Palmare officium. Nihil praeponendum. Summe honorandum ac diligendum. Est opus seu labor. Sollicite persolven dum, "Populum istum formavi Mihi: laudem Meam narrabit" (Is. 43, 21). Ac s. Ecclesia ministerium tibi angelicum ac vere principale assignavit, die noctuque in summi Regis palatio praecipuum tenendi locum ac laudis sacrificium offerendi. Nihil tibi profecto tam officium quam divinum. Caput et arx est vitae coenobiticae, Religionis medulla, caementum monachorum, omnium occupationum corona sive “primum" illud, cui "reliqua" ut minus honorata ac digna solummodo " adjicientur, " quo nihil omnino praestabilius, antiquiusve habendum est. Haec est causa, cur Patriarcha noster in disponendo opere Dei tredecim, imo septemdecim s. Regulae capita consumpserit. Insculpenda igitur cuivis coenobio sunt aurea ejus verba: Nihil operi Dei praeponatur. Vult pius legifer tuus, ut palmare chori officium exquisito in honore habeas et unice diligas, sciens, insignem te gerere similitudinem illius“ Angeli,” qui, stetit ante altare habens thuribulum aureum, et" cui "data sunt incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super "altare aureum, quod est ante thronum Dei " (Apoc. 8, 3). Jamvero animo inhaereat tuo, gloriosum illud munus a SS. Patriarcha opus appellari. Laboriosa nimirum res est, in quâ oportet omnem curam industriamque te collocare. Ideo sollicitus esto ad opus Dei, diligen 64 tissimam adhibens praeparationem. Ut campana sonat, tibimet dic: " Hoc signum magni Regis est; eamus !" Et omnibus relictis ad chorum convola, sicut ad mellifluum apes alveum. In statione, quam vocant, excute animum,ut, qui coram Domino compareas, dignus sis, soli divino servitio vacaturus. Oratorium tanquam coelestem regiam ingressus, sic ad modestiam pietatemque compositus sis, ut adorationem omnino spires tuumque Regem ac Sponsum praesentem testeris. Jam ipsum opus Dei persolvas digne, attente ac devote, religiosissime servans, quoscunque s. Ecclesia praescripsit, sacros ritus ac ceremonias. E studio enim a te impenso metiri licet, quae tua erga Deum sit fides et pietas, quae vocationis aestimatio ac religio, qui denique zelus domus Dei. Dominici studiosus servitii ita recitabis, ut dilucida sint, clara atque distincta verba in honorem Verbi increati, ex quo omnis emanat veritas. Tali modo et internus gustatur verborum sensus et cor coelesti lumine atque unctione perfunditur. Tam in psalmodiâ quam in sancto Ecclesiae cantu et mens tua concordet voci et vox menti. "Sonet vox tua in auribus' Sponsi ita, ut "vox" sit Illi " dulcis et facies" quae est anima “tua decora" (Cant. 2, 14). Castae in sacris hymnis resonent Angelorum Digne, attente, devote Quomodo recitandum et cantandum. Sacrificium alta ris. Missa con ventualis. melodiae, ut una tecum aedificentur audientes et, sicut animi, ita sensus jucunde ad Deum convertantur. Sic "psallitur sapienter,” jubilatur in timore ac laetitiâ, in cordis simplicitate et puritate, in reverentiâ, humilitate et lacrymarum compunctione. O te perbeatum, si tua erit laus illa: "Ecce verus Dei cultor: de omni corde suo laudavit Dominum, et dedit in celebrationibus decus, et dilexit Deum, qui fecit illum "! (Eccli. 47, 10, 12.) Atqui, opus Dei non tantum divino constat officio. Hoc, ut ita dicam, quasi pretiosum quoddam est involucrum, pretiosiorem condens thesaurum, vel tanquam radiata corona, quâ splendidus circumdatur sol, fons omnium luminum atque flammarum. Sacrificium laudis adornat tantummodo decoratque Sacrificium altaris, sacrosanctum illud atque adorandum mysterium, in quo, quae in sublimi coelorum altari, in conspectu divinae Majestatis, a Summo Sacerdote sine intermissione, exultantibus coelicolis, fiunt, ante oculos nostros mystico sub velamine perficiuntur. Eadem est divina hostia, quae in throno gloriae et nostro in altari sese aeterno Patri offert in propitiationem vivorum ac vitâ functorum. Quantâ igitur cum innocentiâ, devotione atque admiratione, et quam castis seraphicisque suspiriis ac jubilationibus quotidie solemni, quae cantatur, Missae conventuali assistere et ipsemet Sacrum facere debeas, verbis sat dignis exprimi vix potest. Summo jure sanctissimum hoc "fidei mysterium" finis habetur et centrum totius Religionis cultusque divini. Itaque intimo usque ardentissimoque pii animi amore prosequeris sacrosanctam Eucharistiam, coelestem illum in tabernaculo habitantem Emanuelem, qui se tibi tanquam dulcissimum praebet socium, convivium ac solatium, animam tuam divinâ virtute pascens, corroborans, deliciis sacris semperque novis oblectans, vere panis fortium, vinculum caritatis ac gloriae futurae pignus. Ecce Sacrificii Officiique divini arcta connexio, unde, quam conveniens sit chori atque altaris propinquitas, plane liquet. Altare cor est chori, chorus seu presbyterium altaris complementum. In ambobus conjunctis, quasi in coelesti theatro, divinum benedictae redemptionis sanctificationisque drama celebratur, quod per s. Liturgiam apparatur et in quo vita divina per sanctam diffunditur Ecclesiam. Quapropter etiam Abbatem tuum, qui aeterni Pontificis loco et choro praesidet et tremendum solemnissime sacrificium super altare conficit, Pontificali gaudes dignitate vigere. Ecquis te felicior, frater, quippe quem Deus evocaverit, ut coelestis istius dramatis partes suscipias vitâque illâ s. Ecclesiae divinâ abunde replearis? S. Eucharistia. Chorus et altare. Monachus vir Dei et Ecclesiae, Ex fide vivens. Coram Deo ambulans, Addictus SS. Cordi JESU et B. 1. Mariae, Angelis et Sanctis, S. Ecclesiae et Summo Pontifici, Revera singulari modo vir Dei es sive, quod idem sonat, vir Ecclesiae, vir fidei, orationis ac s. liturgiae. Universa tua vita vere est supernaturalis. Sanctuarii igitur staterâ divinoque judicio omnia examinabis, omnia ponderabis, plus plusque in pretiosissimos fidei thesauros penetrans, ita ut penitus sensim "ex fide vivas." Propriae sapienter naturae, tuae ipsius menti ac propensioni, diffidens, animum in Deum solum intendes, rerum coelestium contemplator assiduus. Cordis sensuumque evagationibus sollicite vitatis, et coram divina majestate ambulabis, admodum addictus sanctae orationi ac meditationi. Secundum Cor Jesu amantissimum, quo nihil tibi carius est, summum tenerrimumque obsequium dulcissimae praestabis Dominae ac Matri tuae, immaculatae Virgini Mariae, cujus honoribus studere, privilegia glorificare cujusque in tutelâ fiduciâ te effusissimâ tradere in deliciis habebis. Item ardenti pietatis cultu et Angelos prosequeris et Sanctos, qui Christi vestigia secuti jam una cum Ipso gloriosi regnant in coelis. Spiritu verae asceseos animatus devotissimâ reverentiâ, observantiâ ac caritate amplecteris s. Ecclesiam ejusque caput ac fundamentum, Romanum dico Pontificem, infallibilem illum Orbis Magistrum ac Pastorem, qui quidem Christi vices agit, pro custode constitutus gra |