Obrazy na stronie
PDF
ePub

ut, sicut reverenter, ita et alacriter Domino assistamus, non pigri, non somnolenti, non oscitantes, non parcentes vocibus, non proscindentes verba dimidia, non integra transsilientes, non fractis et remissis vocibus muliebre quiddam barbarumve sonantes, sed virili, ut dignum est, et sonitu et affectu voces S. Spiritus depromentes. Pure autem, ut nihil aliud, dum psallimus, cogitemus, quam quod psallimus; Spiritus enim Sanctus illâ horâ gratum non habet, quidquid aliud, neglecto illo, quod debemus, obtulerimus. Simul cantemus, simul pausemus, semper mutuo auscultantes. Non illic stetur capite suppodiato aut in latus alterum deflexo, non in altum erecto, sed mediocriter depresso, defixis in terram aut libros aut alia necessaria oculis, non divaricatis aut distentis pedibus vel manibus dissolutis, sed decenter sub habitu compositis. (Declarat. ad. c. 19.)

Breviarium: Aperi, Domine, os meum ad benedicendum nomen sanctum tuum! Munda quoque cor meum ab omnibus vanis, perversis et alienis cogitationibus! Intellectum illumina, affectum inflamma, ut digne, attente ac devote hoc Officium recitare valeam et exaudiri merear ante conspectum divinae Majestatis tuae. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Missale Romanum: Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos Tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus... Et ideo cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia coelestis exercitus hymnum gloriae Tuae canimus sine fine dicentes: Sanctus! Per Christum Dominum nostrum... majestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Coeli coelorumque Virtutes ac beata Seraphim sociâ exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur. Profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exultat. Sed et supernae Virtutes atque angelicae Potestates hymnum gloriae Tuae concinunt, sine fine dicentes: Sanctus! - Quam

[ocr errors]

Aperi, Domine, os!

Sacer cantus cum Angelis jungendus.

S. P. Be

nedictus.

(Majestatem tuam) laudant Angeli atque Archangeli, Cherubim quoque ac Seraphim, qui non cessant clamare quotidie und voce dicentes: Sanctus! (Praef.)

Breviar. Rom.: En illa Sedes Coelitum.

resultat laudibus...

Semper

Illi canentes jungimur. Almae

Sionis aemuli. (Dedic. Eccl. ad Ld.)

Breviar. Monast. : Tibi, Christe, splendor Patris, Vita, virtus cordium, - In conspectu Angelorum — Votis, voce psallimus:- Alternantes concrepando - Melos damus vocibus. (In festo S. Mich. Archang.)

Missale Monast. De omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum, qui fecit illum.... Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos. Et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae, ut laudarent nomen sanctum Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem. (Epist. Miss. vot. de SS. P. N. Bened, ex Eccli. 47.)

Brev. Rom.: Corde et animo Christo canamus gloriam. (Offic. B. M. V.)

Conc. Aquisgran. (816): Studendum summopere cantoribus est, ut donum sibi divinitus collatum humilitate, et castitate, sobrietate et ceteris sanctarum virtutum ornamentis exornent: quorum melodia animos populi circumstantis ad memoriam amoremque coelestium non solum sublimitate verborum, sed etiam suavitate sonorum, quae dicantur, erigat.............. Psalmi in ecclesia non cursim, excelsis, atque inordinatis seu intemperatis vocibus, sed plane ac dilucide et cum compunctione cordis recitentur, ut et recitantium mens illorum dulcedine pascatur, et audientium aures illorum pronuntiatione demulceantur. (Regula Canon. c. 138. P. L. 105, 929.)

Regula Canonic. S. Chrodegangi (766): Tales ad legendum, et cantandum, et psallendum in ecclesia constituantur, qui non superbe, sed humiliter, debitas Domino laudes persolvant, et suavitate lectionis ac melo

diae doctos demulceant, et minus doctos erudiant. (c. 51. P. L. 89. 1079.)

Joannes XXII. (1334): Docta sanctorum Patrum decrevit auctoritas, ut in divinae laudis officiis, quae debitae servitutis obsequio exhibentur, cunctorum mens vigilet, sermo non cespitet et modesta psallentium gravitas placidâ modulatione decantet. Nam" in ore eorum dulcis resonabat sonus. "Dulcis quippe omnino sonus in ore psallentium resonat, quum Deum corde suscipiunt, dum loquuntur verbis; in Ipsum quoque cantibus devotionem accendunt. Inde enim in ecclesiis Dei psalmodia cantanda praecipitur, ut fidelium devotio excitetur. In hoc nocturnum diurnumque Officium et Missarum celebritates assidue clero ac populo sub maturo tenore distinctâque gradatione cantantur, ut eâdem distinctione collibeant et maturitate delectent. Nonnulli novellae scholae discipuli, dum temporibus mensurandis invigilant, novis notis intendunt; fingere suas, quam antiquas cantare malunt: in semibreves et minimas ecclesiastica canuntur, notulis percutiuntur; melodias hoquetis intersecant, discantibus lubricant, triplis et motetis vulgaribus nonnunquam inculcant, adeo ut interdum Antiphonarii et Gradualis fundamenta despiciant, quum ex multitudine notarum ascensiones pudicae descensionesque temperatae plani cantus, quibus toni ipsi secernuntur, ad invicem obfuscentur. Haec relegare, imo prorsus abjicere ab Ecclesiâ Dei efficacius properamus. (In Extrav. comm. III, tit. 1.)

Concil. Provinc. Coloniense (a. 1860): Post multiplices in musicam sacram inductas depravationes illum antiquissimum cantum, qui Gregoriani nomine venit, vere ecclesiasticum esse et omnis cantus ecclesiastici fontem, nullo alio supplendum, nemo facile diffitebitur. Nam cantum Gregorianum sanctius quid et sublimius spirare, quam omnes illos modos, qui labentibus saeculis in usum venerunt et musicae profanae inservire solent, rerum periti non negant. Statuimus ergo et mandamus, ut cantus ille Gregorianus suo

Sit gravis

cantus.

Cantus Gregoria

nus vere ec

clesiasticus.

restituatur juri ac magis magisque colatur.... Quum autem res ista minime in superficie posita sit et, nisi quis profundius ecclesiasticae et religiosae disciplinae leges perscrutatus mysteriisque, ut recte dicamus, regni coelorum initiatus sit, in musicâ sacrâ vere proficere vel illam promovere et docere non possit hinc ordinamus et mandamus, ut in ecclesiis cathedralibus et collegiatis... scholae cantorum,... instituantur, quibus viri in scientiis et disciplinis ecclesiasticis optime versati et vere pii tanquam magistri praeficiantur. Quo fiet, ut, quae, proh dolor! interrupta jam est ex longiore tempore, sacri cantus traditio, denuo reviviscat et per omnes dioecesium ecclesias successu temporis vera et sancta ejusdem principia rectaque exsequendi methodus propagentur. (Tit. II, c. XX.)

Pius IX. (1878): Cantus Gregorianus omni alio rejecto, tradetur. (Litt. quibus seminarium Pium instituitur, tit. 5. IV. Kal. Jul. 1853.)

Benedictus XIV. (1758): Nihil est magis Ecclesiae disciplinae inimicum aut perniciosum, quam divinam psalmodiam in ecclesiis Dei contemptim aut negligenter obire.... Hinc autem necessario sequitur, diligenter invigilandum, ut cantus praeceps minime sit aut citior quam decet, utque suis locis pausae fiant et ut altera pars chori versiculum psalmi subsequentem non exordiatur, priusquam altera antecedentem absolverit.... Demum ut cantus vocibus unisonis peragatur et chorus a peritis in cantu ecclesiastico qui cantus planus seu firmus dicitur, regatur. Hujusmodi cantus ille est, quem ad musicae artis regulas dirigendum. efformandumque multum laboravit S. Gregorius M. praedecessor noster.... Cantus ille est, qui fidelium animos ad devotionem et pietatem excitat, denique ille est, qui, si recte decenterque peragatur in Dei ecclesiis a piis hominibus libentius auditur et alteri, qui cantus harmonicus seu musicus dicitur, merito praefertur... Qui quidem, cum a monachis accurate diligenterque tractetur, sacrisque in functionibus adhibeatur, haec potissimum causa est, cur a christiano

populo frequentius Regularium ecclesiae... adeantur, ut bene advertit J. Eveillon (de rectâ ratione psallendi)“ Sordescit quippe sanctis auribus omnis musici concentûs titillatio prae hâc plani cantûs ac simplicis psalmodiae harmoniâ, si recta fuerit; atque eo fit, ut relictis hodie ecclesiis collegiatis et parochialibus tam libenter et avide populus fidelis concurrat ad ecclesias monachorum, qui, magistram habentes in colendo Deo pietatem, sancte, moderate, atque, ut psalmistarum princeps olim dixit, sapienter psallunt et Domino suo ut Domino et Deo cum summâ reverentiâ famulantur. (Constitut. Annus qui" a. 1749. n. 2.)

66

Concil. Provinc. Pragense: Cantus Gregorianus restituatur et promoveatur. (Tit. 3. c. 7.)

Concil. Provinc. Rothomagense (Rouen, a. 1850):

Cantus ecclesiasticus vel retineatur vel restituatur secundum pristinam Ecclesiae gravitatem et simplicitatem. Moneantur omnes, ut in divinis laudibus persolvendis vocem suam choro Angelorum et presbyterorum pie ac simpliciter admisceant. (Decret. 2.)

Concil. Provinc. Burdigalense (Bordeaux, a. 1850): Cantus vere et proprie ecclesiasticus est cantus planus seu firmus, ad id institutus et mirum in modum aptatus, ut audientium mentes ad divinae majestatis cultum pietatisque fervorem erigat, modestâ placidâque moderatione cantantium mens verborum dulcedine pascatur et audientium aures illorum pronuntiatione demulceantur. (Tit. 2. c. 5.)

Concil. Provinc. Bituricense (Bourges, a. 1850): Quanto oblectamento quantaeque utilitati sit fidelibus perita et religiosa cantus Gregoriani modulatio, synodus provinc. attendens, valde optat, ut hanc artem omnes aemulatione piâ exercere glorientur. (Tit. 4.)

Congreg. Montis Oliveti (approb. a Joanne XXII. a. 1324) : Nulli in Choro libros legere aut incompositas in canendo voces edere liceat. In canendo morositates et caudae tollantur. In canendo falsis vocibus aut contrapunctis (ut vocant) non utantur, sed tantum cantu plano. (P. 1. 20.)

Vis cantus firmi.

« PoprzedniaDalej »