Obrazy na stronie
PDF
ePub

subjectione defensioneque permanentes. Idcirco volumus, ut tantummodo sub alis Apostolicis ab omni aestu et turbine impugnationis respiret et in gremio hujus S. Matris Ecclesiae, ad honorem omnipotentis Dei et BB. App. Petri et Pauli, in perpetuum dulcissime requiescat. (In Concil. Romano a. 1076. Bull.Clun. 21.)— Divino amore monente, locum vestrum specialiter diligere, juvare et ab omnibus violentiis, sicut Ecclesiae Romanae specialiter haerentem defendere decrevimus. (L. 7. ep. 8. ad monach. Massil. P. L. 148, 552.)—Ita sexcenti alii.

Urbanus II. (1099): Cum omnium fidelium petitionibus et necessitatibus subvenire debeat Apostolicae caritatis gratia, multo magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter filios se gaudet habere Romana mater Ecclesia. Inter quos quoniam Cluniacensis Congregatio, divino charismate ceteris imbuta plenius, ut alter sol enitet in terris. (Ep. 214. ad mon. Clun. P. L. 151, 486.) -- Precor, ut omnem sanctorum fratrum congregationem commonere facias, ut apud omnipotentis Dei clementiam preces effundat, quatenus et nos et Ecclesiam Sanctam, quae tantis videtur subjacere periculis, in pristinum restaurare statum dignetur. Noveris enim omnibus specialius hoc negotium super te pendere. (F.p. 2. ad S. Hug. Abb. Clun. P. L. 151, 286.) -- Cum universis S. Ecclesiae partibus pro sedis Apostolicae auctoritate ac benevolentiâ debitores existamus, illis tamen locis atque personis, qui specialius ac familiarius Romanae adhaeserint Ecclesiae, quique amplioris religionis gratia eminere noscuntur, propensiori nos inducunt caritatis studio imminere. (Ep. 66. ad Petr. Abb. Cav. P. L. 151, 347,) — Vos oportet regularis disciplinae institutionibus sollicitius et devotius mentis et animae virtutibus anheletis ; praecipue studentes Romanae Ecclesiae decreta veneranda servare, cujus patrocinio ab omni jugo viventium estis, annuente Domino, praemuniti. (Ep. 129. ad mon. Hirsaug. P. L. 151, 403.) — Praeter generale caritatis debitum, praeter singularem vestri coenobii praerogativam, quae in monasticae legislatione et latore SS.

Benedicto, universorum per Occidentem monasteriorum caput a Domino institutum est; illa etiam benignitatis magnificentia, quâ semper et nostris praecipue temporibus congregatio vestra S. Romanae Ecclesiae subvenit, multum nos eidem loco fore compellit obnoxios. Is enim locus nostrorum pauperum relevatio, fugientium refugium, fessorum Sedis Apostolicae filiorum requies indefessa permansit et perinanet. (Ep. 219. ad mon. Cassin. P. L. 151, 492.) – Vestrum praecipue Monasterium S. nostrae Sedi Apostolicae semper familiarius ac devotius adhaesit et in omni persecutionis opportunitate promptius ac benignius adfuit. (Ep. 247. ad mon. Cassin. P. L. 151, 515.)

Paschalis II. ( 1118): Inconcussa caritatis unitas, quâ inter procellas omnes Sedi Apostolicae adhaesistis, mansuetudinem nostram vehementius exhortatur, imo urget atque compellit, ut quieti vestrae providere sollicitius debeamus. (Ep. 34. S. Hugon. Abb. Clun. P.L. 163, 56.)

Gelasius II. (4 1119): Cluniacensis monasterii prudens religio et religiosa prudentia, et ante nostra et nostris temporibus, Romanam Ecclesiam maxime sibi fecit obnoxiam. (Ep. 8. ad Pontium Abb. Clun. P. L. 163, 492.)

Innocentius III. (71216): Vestro Cassinensi monasterio nos quam maxime obnoxios facit, quod Romanae Ecclesiae filiorum unicum in adversis solatium et in prosperis infatigata requies perseverat. (Ep. 133. ad mon. Cass. in suppl. P. L. 217, 185.)

Sancti et Doctores. S. Ignatius Martyr. Ep. Antioch. 107): Omnes ad orandum in eodem loco convenite; sit una communis precatio, una mens, una spes in caritate et fide inculpata in Christum Jesum, quo nihil praestantius. (Ep. ad Magnesios 6.7. P. Gr. 5, 667).

Tertullianus, presb. Afric. (# 245) : Coimus ad Deum. Quasi manu factå, precationibus ambiamus! Haec vis Deo grata est. (Apolog c. 39. P. L. I. 532.)

Oratio communis.

Deo vim infert.

Est Ecclesiae proprium

Christus orantium caput.

S. Ambrosius, Ep. Mediolan et Doct. Eccl. (397): Ecclesia quaedam forma justitiae est, commune jus omnium; in commune orat, in commune operatur, in commune tentatur. (Offic. I. 1. c. 29. n. 142. P. L. 16, 65.) — Multi minimi, dum congregantur unanimes, fiunt magni; et multorum preces impossibile est, ut non impetrent. (Comm. in ep. ad Rom. inter apocryph. c. 15, 30. P. L. 17, 177.)

S. Augustinus, Ep. Hippon. et Doct. Eccl. (430) : Sic clamat unus tanquam omnes, quia omnes in uno unus est. (In Ps. 69. n. 1, P. L. 36, 866.) Christus orat pro nobis ut sacerdos, orat in nobis ut caput nostrum, oratur a nobis ut Deus noster. Agnoscamus ergo in Illo voces nostras et voces Ejus in nobis. (In Ps. 85 n. 1 P. L. 36, 1081.) -- Quod est spiritus noster (i. e. anima nostra) ad membra nostra, hoc est Spiritus Sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia. (Serm. 268 n. 2 P. L. 38, 1232.)

S. Hilarius, Ep. Pict. et Doct. Eccl. + 368): In tantum humanae pacis Christus studuit concordiae, ut unitatis merito omnia, quae a Deo precanda sunt, impetranda esse confirmet. (In Matth. c. 18 n. 9. P. L. 9, 1021.

Justinianus, Imperator (565) : Si Monachi puris manibus et nudis animabus pro Republica supplicent Deo: manifestum, quod et exercitus habebunt bene, et civitates bene disponentur. Deo quoque placato et propitio existente, quomodo non universa plena totius pacis et devotionis? Sed et terra nobis feret fructus, et mare quae sua sunt dabit, illorum oratione propitiationem Dei ad omnem rem public cam deducente. (Novella 133.)

S. Basilius M. Archiep. Caesar. in Cappadoc. et Doct. Eccl. (+ 378): Psalmus totius Ecclesiae una vox est. (Hom. in ps. IP. Gr. 31, 1725.) In perfectissimâ communitate, communia universa sunt; communis Deus, communis pietatis negotiatio, communis salus, communia certamina, communes labores, communes coronae. (Constit. mon.c. 18 n. 1. P. Gr. 31, 1382.) Oratio, quae non est comprecatores nacta, multo est seipsâ languidior atque debilior. (Ep. 97. P. Gr. 32, 494.)

Omnia impetrat.

Est perfecta communitas.

Deum placat,

Est Ecclesiae munimentum,

Superat privatam orationem.

S. Joan Chrysostomus, Archiep. Constaninop. et Doct. Eccl. (407): Oratione in communi factâ Deus potissimum placatur. (Hom. 4. in 2. Thessal. n. 4. P. Gr. 62, 491.) Oratio communis Ecclesiae murus, qui rumpi non potest, munimentum inconcussum, daemonibus formidabile, piis vero, nimirum nobis, salutiferum. (Serm. 2. de precat. int. dub. P. G. 50, 784): Quid håc oratione fortius, quae columnam et Ecclesiae turrim (Petrum) adjuvat (Act. 12, 5)? Ne dixeris: Vix pro me ipso orare audeo; quomodo pro aliis audebo? In Ecclesiâ enim majus aliquid est, neinpe unanimitas et consonantia caritatisque vinculum et sacerdotum orationes, quae sunt potentiores. Quibus si debiliorum vota conjungantur, simul cum eis ascendunt in coelos. (Ecloga de orat. hom. 2 P.G. 63, 586.) — Fieri non potest, ut domi tam bene ores, quam in ecclesiâ, ubi tot patres, ubi clamor felici societate excitatus ad Deum immortalem refertur. Non pariter exoras, quum solus Dominum obsecras, atque tuis cum fratribus. Est enim in hoc plus aliquid, videlicet concordia, conspiratio, copula amoris et caritatis, sacerdotum clamores. Praesunt enim ob eam rem sacerdotes, ut populi orationes, quae infirmiores per se sunt, validiores illas complexae simul in coelum evehantur. Plurimum ea pollet oratio, quae cum consensu agitur et jugi concordiâ plurium hominum. (Hom. 3 de incom. prehens. Dei naturâ n. 6. P. Gr. 48, 725.)

S. Athanasius M., Ep. Alexandr. et Doct. Eccl. (373): Concordia multitudinis Deum ad audiendum promptiorem habet. (Apolog. ad Constantin. Imp. c. 16. P. G. 25, 615.)

Cassiodorus, Abb. Vivariens. in Calabria (562): Per totum psalmuin universalis eloquitur chorus Sanctorum, qui ab initio mundi sive fuerunt sive sunt sive futuri esse creduntur.... Unus autem ubique introducitur ad loquendum, ut virtus unitatis in Ecclesiâ concordi possit agnosci (Introd, in Ps. 118 de divis. P. L. 70, 835.)

B. Alcuinus, 'Abb. Turonens. 4 804): Magna est apud Deum communis oratio et magna caritatis communio; et multo est melius, cum fratribus communiter orare, mandu

Oratio Sanctorum communio.

Orationis et caritatis communio.

Est bonorum communio.

Incendit animos.

Laus oris (oratio vocalis).

care et dormire, quam in speciali habitatione solum cum periculo manere. (Ep. 16 P. L. 100, 168.)

S. Antoninus, Archiep. Florent. 0. Pr. ( 1459): Cum communitate citius exauditur oratio : quia oratio communis plus valet, quam particularis. (Summa theol. P. 4. lit. 5.c.8.)

Dionysius Carthus. 1459): Qui communiter orat, particeps est omnium bonorum, quae fiunt, et bonum, quanto communius, tanto divinius perhibetur. (In ep. S. Jucob. c. 5.)

Thomas a Kempis, Canon. Regul. (1471): Sicut carbo frigidus conjunctus igni ardenti fit calidus et ardens, sic tepidus sociatus fervido et devoto fit saepe fervidus. (Hortul. ros.c. 1.) .

S. Thomas Aquin. Doct. Eccl. ( 1274) : Necessaria est laus oris, non quidem propter Deum, sed propter ipsum laudantem, cujus affectus excitatur in Deum ex laude Ipsius secundum illud Ps. 49 : « Sacrificium laudis honorifi(cabit me : et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei. » Et in quantum homo per divinam laudem affectu ascendit in Deum, in tantum per hoc retrahitur ab his, quae sunt contra Deum. — Ideo quaecunque ad hoc utilia esse possunt, in divinas laudes congruenter assumuntur. Manifestum est autem, quod secundum diversas sonorum melodias animi hominun diversimode disponuntur et ideo salubriter fuit institutum, ut in divinas laudes cantus assumerentur. (II. II, qu. 91, a. 1, c. 2.)

S. Laurentius Justinianus, Protopatriarch. Venet.

1455): Commendabilis prorsus est, et supra modum cognoscitur experimento certo esse perutilis, vocalis oratio, quae janua est et manuductrix ad degustandam mentalem et in spiritu exhibitam orationem. (De perfect. gradib. c. 12.)

Hugo a S. Charo, (S. Cher, Vienne) 0. Pr. et Cardinal. (1260;:Officium Religiosi est, laudare Deum. (In Ps. 34.v.8.)

Thomas a Kempis : ( quam gratum et commendabile collegium, ad laudandum Deum praecipue dedicatum,

Sacrificium laudis est monachi.

« PoprzedniaDalej »