Obrazy na stronie
PDF
ePub

civitate sua et faciens eis cellulas in duobus oratoriis dixit amantissimis Deo Monachis ita: Ego post Deum utilitatem corporalem vestram procurabo, vos autem spiritalis habetote meae curam salutis. Vespertina et nocturna Vigilia mihi apud Deum imputetur: quidquid vero in cellulis vestris officii feceritis, pro vestris sit animabus. (Vita c. 44. P. Gr. 93, 1652.)

Hildemarus, monach. Mediolan. (843): Cum psallimus Deo, assistentibus Angelis psallimus, quia Deus non est sine suis nuntiis atque ministris. (Comment. in Regul. S. Bened. c. 19. P. L. 66, 478.)

S. Ambrosius: Angelorum militia est, semper esse in Dei laudibus. (Ep. 73, n. 82. P. L. 16, 1211.)

S. Basilius: Quid beatius atque felicius quam Angelorum choros in terris imitari? (Ep. 2. n. 2. P. Gr. 32, 226.)

S. Joan. Chrysostomus: Cum Angelis stamus, canimus, hymnos dicimus. (Hom. 24. in Act. Ap. n. 4, P. Gr. 60, 190.) - Angelorum ordinem et stationem imitantes, sine cessatione laudes offertis. O mira Christi dona! In supernis exercitus Angelorum canunt gloriam, in terris eandem hominum depromit multitudo. Communiter festivus conventus congregatur et a Trinitate velut plectro quopiam movetur. Delectabile illud et felix resonat melos, illa angelica cantio, ille desinere nescius concentus. (Hom. in Ps. 41. n. 2. P. Gr. 55, 158.) - In coelis Seraphim hymnum ter sanctum exclamant, in terrâ hominum coetus eundem modulantur. (Hom. 1. in verb. Is. n. 1. P. Gr. 56, 98.)

S. Hieronymus In Sion, quae comparatur paradiso Dei, aliud esse non debet nisi gaudium et laetitia, confessio et vox laudis, ut quod in coelis facturi sunt Sancti cum Angelis Dei, hoc etiam in terra jugi in Domini laude meditentur. (In Is. c. 51. l. 14. P. L. 24, 483.)

S. Bernardus : Quod psallentibus dignanter sancti Angeli admisceri soleant, quid eo manifestius, quod Psalmista ait (Ps. 67): « Praevenerunt principes, conjuncti psallen

Angeli assistunt et

concinunt.

Unus mo nachorum

et Angelorum chorus

Angeli congaudent, confortant. protegunt.

Solliciti

discurrunt inter laudantes Deum.

« tibus. » Unde et dicebat : «In conspectu Angelorum psallam « Tibi » (Ps. 137.)... Ea propter attendite principes vestros, cum statis ad orandum vel psallendum, et state cum reverentiâ et disciplinâ : (Serm. 7. in Cant. n. 4. P. L. 183, 808.) Solent Angeli adstare orantibus et delectari in his, quos vident levare puras manus in oratione ; holocaustum sanctae devotionis gaudent se offerre Deo in odorem suavitatis. (Hom. 3. sup. “Missus est.” n. 11. P. L. 183, 71.) — Quid est quod ait : « Sacrificium laudis honorificavit me? » O, si quis haberet oculos apertos, quos orando propheta (Elisaeus) puero revelavit! Videret proculdubio, quemadmodum «praeve« niunt principes, conjuncti psallentibus, in medio juvencula« rum tympanistriarum ». Videret, inquam, quâ curâ quove tripudio intersunt cantantibus, adsunt orantibus, insunt meditantibus, supersunt quiescentibus, ordinantibus et procurantibus praesunt. Agnoscunt nimirum supernae potestates concives suos, et pro his, qui haereditatem capiunt salutis, sollicite congaudent, confortant, instruunt, protegunt providentque omnibus omnes in omnibus. (Ep. 78. n. 6. P. L. 182, 194.)

S. Laurentius Justinianus: Intersunt choris laudantium S. Angeli exultantque in laudibus psallentium, si tamen distincte, si attente, si vigilanter, si ardenter, si concorditer, si humiliter. Discurrunt namque inter illos, utpote ipsorum concives et consortes regni. Comprimunt et immundorum spirituum impetus, nec eos saevire patiuntur tanquam fideles custodes. Nunc ascendunt, nunc descendunt, ad illorum profectum. Ubique vero alacres sunt, ubique festivi, ubique solliciti, ne divina interrumpatur laus, ne coelestia cantica maculentur. At si vel ad momentum tepescat affectus, distrahatur animus aut dormierit oculus, illico indignantur sic oscitantes et non invenientes, quid offerant, suam mox praesentiam subtrahunt. Verecundum igitur et valde perniciosum est, in conspectu tantorum principum irreverenter psallere. (De discipl. mon. c. 17.)

S. Nicetius, Ep.: Nullus debet ambigere hoc vigilia

rum sanctarum ministerium, si digna fide et devotione vera celebretur, Angelis esse conjunctum, quos constat sine somno, sine occupatione indesinenter laudare Deum in coelis, et benedicere Salvatorem. (De Psalmodiae bono. c. 3. P. L. 68, 373.) Joan. Bona, mon. et Card. (1674): Aemulantur monachi supernae Jerusalem gaudia, per cujus vicos festivum Alleluja, nunquam interruptis concentibus, cantatur. (Div. psalm. c. 1. § 4.)

Haeftenius, Praepos. monast. Affligeniens. (1648): Sane divina Psalmodia suave canticum est militantis Ecclesiae, consolantis in hoc exilio absentiam suam a Sponso coelesti. Hymnodiae illius filia est, quae canitur assidue ante sedem Dei et Agni. Clericorum piissima occupatio et quotidianus jubilus est monachorum. (Disquis. monast. l. 7. tr. 6. disqu. 6.)

S. Bonaventura: Officium divinum in Ecclesià Spiritus Sanctus ordinavit fieri, ut beneficiorum Dei memores certis horis gratias pro his laudando et orando Ei jugiter referamus, qui natus in nocte ex Mariâ Virgine, mane judici passurus assistitur, diluculo resurrexit, horâ tertiâ flagellatur et postea Spiritum S. mittit Apostolis, sexta crucifixus, nonâ in cruce pro nobis mortuus, vespere coenans corporis et sanguinis sui sacramenta condidit et completorio sepultus est. De sex alis serm. 8.)

Rupertus, Abb. Tuitiens. (Deutz) (1135): Septem canonicas horas diei non licet a quoquam, qui in conspectu Dei vacuus et ingratus apparere nolit, negligenter praeteriri. Hae siquidem Creatori nostro deferunt laudes, et pro certis ac magnis Ejus beneficiis quasi vectigales sunt gratiarum actiones. Sol namque verus et Dies aeternus, Christus, duodecim habens horas spirituales et sempiterne secum stantes, has septem horas temporaliter currentes, clarissimis misericordiae suae radiis illustravit atque dedicavit. (De Div. off. l. 1. c. 1. P. L. 170, 13.)

S. Petrus Damianus: Septem canonicarum horarum officia quasi septem baptismatum lavacra in S. Ecclesiae

[blocks in formation]

Psalteri

laus.

sunt gremio constituta, ut septem offensionum maculas, quas ex quotidianâ vitae hujus conversatione contrahimus, totidem, ut ita loquar, orationis quotidianae fluentis expiare curemus. (Opusc. 10. c. 1. P. L. 145, 223.)

S. Ambrosius: Licet omnis Scriptura divina Dei gratiam spiret, praecipue tamen dulcis psalmorum liber... Historia instruit, Lex docet, Prophetia annuntiat, correptio castigat, moralitas suadet; in libro psalmorum profectus est omnium et medicina quaedam salutis humanae. Quicunque legerit, habet, quo propriae vulnera passionis speciali possit curare remedio. Quicunque cernere voluerit, tanquam in communi animarum gymnasio et quodam stadio virtutum diversa genera certaminum reperiens praeparata, id sibi eligat, cui se intelligat aptiorem, quo facilius perveniat ad coronam... Illud etiam quantae altitudinis, quod brevi intervallo offensionum adversa distinxit et reconciliationis secunda subtexuit; ut simul cognosceres, quid incredulitatis obesset offensa, quid fides prompta conferret?... Si quis praeterea adversus nequitiae spiritalis incursus vult esse munitus, quid magis quam psallendum sibi esse noverit? Psallebat David adolescentior; et Saulus nequam spiritum fugabat, qui eum antea stringebat... De virtute autem prophetiae quid loquar?... In psalmis non solum nascitur JESUS, sed et salutarem illam suscipit corporis passionem, quiescit, resurgit, ascendit ad coelum, sedet ad dexteram Patris... Quid igitur psalmo gratius? Unde pulchre ipse David: «Laudate, inquit, quoniam bonus est psalmus! Deo nostra sit jucunda decoraque laudatio (Ps. 146). Et vere; psalmus enim benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor jucunditatis, laetitiae resultatio. Ab iracundiâ mitigat, a sollicitudine abdicat, a moerore allevat. Nocturna arma, diurna magisteria; scutum in timore, festum in sanctitate, imago tranquillitatis, pignus pacis atque concordiae...

Psalmus dissidentes copulat, discordes sociat, offensos reconciliat. Quis enim non remittat ei, cum quo unam ad Deum vocem emiserit? Magnum plane unitatis vinculum, in unum chorum totius numerum plebis coire !... Psalmus nocturni operis commercium, diurnae requiei stipendium, institutio incipientium, perfectorum confirmatio, Angelorum ministerium, militia coelestis, hostia spiritalis. Psalmum et saxa respondent; psalmus canitur, et ipsa etiam saxosa pectora molliuntur. Videmus flere praeduros, flecti immisericordes. - Certat in psalmo doctrina cum gratiâ simul. Cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem... Quid igitur psalmus nisi virtutum est organum, quod Sancti Spiritus plectro plangens propheta venerabilis, coelestis sonitûs fecit in terris dulcedinem resultare ?... Merito igitur tanti ministrum muneris Dominus laudans ait : « Inveni David secundum cor Meum!» (Enarrat. in psalm. 1. praef. nn. 4, 7, 8, 9, 10, 11. P. L. 14, 922.)

non est

S. Joan. Chrysostomus : Verbum Davidicum sed divinae gratiae. Locutus quippe est propheta; sed prophetae linguam excitavit Paracletus. Ideo inquit Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Ps. 44, 2). Quemadmodum calamus non a seipso scribit, sed virtute manus ipsum moventis: sic et lingua prophetarum non a seipsa loquebatur, sed ex Dei gratia. At cur non dixit: Lingua mea calamus scribae tantum, sed: Calamus scribae velociter scribentis? Ut discas spiritualem esse sapientiam : ideo magna facilitas, ingens cursus. (in Ps. 145, 2. P. G. 55, 520. 521.)

S. Augustinus: In David Christus erat. (Sermo 175. c. 7. n. 8. P. L. 38, 948.) Christi vocem in omnibus psalmis vel psallentem vel gementem vel laetantem in spe, notissimam jam et familiarissimam habere debemus. (In Ps. 42. n. 1. P. L. 38, 476.) Psalterium meum gaudium meum. (In Ps. 137. n. 3. P. L.38, 1775.) Ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit seipsum Deus. (In Ps. 144 n. I. P. L. 38, 1869.)

·

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »