Obrazy na stronie
PDF
ePub

ubi sunt tot tubae resonantes, quot voces in choro alacriter cantantes! Nihil salubrius, nihil jucundius, nihil dulcius, quam Deum laudare. (Serm 1 et 28 ad novit.) Nihil tibi melius, nil salubrius, nil suavius, nil jucundius, nil dignius, nil altius, nil felicius, nil perfectius, nil beatius, quam ardentissime amare et altissime laudare Deum. Hoc centies dico, hoc millies replico: nullum studium elegantius, nullum opus eminentius, quam amare et laudare Deum. (Vall. lilior.c.26.)

Lauda Deum cum omnibus Sanctis in terris, quem laudant omnes Angeli in coelis! Si laudas, Angelis assimilaris. (Hortul. rosar. c. 18) — Qui a Dei laudibus torpescit aut tacet aut se absentat, non est amicus Dei nec civis coeli. (De disc. claustr. c. 8.)

S. Laurentius Justinianus: Laus divina est sacrificium salutare, oblatio munda, thymiama suavissimum, munus acceptabile, grata libatio, fragrantissimus odor, hostia immaculata. (De casto connub. c. 25.)

S. Augustinus Deum laudare, salus et gaudium animae est. (Medit. c. 32. in app. P. L. 40, 925.)

:

S. Bernardus, Abb. Claraevall. et Doct. Eccl. (1153) Oblatio laudis, quae Deo immolatur, triformis esse debet affectuosa, ut mens concordet voci, fructuosa, ut aedificationem pariat audienti; gratiosa, ut placeat Conditori. (Lib. sentent. n. 14. in app. P. L. 184, 1138.)

Philippus de Heinsberg, Ep. Coloniens. (1191): Utinam esset in qualibet villa dioecesis meae conventus justorum, qui et Deum jugiter laudarent, et tam pro me quam pro mihi commissis orarent! Puto, quia tunc melior esset status ecclesiae meae, quam modo sit. (Caes. Heist. dialeg. 1.6 c. 64.)

Thomas a Kempis: Spiritus Sancti opere et arte divinum officium ordinatum est. (Discipl. claustr. c. 8.)

S. Joan. Chrysostomus : Ad hoc creatus est homo, ut laudet Deum. Nihil a nobis aeque requirit Deus, ac laudes et gratiarum actiones. Propterea rationales nos fecit et a

brutis linguâ discrevit, ut Eum laudemus et jugiter glorificemus. (In Ps. 116.)

S. Petrus Damianus, Abb. Fontisavellan. Card. et Doct. Eccl. (1072) Ad pugnam quasi castra contendimus, cum, ut ita dicam, psalturi vel oraturi ad Ecclesiam festinamus. Et reverâ, quam pulchra militiae species, praecipue nocturnis horis, cum fratres, quasi tubarum clangoribus excitati, cuneum faciunt et tanquam directâ acie properantes, attoniti ad procinctum divini certaminis concorditer gradiuntur: cum videlicet puerorum ala procedit, juvenum tanquam manipulorum turma subsequitur, postremo, legentes vestigia, senes, belli scilicet robur, ne subsidat aliquis, ne vel hostis furtivus immergat, totius exercitus terga custodiunt. Sic centuriae Christi ad comedendum coeleste manna, sic ad obtinendam terram lacte melleque manantem verae Israëliticae properant legiones. Clangentibus namque tubis ad tabernaculum foederis properant, ut verbi coelestis illic epulas comedant et sacrificium laudis Deo ac bonae voluntatis vota persolvant. (Opusc. 13, c. 17. P. L. 145, 316.)

S. Nicetius, Ep. Trevirensis (551): Quid hac utilitate commodius, quid hac delectatione jucundius, quia et Psalmis delectamur, et orationibus irrigamur, et interpositis lectionibus pascimur? Et vere sicut boni convivae ferculorum varietate delectantur, ita nostrae animae multiplici lectione et hymnorum exhibitione saginantur. (De Psalmodiae bono. c. 3. P. L. 68, 374.)

S. Basilius: Ecquid beatius, quam in terrâ concentum Angelorum imitari; statim, ac dies incipit, ad preces surgentem, hymnis et canticis Creatorem venerari; exinde, sole jam clare dilucescente, ad opera conversum, comitante ubique oratione, hymnis etiam opera tanquam sale condire? Siquidem hilarem jucundamque animae aequalitatem hymnorum solatia conferunt. (Epist. 2. n. 2. P. Gr. 32, 226.)

S. Joann. Chrysostomus: Monachi, haec orbis terrarum luminaria, quando sol oritur, quinimo multo ante auroram e lectulo surgunt incolumes et solertes et sobrii; nec

Psallentes

quasi acies,

Manna comedunt.

Hymni

coeleste sola

tium.

Monachi tanquam Angeli.

Ora'in

armatura et ventus.

Offic. div. diligendum.

enim ulla tristitia vel sollicitudo, non capitis gravedo negotiorumve labores, non turba vel hujusmodi quicquam eos disturbat, sed tanquam Angeli degunt in coelo. Surgentes itaque statim ex cubili, hilares et laeti chorumque constituentes in alacri conscientiâ, consonanter omnes tanquam ex uno ore hymnos omnium Deo concinunt, Eum venerantes et Ei gratias de omnibus agentes tam propriis quam communibus beneficiis. Itaque, si videtur, interrogemus, quid ab Angelis differat hic chorus super terram canentium et dicentium : « Gloria in altissimis Deo, et in terrâ pax, in hominibus bona voluntas!... » Mox ut illa dixerint cantica, flexis genibus laudatum Deum invocant. Petunt autem praesentium quidem nihil (eis enim horum nulla ratio), sed ut cum fiduciâ stent coram illo tremendo tribunali, quum veniet vivos judicaturus et mortuos unigenitus Dei Filius, et nullus illam audiat horrendam vocem dicentem : « Nescio vos », et ut cum purâ conscientiâ multisque meritis hanc laboriosam transigant vitam et secundo vento difficile navigent pelagus. Praecedit ante eos in oratione Pater Praelatus. Deinde surgentes, perfectis illis sanctis et continuis precibus, orto jam sole vadunt ad opus quisque suum, multum hinc proventum egentibus cumulantes. (Hom. 68. in Matth. n. 3. P. Gr. 58, 644.) Armis nobis opus est; magna ergo armatura oratio. Opus est ventis a puppi, opus omnia discere, ut diei spatium absque naufragiis et vulneribus transigamus. Multi namque per singulos dies scopuli; et frequenter illiditur scapha atque submergitur. Propterea nobis opus est oratione, matutina praesertim et nocturna. (Hom. 14. in ep. ad Hebr. n. 4. P. Gr. 63, 116.)

S. Joann. Climacus, Mon. (C. 580): Da Domino primitias diei tuae: erit enim tota ejus, qui prior occupaverit... Ab ipso matutino tempore cursum totum meum diei scio. (Scal. parad. grad. 26. P. Gr. 88, 1035.)

S. Macarius, Mon. (395 vel 404): Cursum monasterii (officium divinum) super omnia diligas. (Regul. c. 9. P. L. 103, 449.)

Cassiodorus: Merito se a verâ vitâ credat alienum quisquis jucunditate hujus muneris non fruitur. (Praef. in Psalter. P. L. 70, 10.) Quid felicius, quam modo exercere, quod te speras in futurâ beatitudine peragere? (In Ps. 146. v. I. P. L. 70, 1034.)

S. Pachomius, Mon. (Saec. IV.): Frater, cum audierit. vocem tubae, ad collectam (opus Dei) vocantis, statim egrediatur cellulam suam, de Scripturis aliquid meditans usque ad ostium conventiculi. (Regul. n. 3. P. L. 23, 68.)

S. Aurelianus, Ep. Arelatens. (551): Signo facto omne opus praetermittatur, et sicut apes prudentissimae ad alvearium, ita veloci festinatione properare contendite. (Regul. c. 30. P. L. 68, 391.)

Regula cujusdam ad Virgines, (Saec. vII.): Quandocunque vel diurnis vel nocturnis horis ad Opus divinum signum insonuerit, mox cum summâ festinatione surgendum est, ac si praeco Regis insonet, omni opere, quod in manibus habebatur, postposito. (C. 8. P. L. 88, 1060.)

Dionysius Carthusianus: Signo surgendi audito, mox, omni morâ postpositâ et omni torpore excusso, omni pigritiâ conculcatâ, cum interna jucunditate promptissime consurgendum est; utpote clangore buccinae summi Regis excitante atque ad Creatoris ac Regis coelestis praeconium spiritualeque proelium invitante, audito. Erubescat ergo tunc monachus, vel ad punctum tardare, aut caput sub operimento celare; et quamvis intensum sit frigus, nihilominus confestim de lectulo ad alloquendum, ad adorandum, ad laudandum Deum suum exsiliat. (De profect. spirit. art. 5.) Officium divinum cum praecipuâ devotione incipere, alacriter continuare, delectabiliter consummare debemus. (De fructuos. temperant. deductione, art. 1.) Eundo ad chorum, redeundo a choro reverenter te habe. (Exhortat. ad novit. 2.) - In ecclesiâ, in choro tempore divini officii et orationis refrenandi ac custodiendi sunt oculi, ne aliquod devotionis atque internae recollectionis impedimentum ingerant cordi (De profect. spirit. art. 5.)

-

Signum et statio.

Sicut apes ad alvearium.

Signum summi Regis.

Ejus buccina.

[blocks in formation]

1296):

Durandus, Ep. Mimatens. (Mende in Gallia, Quaecunque in officiis ecclesiasticis consistunt, divinis plena. sunt signis atque mysteriis, ac singula sunt coelesti dulcedine redundantia, si tamen diligentem habeant inspectorem, qui novit mel de petra sumere oleumque de saxo durissimo. (Rationale, Prooem.)

Epistola Episcopor. Daniae ad Concil. Basil. (1434) Plura sunt monasteria, in quibus Sororum et Patrum conventualium fervens et affectuosa viget devotio et vitae regularis observantia secundum Ordinem instituta perfectissime observatur, tam per continuas praedicationes, quam per divinae Majestatis cultum et obsequium, videlicet Missarum solemnia et divinarum horarum jugiter psalmodiam. Unde quasi infiniti peccatores de die in diem divinitus inspirati convertuntur conversique in brevi proficiunt, magna virtutum accumulantes incrementa et spirituales effecti, calcatis saeculi curis. (Ap. Bolland. tom. 4 Oct., proleg. in vit. S. Brig. n. 177.)

Bonaventura, Cardinal. et Doct. Eccl. (1274): Cura officii diligens, maxima status integritas; neglectus officii, maxima vitae corruptio, maxima religionis deformitas. (Specul. discipl. ad novit. l. 1. c. 16.)

Suarez S. J. (1617): Constat inprimis Religionem a Benedicto institutam proprie et perfecte monachalem esse. Nar finis illius est propria perfectio ad divinam contemplationem et laudem ordinata et comparanda per media vitae monasticae propria. In ejusdem Regulâ, quae pertinent ad divinum et canonicum officium et Psalmodiam, expressius et distinctius traditae inveniuntur, quam in aliis regulis religionum ab Ecclesiâ approbatis; simul tamen in eâdem Regulâ artificia seu opera et labores monachorum commendantur. (De Relig. tract. 9, l. 2 c. 2 n. 5.)

S. Joannes Eleemosynarius, Episc. Alexandr. (616) nolens esse inexpers hujus boni, videlicet monachicae vitae connumerationem, congregans duos Ordines Monachorum statuit eis omnem utilitatem tribui de villis suis in

« PoprzedniaDalej »