiam tuam, Virgo beata, si quis
est, qui invocatam te in necessitatibus suis sibi meminerit
defuisse... Laudamus virginitatem, humilitatem miramur;
sed misericordia miseris sapit dulcius, misericordiam am-
plectimur carius, recordamur saepius, crebrius invocamus.
Haec est enim, quae totius mundi reparationem obtinuit, salu-
tem omnium impetravit. Constat enim, pro universo genere
humano fuisse sollicitam, cui dictum est: «Ne timeas Maria,
invenisti gratiam !» Quis ergo misericordiae tuae, o benedi-
cta, longitudinem et latitudinem, sublimitatem et profundum
queat investigare? Per te enim coelum repletum, infernus
evacuatus est, instauratur coelestis Jerusalem, exspectanti-
bus miseris vita perdita data. Ad hunc igitur fontem
sitibunda properet anima nostra; ad hunc misericordiae
cumulum totâ sollicitudine miseria nostra recurrat! (Serm. 4.
in Assumpt. B. M. V. n. 6-8, P. L. 183, 428.)

Sola benedicta.

Incompa rabilis puritas, humilitas, gra tia.

Sed super omnia misericors.

Pietas in

S. Angelos.

Devotio in Sanctos Dei.

« Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. » Quantam tibi debet hoc verbum inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam, reverentiam pro præsentiâ, devotionem pro benevolentiâ, fiduciam pro custodiâ!... Simus grati tantis Custodibus: redamemus eos, honoremus eos quantum possumus, quantum debemus... Fideles sunt, prudentes sunt, potentes sunt, quid trepidamus? Tantum sequamur eos, adhaereamus eis, et in protectione Dei coeli commoremur. Quoties ergo gravissima cernitur urgere tentatio, et tribulatio vehemens imminere, invoca custodem tuum, ductorem tuum, adjutorem tuum, in opportunitatibus, in tribulatione. (Serm. 12. in Ps. “Quihabitat" n. 6-9. P. L. 283, 233.) — Hic est, dilectissimi, funiculus triplex, quo de excelso coelorum habitaculo ad consolandos, ad visitandos, ad adjuvandos nos attrahitur supereminens caritas Angelorum, propter Deum, propter nos, propter seipsos. Propter Deum utique, cujus tanta erga nos misericordiae viscera ipsi quoque, ut dignum est, imitantur; propter nos, in quibus nimirum propriam similitudinem mirantur; propter seipsos, quorum ordines instaurandos ex nobis toto desiderio praestolantur. Quae cum ita sint, pensate, quanta etiam nobis sollicitudine opus est, dilectissimi, ut dignos nos exhibeamus eorum frequentiâ, et eo modo conversemur in conspectu Angelorum, ne forte sanctos offendamus obtutus. (Serm. 1. de S. Mich n. 4. et 5. P. L. 183, 449.) Fidelis sermo et omni acceptione dignus, ut, quos solemni veneratione prosequimur, etiam simili conversatione sequamur; quos beatissimos praedicamus, ad eorum beatitudinem totâ aviditate curramus; quorum delectamur praeconiis, sublevemur eorum patrociniis. Nec sane parum fructuosa invenitur memoria festiva Sanctorum, languorem, teporem erroremque depellens; quum eorum intercessione juvetur infirmitas nostra, consideratione beatitudinis excitetur negligentia nostra, ignorantia quoque nostra ipsorum erudiatur exemplis. (Serm. 2 in fest. omn. Sanct. n. 1. P. L. 183, 462.) — Plane, quod eorum memoriam veneramur, nostrâ interest, non ipsorum...

Singulorum quippe recordationes, quasi scintillae singulae,
imo quasi ardentissimae faces, devotos accendunt animos, ut
eorum et conspectum sitiant et complexum... Desideremus
desiderantes nos, properemus ad praestolantes nos, exspe-
ctantes nos votis praeoccupemus animorum... Non tantum-
modo societas, sed etiam felicitas nobis est optanda Sanctorum,
ut quorum desideramus praesentiam, gloriam quoque fer-
ventissimis studiis ambiamus... Sane, ut eam nobis sperare
liceat et ad tantam beatitudinem adspirare, summopere
nobis desideranda sunt suffragia quoque Sanctorum; ut, quod
possibilitas nostra non obtinet, eorum nobis intercessione
donetur. « Miseremini mei, miseremini mei saltem vos amici
mei!» Nostis ipsi periculum nostrum; nostis figmentum
nostrum; nostis ignorantiam nostram et dolos adversario-
rum; nostis eorum impetus et nostram fragilitatem. (Serm. 5.
in festo omn. Sanct. n. 5-10. P. L. 183, 478.)
Tria sunt, quae
in festivitatibus Sanctorum vigilanter considerare debemus :
auxilium Sancti, exemplum ejus, confusionem nostram. Aux-
ilium ejus, quia, qui potens in terrâ fuit, potentior est in
coelis ante faciem Domini Dei sui... Intuemini humilitatem
operum ejus, auctoritatem verborum ejus, et tunc videbitis,
quomodo tam verbo, quam exemplo luxerit inter homines;
qualia nobis vestigia dereliquerit, ut ambulemus per ea et
non erremus in eis. Vere juxta Prophetam : « Semita justi
recta est, rectus callis justi ad ambulandum. » Scd et dili-
gentiori interim intuitu confusionem nostram inspiciamus:
quia homo ille similis nobis fuit, passibilis, ex eodem luto
formatus, quo et nos... Sic ergo in Sanctorum festivitatibus
et gaudere et confundi debemus gaudere, quia patronos
praemisimus; confundi, quia eos imitari non possumus. Ita
semper gaudium nostrum in hâc valle lacrymarum, lacry-
marum pane condiri debet, ut semper non solum extrema,
sed et prima gaudii luctus occupet. (Serm. in Vigil. SS. Petr. et
Paul. Apost. n. 2. et 3. P. L. 183. 404.)

Petrus, Abb. Cellensis (Moustier-la-Celle), et Ep. Carnotens. (Chartres) (1187): Tanquam fratres et amicos

Angelorum praesidium.

« PoprzedniaDalej »