Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

SS. E1charistia et Missa.

S. liturgra :

ejus finis.

Missale Rom. : Concede nobis, quaesumus Domine, haec digne frequentare mysteria, quia, quoties hujus hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae Redemptionis exercetur. (Dom. IX p. Pentec. Secreta.)

Concil. Tridentinum : Sumi voluit Salvator noster sacramentum hoc tanquam spiritualem animarum cibum quo alantur et confortentur, viventes vitâ illius, qui dixit: « Qui manducat Me, et ipse vivet propter Me. » (Sess. 13. C. 2.)

Concil. Basileense: Innitentes Constitutioni Benedicti XII. Papae statuimus, ut omnes Monachi non Sacerdotes singulis Septimanis ad minus semel confiteantur, et imprimis Dominicis necnon principalibus solemnitatibus ad coinmunionem accedant. (Ex manuscr. Salusburg.)

Concil. Tridentinum : Cum natura hominum ea sit, ut non facile queat sine adminiculis exterioribus ad rerum divinarum meditationem sustolli: propterea pia mater Ecclesia ritus quosdam, ut scilicet quaedam submissâ voce, alia vero elatiore in Missâ pronuntiarentur, instituit. Ceremonias item adhibuit, ut mysticas benedictiones, lumina, thymiamata, vestes, aliaque id genus multa ex Apostolicâ disciplinâ et traditione; quo et majestas tanti sacrificii commendaretur et mentes fidelium per haec visibilia religionis et pietatis signa ad rerum altissimarum, quae in hoc sacrificio latent, contemplationem excitarentur. (Sess. 22. c. 5.)

Concil. Provinc. Ultrajectense (a. 1865): Universa Ecclesiae Liturgia altissimo fini inservit, ad obtestandam nempe nostram Deo subjectionem, gratitudinem, amorem ; ad id, quod credimus, publice profitendum; ad mentem per visibilia signa ad invisibilium rerum meditationem sustollendam devotionisque igne inflammandam; arctius Ecclesiae membra inter se jungenda unitatemque catholicam ob omnium oculos ponendam; ad manifestandam denique religionem a Christo Domino institutam, quae sicuti sola fidei veritate consistit, ita etiam solo veri cultus decore ac majestate splendescit. (Tit. 5. 1.)

(Oratio et) | Meditatio.

Clemens XIV.: In primis hortamur vos, fratres carissimi, ut semper vigiletis in orationibus, atque in eâ potissimum, quae meditatio appellatur. « Hâc enim, inquit divus « Laurentius Justinianus, fugatur tentatio, abscedit tristitia, < virtus reparatur, excitatur fervor, et divini amoris flamma ( succrescit. » Haec est lucerna, quâ mens nostra illustratur; ignis, quo cor nostrum calet in Deum ; cibus, quo anima nostra nutritur, uno verbo : « Consideratio, ait divus Ber(nardus, regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus. » Accedite igitur ad eam, fratres, et illuminamini! Sine intermissione orate, atque optima erit vitae vestrae ratio et cumulata virtus !... Neque haec orandi ratio aliis unquam, etsi piis et sacris, functionibus interrumpatur, nec liceat Superiori cum totâ communitate de praescriptâ meditatione dispensare. Cum singulis vero fratribus super hâc re caute etiam agat; raro enim rationes justae sunt, cur aliquis ab orando dispensetur. Potest quis dicere : Non possum jejunare ; non possum nocte surgere ad psallendum. Numquid dicere poterit : non possum corde et mente ferri in Deum Ejusque colere majestatem ? Norunt, qui vere spirituales sunt, quid sibi velit regius psaltes : « Benedicam Dominum ( in omni tempore; in omni loco dominationis Ejus benedic, (anima mea, Domino... » Credite nobis, dilectissimi fratres : si orationis fervor tepescit, paulatim religiosorum' pietas et studium minuetur sanctumque ruet institutum. « Religiosus ( enim, perbelle aiebat divus Philippus Nerius, religiosus «sine oratione est religiosus (seu potius animal) sine ratione ; » quumque homo negligit per orationem erigi super se, per turpia crimina, permittente Deo, deprimitur infra se. (Constit. { In vinea Domini » a. 1772 § 9.)

Catechismus Conc. Tridentini : Orationis praeceptum necessarii jussi vim habet. Quod a Christo Domino declaratum est illis verbis : « Oportet sempe orare » (Luc. 18, 1). Hanc orandi necessitatem ipsa etiam illo Dominicae precationis prooemio ostendit Ecclesia : « Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus

Orationis praeceptum et virtus,

4. Opus Da

SS char Mi

thirre) - Sequitur
orationis, quum a De
Augustini sententia
inquit, precatio er
in precatione sin
loquebatur Don
K vestrum sit on

quitur fructus amplissimus et jucundissimus im a Deo preces audiuntur. Est enim ex S. ententiâ, coeli clavis oratio justi. «Nam ascendit, ) ecatio et descendit Dei miseratio. »— Omnino inest tione singularis gaudii cumulus. Quamobrem sic atur Dominus : « Petite et accipietis, ut gaudium rum sit plenum. » (P. 4, c. I et 2 q. 2.) Missale Rom. : Deus, a quo bona cuncta procedunt,

gire supplicibus tuis : ut cogitemus, Te inspirante, quae recta sunt et Te gubernante eadem faciamus.(Dom. v p. Pascha.)

[merged small][ocr errors]

Pius Pp. IX. : Quia monachus est homo Dei, idcirco homo Ecclesiae illiusque praesertim Cathedrae, a Deo positae ad ipsam regendam, ac ut sit omnibus veritatis magistra et centrum unitatis...... (Breve miss. ad Rmum. Dom. Freppel, Ep. Andegavens. (Angers) 10. Apr. 1876.)

S. Gregor. VII. (1085): Noveritis, fratres et sacerdotes nostri, imo tota haec S. Synodus cognoscat et sciat, quia, quum ultra montes multa sint monasteria ad honorem Dei omnipotentis et B. Apost. Petri et Pauli nobiliter et religiose fundata, inter omnia quoddam est, quod quasi peculiare et proprium B. Petro et huic Ecclesiae speciali jure adhaeret, Cluniacense videlicet, ad honorem et tutelam hujus S. et Ap. Sedis ab ipsis primordiis principaliter assignatum, et, favente divinâ clementiâ, sub religiosis et sanctis Abbatibus ad id usque dignitatis et religionis pervenit, ut ceteris Monasteriis in Dei servitio et spirituali fervore praecellat et nullum in terrâ illâ, quod ego sciam, huic omnino valeat adaequari. Nullus enim Abbas unquam ibi fuit, qui sanctus non fuisset. Quin Abbates et monachi hujus semper Ecclesiae filii nullo modo degeneres exstiterunt nec curvaverunt genua sua ante Baal et Baalim nec Jeroboam, sed hujus S. Romanae Sedis libertatem dignitatemque imitantes, quam ab origine traxerunt, nobiliter sibi per successionis seriem auctoritatem servaverunt. Non enim alicui unquam alienae vel terrenae potestati colla subdiderunt, in solå B. Petri et hujus Ecclesiae

subjectione defensioneque permanentes. Idcirco volumus, ut tantummodo sub alis Apostolicis ab omni aestu et turbine impugnationis respiret et in gremio hujus S. Matris Ecclesiae, ad honorem omnipotentis Dei et BB. App. Petri et Pauli, in perpetuum dulcissime requiescat. (In Concil. Romano a. 1076. Bull.Clun. 21.)— Divino amore monente, locum vestrum specialiter diligere, juvare et ab omnibus violentiis, sicut Ecclesiae Romanae specialiter haerentem defendere decrevimus. (L. 7. ep. 8. ad monach. Massil. P. L. 148, 552.) – Ita sexcenti alii.

Urbanus II. (1099): Cum omnium fidelium petitionibus et necessitatibus subvenire debeat Apostolicae caritatis gratia, multo magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter filios se gaudet habere Romana mater Ecclesia. Inter quos quoniam Cluniacensis Congregatio, divino charismate ceteris imbuta plenius, ut alter sol enitet in terris. (Ep. 214. ad mon. Clun. P. L. 151, 486.) -- Precor, ut omnem sanctorum fratrum congregationem commonere facias, ut apud omnipotentis Dei clementiam preces effundat, quatenus et nos et Ecclesiam Sanctam, quae tantis videtur subjacere periculis, in pristinum restaurare statum dignetur. Noveris enim omnibus specialius hoc negotium super te pendere. (F.p. 2. ad S. Hug. Abb. Clun. P. L. 151, 286.) – Cum universis S. Ecclesiae partibus pro sedis Apostolicae auctoritate ac benevolentiâ debitores existamus, illis tamen locis atque personis, qui specialius ac familiarius Romanae adhaeserint Ecclesiae, quique amplioris religionis gratia eminere noscuntur, propensiori nos inducunt caritatis studio imminere. (Ep. 66. ad Petr. Abb.Cav, P. L. 151, 347,) — Vos oportet regularis disciplinae institutionibus sollicitius et devotius mentis et animae virtutibus anheletis ; praecipue studentes Romanae Ecclesiae decreta veneranda servare, cujus patrocinio ab omni jugo viventium estis, annuente Domino, praemuniti. (Ep. 129. ad mon. Hirsaug. P. L. 151, 403.) — Praeter generale caritatis debitum, praeter singularem vestri coenobii praerogativam, quae in monasticae legislatione et latore SS.

dicere. »> — Sequitur fructus amplissimus et jucundissimus
orationis, quum a Deo preces audiuntur. Est enim ex S.
Augustini sententiâ, coeli clavis oratio justi. «Nam ascendit, »
inquit, « precatio et descendit Dei miseratio. »— Omnino inest
in precatione singularis gaudii cumulus. Quamobrem sic
loquebatur Dominus : « Petite et accipietis, ut gaudium
« vestrum sit plenum. » (P. 4, c. 1 et 2 q. 2.)

Missale Rom. : Deus, a quo bona cuncta procedunt, largire supplicibus tuis : ut cogitemus, Te inspirante, quae recta sunt et Te gubernante eadem faciamus.(Dom.v p. Pascha.)

Monachus vir Dei, Ecclesine et S. Sedis Romanae.

Pius Pp. IX. : Quia monachus est homo Dei, idcirco homo Ecclesiae illiusque praesertim Cathedrae, a Deo positae ad ipsam regendam, ac ut sit omnibus veritatis magistra et centrum unitatis...... (Breve miss. ad Rmum. Dom. Freppel, Ep. Andegavens. (Angers) 10. Apr. 1876.)

S. Gregor. VII. (1085): Noveritis,fratres et sacerdotes nostri, imo tota haec S. Synodus cognoscat et sciat, quia, quum ultra montes multa sint monasteria ad honorem Dei omnipotentis et B. Apost. Petri et Pauli nobiliter et religiose fundata, inter omnia quoddam est, quod quasi peculiare et proprium B. Petro et huic Ecclesiae speciali jure adhaeret, Cluniacense videlicet, ad honorem et tutelam hujus S. et Ap. Sedis ab ipsis primordiis principaliter assignatum, et, favente divinâ clementiâ, sub religiosis et sanctis Abbatibus ad id usque dignitatis et religionis pervenit, ut ceteris Monasteriis in Dei servitio et spirituali fervore praecellat et nullum in terrâ illâ, quod ego sciam, huic omnino valeat adaequari. Nullus enim Abbas unquam ibi fuit, qui sanctus non fuisset. Quin Abbates et monachi hujus semper Ecclesiae filii nullo modo degeneres exstiterunt nec curvaverunt genua sua ante Baal et Baalim nec Jeroboam, sed hujus S. Romanae Sedis libertatem dignitatemque imitantes, quam ab origine traxerunt, nobiliter sibi per successionis seriem auctoritatem servaverunt. Non enim alicui unquam alienae vel terrenae potestati colla subdiderunt, in solå B. Petri et hujus Ecclesiae

« PoprzedniaDalej »